Page images
PDF

tempora praestituta dimissorias non postulauerit uel acceperit uel reddiderit, praescriptione ab agendo submouetur 'nec3 poeuam appellationis inferre cogitur.

TIT. XXXV. DE REDDENDIS CAVSIS APPELLATIONVM.

1. 'Meritum appellationis causae capitalis et 'personae2 'ratione3 status non nisi per nosmet ipsos prosequi possumus: uemo enim absens aut duci in seruitutem potesl aut damnari.4 2. 5Moratorias appellationes et eas, quae ab exsecutoribus et confessis fiunt, recipi non placuit. 3. 6Eum, qui appellat, cum conuicio ipsius iudicis appellare non oportet; ideoque, quod ita factum est, arbitrio principis7 uindicatur.

TIT. XXXVI. POST PROVOCATIONEM QVID OBSERVANDVM SIT.

1. 'Quoties possessor appellat, fructus medii temporis deponi conuenit. quodsi petitor prouocet, fructus in causa depositi esse non possunt,2 nec recte eorum nomine satisdatio postulatur. 2. Si propter praedia urbana uel mancipia appelletur, pensiones eorum uelmercedes, uecturae etiam, si de «aui agatur, depoui solent.

TIT. XXXVII. DE MERITIS APPELLATIONVM.

1. ^Omnimodo ponendum est, ut, 'cuius2 iniusta appellatio pronuntiatur, sumptus, quos dum sequeretur aduersarius irapendit, reddere cogatur, nonsimplos, sed quadruplos.

3) Ex Roeveri cj. (ex submoueln). et Cdd. ed.A., quodex submouet' geminatum puto; nam in qualtuor Cdd. omiltilur. De re cf. 5, 33. §. 1.

Tit. XXXV. ') Cf. L. t. D. an per alium caus. app. (49^9). !) ipsam {vel ipsae vel ipsa) Cdd. edd., natum ut pulo ex psae. ') Sic multi Cdd. rationem (vel ralio vel ralionis) plerique Cdd. edd. ) i. e. capitis damnari, ut saepe alias. 5) Cf. L. 7. D. de appellat. ■ecip. (49, 5). L. 1. 3. Th. C. quor. appell. n. rec. (11, 36). 6) Cf. upra 5, 4. §. 18. L. 8. D. de appellat. (49,1). ') Ad quem adpellavit.

Tit. XXXVI. l) Cf. L. 5. C. quor. appell. n. rec. (7, 65). Jymmach. ep. 10, 16 (53). 2) Exceplionem vid. in L. 21. §. 3. D. 'e appe*!?. (49, l).

Tit. XXXVII. ') Cf. L. 3. 4. C. de frucl. et lil. exp. (7, 51). i quoties Cdd. edd., qua ratione subiectum desideratur, unde peneat cogatur. Cf. Interpr.

IVIIISFK. ANTEI. REL. ED. II.

30

'(IVLIVS) PAVLLVS

'lNSTITVTORVM2 LIBRI '8ECVNDI3 TITVLO DE DOTIBVS

ita disseruil.

4Si diuortiura est matrimonii et hoc siue culpa mulieris factum est, dos integra repetetur. Quodsi culpa mulieris factum est diuortium, in siugulos liberos sexta pars dotis a marito retinetur usque ad mediam duntaxat partem dotis.

') Haec leyuntur in Boetkii Comment. in Cic. Top. II. ad c. 4, 19. Cum notitia litleraria et variantibus lectionibus novissime edidit Boecking. in ed. Ulp. Fragm. 1855. p. 173., quem sequimMr. 2) Etiam in Ind. Flor. est 'Inslituton', sed Iustinianus ubique praestal etiam in hoc libro (L. 41. I). de acq. v. amitl. poss. [41, 2]. L. 4. D. de serv. pr. urb. [8, 2]. L. 3. D. de obt. et act. [44, 7]) 'Institutiones'', qui verus titulus esl. Cf. praef. ad Gai. p. 92. 3) Alia exemplaria habenl XI. vel V. Sed tres tantum libros Paulli lnsiilulionibus tribuit Index Flor., ex duobus tantum lustinianus excerpta dedit. 4) Cf. Vlp. 6, 10. 11. Fr. Val. 105—107.

Paullus is, quem Charis. p. 193. 214 Putsch. laudal, pro ICto immerito habetur.

DOMITIVS VLPIANVS.

DE VLPIANI FRAGMENTIS, QVAE VVLGO DICVNTVR, PRAEMONITIO.

'Ulpiani fragmenta' quae vulgo dicuntur, uno codice Vaticano,' seculo ferme decimo in Gallia satis mendose scripto, servata nobis esse, post multas varietates hodie wctoribus Hugone et Savinio fere ab omnibus recte proba'ur.2 Hoc in codice binis columnis scripto, quae versus plerumque triginta quinque eosque fere viginti sex vel pauco plurium litterarum continent, occupant fol. 190 b. col. p*. a v. 9. usque ad fol. 202bp\ v. 7. Inscriptum ibi est libello: Iscip. Titvli Ex Cokpoee Vlpiani, quo corporis nomine iam Wpiani aetate usitato (L. 52. §. 2. D. de leg. 3) et postea naxime in iurisconsultorum libris pervulgari Theodosiano aevo amplius quoddam volumen, lectionibus in iudiciis recitandis inserviens, quo omnes vel complures eiusdem ICti vel 'Operatoris libri tanquam unius membra corporis contineren'nr, appellari solitum esse, ex L. 3. Th. C. de resp. prud. U. 4) et Nov. Valent. III. Lib. II. tit. 35 pr. patet. Sed iam diu constat, haec fragmenta unius tantum libri esse; per'inent enim, ut ex collatis eorum tit. 5. §§. 6. 7. et tit. 26. $• 1. cum Collat. tit. 6. cap. 2. et tit. 16. cap. 4., item tit. 20.

6- cum L. 17. D. de testib. (22, 5) compertum est, ad Upiani librum singularem Regularum. Ulpianus eum librum scripserat imperante Caracalla (tit. 17. §. 2.), h. e. eodem circiter tempore, quo etiam Institutionum libros composuit Collat. 16, 9. §. 3), inserviturus, ut videtur, priore libro, quo

') De quo vid. Haenel. Leg. Rom. Visig. Praef. p. XLV. Sequilur QDidem in eo Ulpianus Legem Romanam Visigothorum, neque vero pars eius fuit, ut olim qtiidam opinali sunt, de qua re vid. Haenel. 1. c. P- XIV. 2) Contrariam sentcntiam, Io. Tilium ex alio cod. adoodum simili nunc deperdito haec fragmenta primum edidisse, unus l«elur G. E. Heimbachius Repert. Lips. 1843. p. 93 seq., quae senlentia eisi vera esset, non multum id ad rem faceret.

i

gravissima iuris praecepta, tanquam fructum peracti studii breviter ac perspicue comprehenderat, eorum usibus, qui schola relicta forum adituri erant, dum posterioris planiore et uberiore explicatione iuri in scholis vel privalim operam daturis consultum ibat. Sed in disponendo Kegularum libro et partim etiam in componendo Gaii Institutiones secntus deprehenditur ita, ut praemisso itidem de iuris fontibus loco *et summam illam divisionem in ius, quod ad personas vel ad res vel ad actiones pertinet, earumque partium distributiones in universum retineret, et singula capita, quatenus ftegularum diversa ratio patiebatur, similiter tractaret, auctis tamen quibusdam et interdum etiam novis materiis adiectis, velut de dotibus, de donationibus inter virum et uxorem, et in fine iuris, quod ad personas pertinet, de novo personarum iure ex lege Iulia et Papia Poppaea: qua re sane factum est, ut quaedam ad fori usum pernecessaria non desiderarentur, sed etiam ut perspicuus ille rerum distribuendarum et exponendarum ordo, quo Gaii Institutiones excellunt, admodum obscuraretur et deformaretur.

Quo tempore et qua ratione integer Ulpiani liber ad bas lacinias redactus sit, non convenit inter viros doctos. Momseni est sententia, non diu post Constantini tempora exstitisse hominem parum doctum et incredibiliter stupidum, qui Ulpiani librum, ut iuri, quo tum utebantur, magis conveniret, partim breviarit partim mutarit; itaque ea, quae ad nos pw- , venerint, non tam Hbri Ulpiani Regularum quam hnius breviarii reliquias esse. Quae opinio mihi ideo admodum videtur veri dissimilis, quod nimis stupidum cogit ponere hominem; primum enim in usu fori, quem potissimum is spectasse putatur, quum ipsorum ICtorum libri desiderarentur, quemadmodum poterat non videre, nullam obscuri hominis breviarium auctoritatem esse habiturum? Deinde quod ius ob-' soletum quibusdam locis ex libro exsecasse dicitur, idem alibi reliquisse deprehenditur. Taceo, quod quaedam aiL''imenta consulto omissi veteris iuris velut 27, 1. 20,2.10. tantum ex mendosis lectionibus colliguntur. Denique si quae<Jam eiusmodi omissa sunt, quod factum non nego, at snnt etiam multa, quae non obsoleverant, quae utraque, opinoi. facilius ad casum natura sua ratione carentem, quam ii consilium hominis Epicureo casu non consultius referimtur. Itaque ratione ac consilio eum tantum usum putaverim, qui in ruina illa veteris iuris civilis, hoc est circa finem secnli quinti, primus ex fUlpiani corpore' hunc solum librum vel exscripserit vel quae tunc reliquae ex eo erant partes servaverit, ut inter cetera iurisprudentiae lumina, quae Valentinianus III. praedicaverat, et cetera aliquatenus servata iuris vel discendi vel docendi et respondendi praesidia Ulpisni

quoque celeberrimum nomen et utilissimum opus retineretur. 3 Ceterum illorum probo sententiam, qui variis casibus iam non definiendis, haud vero certa ratione ea, quae in Ulpiani libro desiderantur, periisse putant, ita tamen nt casui etiam librariorum fraudes vel unius alteriusve, qui librum transcribendum daret, parsimoniam quaedam minus necessaria. a librario non exigentem adnumerari velim: similes enim iniurias etiam Gaii epitomam et Paulli Sententias passas esse constat. Hoc si tenemus, in critica exercenda non incerti et inter Ulpiani et breviatoris manum quasi suspensi titubabimus, sed ubique Ulpiano quid dignum, quid indignum sit, quaeremus.

Initio harum reliquiarum pauca et in fine multa eaque certe casu periisse, omnes consentiunt. De initio, ubi in C. Vat. hanc velut inscriptionem Incip. Titvli Ex Cobpobe Vlpiani rMoris sunt tacitus consensus populi longa consuetudine inueteratus' excipit index titulorum, deinde versus, si illa cmoris ... inueteratus' connumeras, bis septeni deni inverso ordine scripti sunt, bellissima est et satis certa Momseni coniectura, hos in codice iam mutilo, unde Vaticanus manavit, primi folii binas paginas complesse, idque librarium cum solutum invenisset, infelici casu invertisse et iic transcripsisse. Sed duo addere licet: primum, illud folium in vetustiore codice corporis Ulpiani postremum quaterlionis fuisse videri, in quo solito more pariter atque in jrimo adscriptum supra in exteriore margine esset Cobp. Vlp. ta nt hanc inscriptionem statim sequeretur initialis huius >aginae scriptura 'mores sunt' etc; hoc enim sine dubio novit librarium, tam ut hanc paginam quasi inscriptionem ontinentem pro anteriore haberet, quam ut verba illa mores . . . inueteratus', in cod., cum introductionem finirent, . sequentibus spatio distincta, deficiente ceteroqui titulo ptzsculi, pro lemmate quodam acciperet, quod post titulorum ldex apte scriberetur. Alterum est, illud ipsum folium ab

Vaticanum Ulpiani codicem primitus e codice 'corporis Ulpiani' aoasse, quem grandem et inprimis versibns sat longis scriptum fuisse edere par est, eius rei adhuc aliud quoque vesligium superest in odam vitiorum genere, in Vaticano cod., quod editores fugit, admom frequenti, sed et co multo antiquiore. lllud dico, quod saepe

a/>u/o singula vel complura exciderunt, quae alieno loco nunc erdum mnltis (sed et brevibus) vcrsibus distante inserta sunt, velut i. 3, 4. 5. 5, 2. 6, «. 8, 7a. 11, 3. 16, 1. 19, 6. 20, 3. 22, 16. 24». 24,

25 . 25 , 4 . 5. 10. 11. 14. 26, 7 . 28, 13. 29, 1. Hoc cnim, cum quae iderant, inilio e regione ad marginem suppleta esse putanda sint,

fieri poluit, nisi anliquum illum codicem, in quo ita inscrebanlur, elongos versus habuisse ponas.

« PreviousContinue »