Page images
PDF
EPUB

filiae uacatio a sacerdotio isto tribui solet. 13 Gell. 1, 12. SS. 1-7.

22. In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est, Labeonem scribere, calata comitia esse, quae pro collegio pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum causa. Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata. Curiata per lictorem curiatum calari, id est conuocari, centuriata per cornicinem. Gell. 15, 27. §§. 1. 2.

Ad duodecim tabulas.

23. Labeo in libro de duodecim tabulis secundo acria et seuera iudicia de furtis habita esse apud ueteres scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti dampnatum esse, qui iumentum aliorsum duxerat, quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat, quam in quem locum petierat. - Gell. 6 (7), 15. S. 1.

24. Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim tabulas composuit, ita scriptum est: Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeGell. 1, 12. §. 18.

ritur'.

14

25. Itaque cum eam legem Labeo quoque uester in libris, quos ad duodecim tabulas conscripsit, non probaret, ‘tum', inquit, L. Veratius fuit egregie homo improbus atque immani uecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma uerberare. Eum seruus sequebatur, ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmauerat, numerari statim secundum duodecim tabulas 15 quinque et uiginti asses iubebat. Propterea', inquit, praetores postea hanc abolescere. et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt'. Gell. 20, 1. §. 13.

[ocr errors]

usus restitui. Cf. supra L. Caesarem 4. 13) Haec omnia Labeo ita dixisse videtur, ut cuiusque sententiae antiquiores auctores afferret: unde Gellius eum solum a se inspectum omnium diligentissime de hac re scripsisse dixit. 14) Scripsi Gaius' p. 127. legem cum postea omisso tum edd. 15) Ob sequens hanc malim tabu

Labeo

Ad edictum praetoris.

26. Praeterea in libris quos ad praetoris edictum scripsit, multa posuit partim lepide atque argute reperta; sicuti hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: Soror appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur'. Gell. 13, 10. §. 3. et ex eo Non. 1, 258. p. 52.

Incertum, unde petita.

27. Caelius Sabinus in libro, quem de edicto aedilium curulium composuit, Labeonem 16 refert, quid esset morbus, hisce uerbis definisse: Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem'. Gell. 4, 2. §. 3.

28. Labeonem respondisse aiunt, redhiberi posse (sc. eunuchum) quasi morbosum; sues etiam feminas, si sterilae essent et uenum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse. De sterili autem muliere, si natiua sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt. Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto a(gi) posse. Gell. 4, 2. SS. 7-10.

29. Eum uero, cui dens deesset, Seruius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negauit; nam et magna', inquit, pars dente aliquo carent, neque eo magis plerique homines morbosi sunt, et absurdum admodum est dicere, non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur'. Gell. 4, 2. §. 12.

30. Mortis causa stipulatio existimatur fieri', ut ait Antistius Labeo, 17 e quae ita fit, ut morte promissoris confirmeFest. v. Mortis causa p. 161.

tur'.

-

31. Potitus seruitute ab antiquis dicebatur, qui', ut ait 17 Labeo, 'seruitutem seruit, 'cuiusmodi dictiones 18 pro

larum legem. 16) Fr. 27—29 ex libris Labeonis ad edictum aedilium curulium scriptis videntur petita esse, quorum alias memoria_non exlat. 17) Fortasse libris posterioribus. Cf. Gell. 13, 10. S. 2. 1) tales consuetudines ed. Müll.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

4

xim(a)e Graeci moris sunt. eodem modo dicebatur ab antiquis potitus hostium'. Fest. v. Potitus seruitute p. 250.

C. ATEIVS CAPITO

(Labeonis aequalis, qui tamen ei supervixit).

Coniectaneorum.

1. Cum librum VIII. Ateii Capitonis coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est de iudiciis publicis, decretum tribunorum uisum est grauitatis antiquae plenum. Propterea id meminimus. Idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit. Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit eo, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, uulnusque ex eo lapide ostendebat. Manilia ad tribunos plebi prouocauit. Apud eos dixit, commessatorem Mancinum ad aedes suas uenisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua; sed cum ui irrumperet, lapidibus depulsum. Tribuni decreuerunt, aedilem ex eo loco iure deiectum, quo eum uenire cum corollario non decuisset. Propterea ne cum populo aedilis ageret, intercesserunt'. Gell. 4, 14. SS. 1-6.

2. Appi namque illius Caeci filia, a ludis, quos spectauerat, exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa cum se male habitam diceret: : 'quid me nunc factum esset', inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, nauali proelio classem nauium cum ingenti ciuium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam', inquit, 'reuiuiscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me male nunc miseram conuexauit'. Ob haec mulieris uerba tam improba ac tam inciuilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius aediles plebei multam dixerunt ei aeris grauis uiginti quinque milia. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus. Gell. 10, 6. SS. 2-4.

-

3. Sed quod ait (sc. Varro), senatusconsultum duobus

modis fieri solere, aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum conuenire uidetur cum eo, quod Ateius Capito in coniectaneis scriptum reliquit. Nam in libro 'VIIII.1 Tuberonem dicere ait, nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria. idque ipse Capito uerum esse affirmat. Gell. 14, 7. SS. 12. 13. 4. M. autem Varro in quarto epistulicarum quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum 'VIIII. ' ius esse praefecto (sc. urbi Latinarum causa relicto) senatum habendi dicunt; deque ea re adsensum esse Capito (Varro)nem Tuberoni contra sententiam Iunii refert: nam et tribunis', inquit, 'plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum '. Gell. 14, 8. §. 2.

[ocr errors]

5. Legi adeo nuper in Capitonis Ateii coniectaneis senatus decretum uetus C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibus factum, in quo iubentur principes ciuitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules uerbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus esse facturos, quam cenlenos uicenosque aeris praeter olus et far et uinum, neque uino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in conuiuio plus pondo quam libras centum inlaturos. Gell. 2, 24, §. 2. 6. Esse etiam dicit Capito Ateius edictum, diuine Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini, quo edicto per uarias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sum

[ocr errors]

1) (col) VIIII ed. Hertz. CCLVIIII (vel ducentesimo quinquagesimo nono) edd. antiquiores. Quod quominus retineamus, in sola quidem numeri magnitudine horum librorum nulla videtur esse difficultas. Coniectaneorum enim eadem poterat esse significatio, ut Digestorum, in quae plerique alii libri, suis titulis insigniti, coniicerentur, sicut et liber VIII. erat de publicis iudiciis (num. 1). Cf. not. 4. ad M. Antistium Labeonem. Et quantum scripserit Ateius Capito diversimodae doctrinae, etiam ex Plinii indicibus librorum existimare licet. Sed recte docuit Hertzius, CCL natum esse ex col (ut est in optimo libro ms.), quo quis significaverat, rectius fortasse collectaneorum dici libros (cf. Gui. 4, 15 fin.), nec collato num. 17. dubitandum, quin quod Mercklinus vidit) hic VIIII coniectaneorum liber proprie inscriptus fuerit de officio senatorio. 2) a. u. 592.

ptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriae efferuescentis aestus coerceretur. Gell. 2, 24. §. 15.

7. Nos autem in Capitonis Ateii coniectaneis inuenimus, siticines appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est uita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens. 20, 2. §. 3. et ex eo Non. 1, 268. 54.

p.

De pontificio iure.

[ocr errors]

Gell.

8. Propterea uerba Ateii Capitonis ex quinto librorum, quos de pontificio iure composuit, scripsi: Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decreuit, non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent'. Gell. 4, 6. §. 10.

9. Mundus', ut ait Capito Ateius in 1. VII. pontificali, ter in anno patere solet diebus his: postridie Volcanalia et ante diem (III. Non. Oct. et ante diem)3 VI. Id. Nou.: qui quid ita dicatur, sic refert Cato in commentariis iuris ciuilis: "Mundo nomen impositum est ab eo mundo, qui supra nos est; forma enim eius est, ut ex his, qui intrauere, cognoscere potui, adsimilis illae": eius inferiorem partem ueluti consecratam dis manibus clausam omni tempore, nisi his diebus, qui supra scripti sunt, maiores censuerunt habendam, quos dies etiam religiosos iudicauerunt ea de causa, quod quo tempore ea, quae occultae et abditae religionis deorum Manium essent, ueluti in lucem quandam adducerentur et patefierent, nihil in eo tempore in rep. geri uoluerunt: itaque per eos dies non cum hoste manus conserebant, non exercitus scribebatur, non comitia habebantur, non aliud quicquam in rep. nisi quod ultima necessitas admonebat, administrabaturʼ. Fest. v.

Mundus p. 157.

10. Si uolentibus uobis erit, inquit, in medium profero, quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini: qui cum nefas esse sanciret, deorum formas insculpi annulis, eousque processit, ut et, cur in hoc digito uel in hac manu gestaretur annulus,

3) Supplementum suo loco restitui.

« PreviousContinue »