Page images
PDF
EPUB

tempora praestituta dimissorias non postulauerit uel acceperit uel reddiderit, praescriptione ab agendo submouetur 'nec3 poenam appellationis inferre cogitur.

TIT. XXXV. DE REDDENDIS CAVSIS APPELLATIONVM.

1. 1 Meritum appellationis causae capitalis et 'personae2 'ratione 3 status non nisi per nosmet ipsos prosequi possumus: nemo enim absens aut duci in seruitutem potest aut damnari. 4 2. 5 Moratorias appellationes et eas, quae ab exsecutoribus et confessis fiunt, recipi non placuit. 3. 6Eum, qui appellat, cum conuicio ipsius iudicis appellare non oportet; ideoque, quod ita factum est, arbitrio principis 7 uindicatur.

TIT. XXXVI. POST PROVOCATIONEM QVID OBSERVANDVM SIT. 1

1. 1Quoties possessor appellat, fructus medii temporis deponi conuenit. quodsi petitor prouocet, fructus in causa depositi esse non possunt, 2 nec recte eorum nomine satisdatio postulatur. 2. Si propter praedia urbana uel mancipia appelletur, pensiones eorum uel mercedes, uecturae etiam, si de naui agatur, deponi solent.

TIT. XXXVII. DE MERITIS APPELLATIONVM.

1. 10mnimodo ponendum est, ut, 'cuius 2 iniusta appellatio pronuntiatur, sumptus, quos dum sequeretur aduersarius impendit, reddere cogatur, non simplos, sed quadruplos.

3) Ex Roeveri cj. (ex submouetā). et Cdd. ed. A., quod ex submouet' geminatum puto; nam in quattuor Cdd. omittitur. De re cf. 5, 33. S. 1.

Tit. XXXV. 1) Cf. L. 1. D. an per alium caus. app. (49, 9). 2) ipsam (vel ipsae vel ipsa) Cdd. edd., natum ut puto ex psae. 3) Sic multi Cdd. rationem (vel ratio vel rationis) plerique Cdd. edd. 4) i. e. capitis damnari, ut saepe alias. 5) Cf. L.7. D. de appellat. recip. (49, 5). L. 1. 3. Th. C. quor. appell. n. rec. (11, 36). 6) Cf. supra 5, 4. S. 18. L. 8. D. de appellat. (49, 1). 7) Ad quem adpellavit.

Tit. XXXVI. 1) Cf. L. 5. C. quor. appell. n. rec. (7, 65). Symmach, ep. 10, 46 (53). 2) Exceptionem vid. in L. 21. §. 3. D. de appe... (49, 1).

Tit. XXXVII. 1) Cf. L. 3. 4. C. de fruct. et lit. exp. (7, 51). 2) quoties Cdd. edd., qua ratione subiectum desideratur, unde pendeat cogatur. Cf. Interpr.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

30

1(IVLIVS) PAVLLVS

'INSTITVTORVM2 LIBRI 'SECVNDI3 TITVLO DE DOTIBVS

ita disseruit.

4 Si diuortium est matrimonii et hoc sine culpa mulieris factum est, dos integra repetetur. Quodsi culpa mulieris factum est diuortium, in singulos liberos sexta pars dotis a marito retinetur usque ad mediam duntaxat partem dotis.

1) Haec leguntur in Boethii Comment. in Cic. Top. II. ad c. 4, 19. Cum notitia litteraria et variantibus lectionibus novissime edidit Boecking. in ed. Ulp. Fragm. 1855. p. 173., quem sequimur. 2) Etiam in Ind. Flor. est Instituton', sed Iustinianus ubique praestat etiam in hoc libro (L. 41. D. de acq. v. amitt. poss. [41, 2]. L. 4. D. de serv. pr. urb. [8, 2]. L. 3. D. de obl. et act. [44, 7]) Institutiones', qui verus titulas est. Cf. praef. ad Gai. p. 92. 3) Alia exemplaria habent XI. vel V. Sed tres tantum libros Paulli Institutionibus tribuit Index Flor., ex duobus tantum Iustinianus excerpta dedit. 4) Cf. Ulp. 6, 10. 11. Fr. Vat.

105-107.

Paullus is, quem Charis. p. 193. 214 Putsch. laudat, pro ICto

immerito habetur.

[ocr errors][merged small]

DE VLPIANI FRAGMENTIS, QVAE VVLGO DICVNTVR, PRAE-
MONITIO.

'Ulpiani fragmenta' quae vulgo dicuntur, uno codice Vaticano, 1 seculo ferme decimo in Gallia satis mendose scripto, servata nobis esse, post multas varietates hodie auctoribus Hugone et Savinio fere ab omnibus recte probatur. 2 Hoc in codice binis columnis scripto, quae versus plerumque triginta quinque eosque fere viginti sex vel pauco plurium litterarum continent, occupant fol. 190b. col. ß. a v. 9. usque ad fol. 202bp. v. 7. Inscriptum ibi est libello : INCIP. TITVLI EX CORPORE VLPIANI, quo corporis nomine iam Ulpiani aetate usitato (L. 52. §. 2. D. de leg. 3) et postea maxime in iurisconsultorum libris pervulgari Theodosiano aevo amplius quoddam volumen, lectionibus in iudiciis recitandis inserviens, quo omnes vel complures eiusdem ICti vel imperatoris libri tanquam unius membra corporis continerentur, appellari solitum esse, ex L. 3. Th. C. de resp. prud. (1, 4) et Nov. Valent. III. Lib. II. tit. 35 pr. patet. Sed iam diu constat, haec fragmenta unius tantum libri esse; pertinent enim, ut ex collatis eorum tit. 5. SS. 6. 7. et tit. 26. S. 1. cum Collat. tit. 6. cap. 2. et tit. 16. cap. 4., item tit. 20. S. 6. cum L. 17. D. de testib. (22, 5) compertum est, ad Ulpiani librum singularem Regularum. Ulpianus eum librum scripserat imperante Caracalla (tit. 17. §. 2.), h. e. eodem circiter tempore, quo etiam Institutionum libros composuit (Collat. 16, 9. §. 3), inserviturus, ut videtur, priore libro, quo

1) De quo vid. Haenel. Leg. Rom. Visig. Praef. p. XLV. Sequitur quidem in eo Ulpianus Legem Romanam Visigothorum, neque vero pars eius fuit, ut olim quidam opinati sunt, de qua re vid. Haenel. I. c. P. XIV. 2) Contrariam sententiam, Io. Tilium ex alio cod. admodum simili nunc deperdito haec fragmenta primum edidisse, unus tuetur G. E. Heimbachius Repert. Lips. 1843. p. 93 seq., quae sententia etsi vera esset, non multum id ad rem faceret.

gravissima iuris praecepta, tanquam fructum peracti studii breviter ac perspicue comprehenderat, eorum usibus, qui schola relicta forum adituri erant, dum posterioris planiore et uberiore explicatione iuri in scholis vel privatim operam daturis consultum ibat. Sed in disponendo Regularum libro et partim etiam in componendo Gaii Institutiones secutus deprehenditur ita, ut praemisso itidem de iuris fontibus loco ⚫et summam illam divisionem in ius, quod ad personas vel ad res vel ad actiones pertinet, earumque partium distributiones in universum retineret, et singula capita, quatenus Regularum diversa ratio patiebatur, similiter tractaret, auctis tamen quibusdam et interdum etiam novis materiis adiectis, velut de dotibus, de donationibus inter virum et uxorem, et in fine iuris, quod ad personas pertinet, de novo personarum iure ex lege Iulia et Papia Poppaea: qua re sane factum est, ut quaedam ad fori usum pernecessaria non desiderarentur, sed etiam ut perspicuus ille rerum distribuendarum et exponendarum ordo, quo Gaii Institutiones excellunt, admodum obscuraretur et deformaretur.

Quo tempore et qua ratione integer Ulpiani liber ad has lacinias redactus sit, non convenit inter viros doctos. Momseni est sententia, non diu post Constantini tempora exstitisse hominem parum doctum et incredibiliter stupidum, qui Ulpiani librum, ut iuri, quo tum utebantur, magis conveniret, partim breviarit partim mutarit; itaque ea, quae ad nos pervenerint, non tam libri Ulpiani Regularum quam huius breviarii reliquias esse. Quae opinio mihi ideo admodum videtur veri dissimilis, quod nimis stupidum cogit ponere hominem; primum enim in usu fori, quem potissimum is spectasse putatur, quum ipsorum ICtorum libri desiderarentur, quemadmodum poterat non videre, nullam obscuri hominis breviarium auctoritatem esse habiturum? Deinde quod ius obsoletum quibusdam locis ex libro exsecasse dicitur, idem alibi reliquisse deprehenditur. Taceo, quod quaedam argumenta consulto omissi veteris iuris velut 27, 1. 20, 2. 10. 1, 21. tantum ex mendosis lectionibus colliguntur. Denique si quaedam eiusmodi omissa sunt, quod factum non nego, at sunt etiam multa, quae non obsoleverant, quae utraque, opinor, facilius ad casum natura sua ratione carentem, quam ad consilium hominis Epicureo casu non consultius referuntur. Itaque ratione ac consilio eum tantum usum putaverim, qui in ruina illa veteris iuris civilis, hoc est circa finem seculi quinti, primus ex Ulpiani corpore' hunc solum librum vel exscripserit vel quae tunc reliquae ex eo erant partes servaverit, ut inter cetera iurisprudentiae lumina, quae Valentinianus III. praedicaverat, et cetera aliquatenus servata iuris vel discendi vel docendi et respondendi praesidia Ulpiani

quoque celeberrimum nomen et utilissimum opus retineretur. 3 Ceterum illorum probo sententiam, qui variis casibus iam non definiendis, haud vero certa ratione ea, quae in Ulpiani libro desiderantur, periisse putant, ita tamen ut casui etiam librariorum fraudes vel unius alteriusve, qui librum transcribendum daret, parsimoniam quaedam minus necessaria a librario non exigentem adnumerari velim: similes enim iniurias etiam Gaii epitomam et Paulli Sententias passas esse constat. Hoc si tenemus, in critica exercenda non incerti et inter Ulpiani et breviatoris manum quasi suspensi titubabimus, sed ubique Ulpiano quid dignum, quid indignum sit, quaeremus.

Initio harum reliquiarum pauca et in fine multa eaque certe casu periisse, omnes consentiunt. De initio, ubi in C. Vat. hanc velut inscriptionem INCIP. TITVLI EX CORPORE VLPIANI Moris sunt tacitus consensus populi longa consuetudine inueteratus' excipit index titulorum, deinde versus, si illa moris ... inueteratus' connumeras, bis septeni deni inverso ordine scripti sunt, bellissima est et satis certa Momseni coniectura, hos in codice iam mutilo, unde Vaticanus manavit, primi folii binas paginas complesse, idque librarium cum solutum invenisset, infelici casu invertisse et sic transcripsisse. Sed duo addere licet: primum, illud folium in vetustiore codice corporis Ulpiani postremum quaternionis fuisse videri, in quo solito more pariter atque in primo adscriptum supra in exteriore margine esset CORP. VLP. ita ut hanc inscriptionem statim sequeretur initialis huius paginae scriptura 'mores sunt' etc.; hoc enim sine dubio movit librarium, tam ut hanc paginam quasi inscriptionem continentem pro anteriore haberet, quam ut verba illa mores... inueteratus', in cod., cum introductionem finirent, a sequentibus spatio distincta, deficiente ceteroqui titulo opusculi, pro lemmate quodam acciperet, quod post titulorum index apte scriberetur. Alterum est, illud ipsum folium ab

C

[ocr errors]
[ocr errors]

3) Vaticanum Ulpiani codicem primitus e codice corporis Ulpiani' manasse, quem grandem et inprimis versibus sat longis scriptum fuisse credere par est, eius rei adhuc aliud quoque vestigium superest in quodam vitiorum genere, in Vaticano cod., quod editores fugit, admodum frequenti, sed et eo multo antiquiore. Illud dico, quod saepe Vocabula singula vel complura exciderunt, quae alieno loco nunc interdum multis (sed et brevibus) versibus distante inserta sunt, velut 2, 8. 3, 4. 5. 5, 2. 6, 6. 8, 7a. 11, 3. 16, 1. 19, 6. 20, 3. 22, 16. 24a. 24, 16. 25. 25, 4. 5. 10. 11. 14. 26, 7. 28, 13. 29, 1. Hoc enim, cum quae exciderant, initio e regione ad marginem suppleta esse putanda sint, vix fieri potuit, nisi antiquum illum codicem, in quo ita inserebantur, praelongos versus habuisse ponas.

« PreviousContinue »