Page images
PDF
EPUB

inferiore parte abscissum fuisse; nam nec septemdecim versus Vat. codicis integrae paginae sufficiunt, ut iam Lachmannus recte iudicavit, et sic explicatur, quare utrosque hos septenos denos versus (post S. 3. et 9.) modica lacuua sequitur. In fine ea omnia perierunt, quae Gaius inde a 3, 55. usque ad finem Institutionum tractat. Titulorum rubricas, quas Vaticanus interserit, saltim non omnes nec ita, ut et quo loco nunc leguntur, ab ipso Ulpiano esse profectas, omnes concedunt; sed tamen in edendo eas retinere consentaneum erat. Contra indicem horum titulorum, quem ipsum et codicis scriptorem ex illis titulis confecisse et alieno loco paulo post initium posuisse a Momseno probatum est, licet superiores editores omnes eum ante initium repetierint, non magis retinendum duxi, quam similiter pro istius aevi more confectos indices, qui Collationis codicibus praefixi leguntur.

De editionibus hoc praemonere sufficiet, post Io. Tilium, qui primus Parisiis a. 1549. haec fragmenta vulgavit, maxime Hugonem quinquies (a. 1788. 1811. 1814. 1822. 1834.) et Boeckingium quater (1831. 1836. 1845. 1855.) edendo, ut alios, maxime F. A. Schillingium et Lachmannum, commentando, de emendandis iis meruisse, quorum laudem deinde philologus editor secutus est Io. Vahlenus (1856). Ipsius codicis Vat. accuratum apographum et paene simulacrum Hugo editionibus suis inde a tertia, multo exactius Boeckingius suae quartae addidit, cui etiam Momseni accessit de Ulpiani Regulis disputatio. Qui praeterea Ulpiano profuerint, ex illarum editionum praefationibus cognosces.

De novissima Vahleni editione cum nuper in Fleckeiseni N. Jahrb. f. Phil. u. Päd. vol. LXXV. p. 365–377. referrem, simul in universum qua via ac ratione incedendum videatur, si quis emendatius hoc opusculum praestare velit, exposui, exemplisque crisis ad has leges revocatae compluribus sententiam meam firmavi. Quibus in legibus cum et haec fuerit, permulta vitia quia ex siglis vel notis male explicatis originem ducerent, ita ut haec origo flagitaret, sananda esse, quod etiam saepenumero a me factum est, iam, cum compererim, Boeckingium in sua editione non semel pronunciasse, eum codicem, ex quo Vaticanus fluxerit, non sibi videri notis refertum fuisse, faciendum mihi esse videtur, ut qua de causa contrariam opinionem secutus sim, paucis h. 1. dicam. Primum igitur eam confirmant omnes librorum iuris civilis codices, qui ex remotiore antiquitate supersunt, velut Gaius Veronensis, Fragmenta Vaticana, Ulpiani Vindobonensia, Fragmentum de iure fisci. Deinde notas iuris nec senatus. in gestis a. 438. ab Theodosiani Codicis exemplaribus abesse voluisset, nec Iustinia

nus earum in suis iuris libris usum severa poena sancita interdixisset, nisi is usus admodum invaluisset; nec denique postea quoque P. Diaconus, Magno, Papias notarum collectiones et explicationes composuissent, nisi tunc quoque libri antiquiores superfuissent, hoc auxilio in transcribendo egentes. Sed et Isidorus (Orig. 1, 22. S. 2) eius generis notas plurimas in antiquis libris inveniri, propalam testatur. Denique ipsa commoditas scribendi et librariorum consuetudo cogunt paene ut credamus, vix ullo in libro iuris haec compendia non adhibita fuisse. Et haec quidem interim sufficient, quum Boeckingius suae sententiae argumenta adhuc nulla attulerit. Ceterum coniecturis in Fleckeiseni annalibus exempli causa propositis nunc ita usus sum, ut in notis brevitatis causa FlI. apponerem, si quis rationes earum in commentatione illa expositas requirere velit. Praeterea et C. Roederi emendandi Ülpiani conamina (1856) inspexi et quod ab eo mutuatus sum, nota Roed. significavi. De editione, ad quam mutata referrem, cum optio esset inter Boeckingianam et Vahlenanam, illam elegi, quam magis frequentari credebam, insignivique Bg. ed.

1. (Perfecta lex est, quae uetat aliquid fieri, et si factum sit, rescindit, qualis est lex ..... Imperfecta lex est, quae uetat aliquid fieri, et si factum sit, nec rescindit, nec poenam iniungit ei, qui contra legem fecit, qualis est 91a alex Cincia, quae plus quam .... donari)1 prohibet, 'excev.23-ptis (personis) 2 quibusdam (uelut)2 cognatis, et si plus dona

fin.

tum sit, non rescindit. 2. Minus quam perfecta lex est, quae uetat aliquid fieri, et si factum sit, non rescindit, sed poenam iniungit ei, qui contra legem fecit; qualis est lex Furia testamentaria, quae plus quam mile 'asses legati nomine 3 mortisue causa prohibet capere praeter exceptas personas, et aduersus eum, qui plus ceperit, quadrupli poenam constituit.

1) Sic fere praeeuntibus Cuiacio et Schillingio mancam sententiam restituendam censui. De re cf. L. 5 pr. C. de legib. (1, 14). Macrob. Somn. Scip. 2, 17. De lege Cincia Fragm. Vat. 266 seqq. Ceterum Ulpianus cum ius civile in scriptum et non scriptum divisisset, primum videtur scripti iuris partes a legibus exordiens enumerasse (= SS. 3—8. 1. de iure nat. 1, 2), deinde de natura legum egisse, ad quem locum haec pertinent, quae nobis servata sunt. Potest tamen etiam, ut hic locus statim legis plebisque sciti definitionem secutus sit; quod si statuis, in lacuna post S. 3. Ulpianus SCti, constitutionis principum, edictorum magistratuum et responsorum prudentium brevissimas definitiones ex Gai. 1, 4—7. retulisse et ita iure scripto absoluto ad ius non scriptum, quod ex moribus veniat, transitum fecisse dicendus erit. 2) Necessario supplevi, cum non tantum quidam cognati excepti fuerint. Cf. Fr. Vat. 290-309. Exaratum olim fuerit: exceptis psis quibusd.ūū 3) ascium legatū Vat. (factum illud ex as.; nam et alias ex lege as = lege aelia sentia librarius fecit lege ascia; hoc ex legatum, quomodo lectum erat legatiño sequente m). assium legatum edd. non modo concinne, sed ne recte quidem, cum etiam ex decem milium legato mile capere liceret. Cf. Gai.

4

3. Lex aut rogatur, id est fertur; aut abrogatur, id 191 aß est prior lex tollitur; aut derogatur, id est pars primae '(le- v.1-6. gis) 5 tollitur; aut subrogatur, id est adicitur aliquid primae legi; aut obrogatur, id est mutatur aliquid ex prima

lege. ✶✶✶

6

4. 7 Mores sunt tacitus consensus populi, longa consue-190bẞ tudine inueteratus.

TIT. I. DE LIBERTIS.

v.1.2.

191 a c

5. Libertorum genera sunt tria, ciues Romani, Latini V.9-23. Iuniani, dediticiorum numero.

6. 9Ciues Romani sunt liberti, qui legitime (manumissi sunt, id est aut uindicta aut 'legitimo) 10 censu aut testamento, nullo iure inpediente.

7. Vindicta manumittuntur apud 'magistratum populi Romani, uelut consulem praetoremue uel proconsulem. 1 8. 2 Censu manumittebantur olim, qui lustrali censu Romae iussu dominorum inter ciues Romanos censum profitebantur. 9. Ut testamento manumissi liberi sint, lex duodecim tabularum facit, quae confirmat 3 (testamento datas libertates his uerbis: uti legassit suae rei, ita ius esto'.

10. Latini sunt liberti, qui non legitime, uelut inter amicos, nullo iure impediente manumissi sunt, quos olim praetor tantum tuebatur in forma libertatis; nam ipso iure serui manebant.) hodie autem ipso iure liberi sunt 191aß

2, 225. 4, 23. 4) Cf. L. 102. D. de verb. sign. (50, 16). Lactant. Inst. 6, 8. Fest. v. Rogat, Abrogare, Derogare, Obrogare, Exrogare. 5) Auctore Cuiac. addidi. prima (omisso el. quod fortasse legebatur et) Vat. primae edd. 6) Lacuna in Vat. non indicata eiusdem mensurae cum ea, quae sequitur S. 9. Cf. praefat. In ea aut locum de legis natura continuaverat et perfecerat Ulp., aut ea, quae dixi not. 1. tractaverat. 7) Cf. S. 9. I. de iur. nat. (1, 2). Post h. §. personarum summae divisiones excidisse videntur. 8) Cf. Gai. 1, 12. 9) Cf. Gai.

1, 17. 44. 10) Addidi Fll. p. 374. Cf. Fr. Dosith. 17. 1) Ex Lachm. cj. Bg. ed. Cf. L. 4. D. de vind. (7, 1). magistratū pturimue. uelut consulē. pro consulem. Vat. Alii alia finxerunt. 2) Cf. Fr. Dosith. 17. Gai. 1, 140. 3) De sequenti lacuna, in Vat. non indicata, quam ad sententiam restituimus, vid. praefat. et not. 6. Ad restituta cf. infra 11, 14. L. 120. D. de verb. sign. (50, 16);

v. 6.

ex lege Iunia, '(a) 14 qua lege Latini 'luniani nominati sunt5 inter amicos manumissi.

11. Dediticiorum numero sunt, qui poenae causa uincti sunt a domino, quibusue stigmata (in)scripta fuerunt, qui(ue) propter noxam torti nocentesque inuenti sunt, quiue traditi sunt, ut ferro aut cum bestiis depugnarent, 'uel (ob eam rem in ludum uel) custodiam coniecti fuerunt, deinde quoquo modo manumissi sunt. idque lex Aelia Sentia facit.

7

9

12. Eadem lege cautum est, ut minor triginta annorum seruus uindicta manumissus ciuis Romanus non fiat, nisi apud consilium causa probata fuerit. '(pro)inde sine consilio manumissum' eius aetatis 20 seruum manere putat; testamento uero manumissum perinde haberi iubet, atque si domini uoluntate in libertate esset, ideoque Latinus fit. 13. 1 Eadem lex eum domiuum, qui minor uiginti annorum est, prohibet seruum2 manumittere, praeterquam si causam apud consilium probauerit. 132. 3 In consilio autem adhibentur 'Romae qui191 badem quinque senatores et quinque | equites Romani; in prouinciis '(uero) uiginti reciperatores, ciues Romani.

14. Ab eo domino, qui soluendo non est, seruus testamento liber esse iussus et heres institutus, etsi minor sit triginta annis, uel in ea causa sit, ut dediticius fieri debeat, ciuis Romanus et, heres fit; si tamen alius ex eo testamento nemo heres sit. quod si duo pluresue liberi heredesque esse iussi sint, primo loco scriptus liber et heres fit: quod et ipsum lex Aelia Sentia facit. 15. Eadem lex in fraudem 'creditorum uel patroni manumittere prohibet.

=

deinde ad S. 10. Gai. 3, 56. 1, 22. Fr. Dosith. 4-6. 14) Geminando restitui. 5) sunt nominati✶ (deleta puta š sunt) Vat. sunt nominatim ed. Bg. 6) Cf. Gai. 1, 13. 7) [inue ludum] uel By. ed. Cf. Gai. l. c. Idcirco Ulpianus postea fuerunt, non sunt dixit, quia et hoc factum oportebat, ut aliquando post ferro vel cum bestiis depugnarent. 8) Cf. Gai. 1, 18. 9) ideo Vat. factum puta ex pide). id est Bg. ed. 20) FII. p. 368. caesaris Vat. lex Aelia Sentia Bg. ed. ex M. Hertz. cj. 1) Cf. Gai. 1, 38. 2) Fortasse excidit qqm = quoquo modo. Cf. Gai. 1, 41. Fr. Dosith. 13. et supra S. 11. 3) Cf. Gai. 1, 20. 4) romani (pro romae qd.) Vat. Romae edd. 5) Ex sequenti u geminando restitui. Cf. Gai. 1, 20. 6) Cf. Gai. 1, 21. 7) Cf. Gai. 1, 37. 47. 8) creditoris

« PreviousContinue »