Page images
PDF

damnum sarcire coguntur uel curia submouentur vel relegatur.

TIT. XXI. DE VATICINATORIBVS ET MATHEMATICIS.

1. 1 Vaticinatores, qui se deo plenos assimulant, idcirco ciuitate expelli placuit, ne humana credulitate publici mores ad spem alicuius rei corrumperentur, uel certe ex eo populares animi turbarentur. Ideoque primo fustibus caesi ciuitate pelluntur; perseuerantes autem in uincula publica coniiciuntur aut in insulam deportantur uel certe relegantur. 2. ? Qui nouas et usu uel ratione incognitas religiones inducunt, ex quibus ánimi hominum moueantur, honestiores deportantur, humiliores capite punjuntur. 3. 3 Qui de salute principis uel de summa reipublicae mathematicos, ariolos, haruspices, uaticinatores consulit, cum eo, qui responderit, capite punitur. 4. Non tantum diuinatione quis, sed ipsa scientia eiusque libris nielius fecerit abstinere. 5 Quodsi serui de salute dominorum consuluerint, summo supplicio, id est cruce, afficiuntur; consulti autem si responsa dederint, aut in metallum damnantur aut in insulam 'deportantur. 6

TIT. XXII. 1 DE SEDITIOSIS. 1. 2 Auctores seditionis et tumultus uel concitatores populi pro qualitate dignitatis aut in crucem tolluntur aut hestiis objiciuntur aut in insulam deportantur. 2. 3 Qui terminos effodiunt uel exarant, arboresue terminales euertunt, siquidem id serui sua sponte fecerint, in metallum damnantur ; humiliores in opus publicum, honestiores in insulam amissa tertia parte bonorum relegantur ’aut exsulare coguntur. 4 3. 6Ci

Tit. XXI. 1) Cf. Colldt. 15, 2. SS. 3-6. - Gothofr. ad L. 4. Th. C. de maleficis (9, 16). 23 Cf. Collat. 15, 3. S. 2. 3) Cf. Collat. 15, 2. S. 3. Tertull. apol. 35. Iul. Firm. Math. 2, ult. Sozom, hist. eccl. 6, 35. 4) Cf. Collat, 15, 2. $. 2. 5) Cf. Tertull. apol. 35 fin. 6) relegantur multi Cdd.

Tit. XXII. 1) Eius S. 2. in corpore finium regundorum p. 270 Lachm., ubi etiam extat, verius sub tit. de poenis' citatur. 2) Est etiam L. 58. S. 2. D. de poenis (48, 19). Cf. Tacit. H. 2, 61. 3) Vid. not. 1. Cf. Collat, 13, 2. 3. L. 1. 3. D. de term. moto ( 47, 21). 4) In corp. fin, reg. absunt. 5) Cf. L. 11 pr. D. ad leg. Corn. de sic. (48, 8).

SEX

ues Romani, 6 qui se Iudaico ritu uel seruos suos circumcidi patiuntur, bonis ademptis in insulam perpetuo relegantur; medici capite puniuntur. 4. Iudaei si alienae nationis comparatos seruos circumciderint, aut deportantur aut capite puniuntur.

[L. 38. SS. 3. 4. D. de poenis (48, 19).]

TIT. XXIII. AD LEGEM CORNELIAM DE SICARIIS ET

VENEFICIS. 1. 1 Lex Cornelia poenam deportationis infligit 'ei, 2. qui hominem occiderit, 'eiusue 3 rei causa furtiue faciendi cum telo fuerit, 'qui(ue) 4 uenenum hominis necaudi causa habuerit, uendiderit, parauerit, 'falsum(ue) 5 testimonium dixerit, quo quis periret, mortisue causam praestiterit. 'quae 6 omnia facinora in honestiores poena capitis ‘uindicari placuit; humiliores uero aut in crucem tolluntur aut bestiis obiiciuntur.

[2. Collat. 1, 4.] 3. 7Qui hominem occiderit, aliquando absoluitur, et qui non occidit, ut homicida damnatur: consilium enim uniuscujusque, non factum puniendum est. ideoque qui, cum uellet occidere, id casu aliquo perpetrare non 'potuit,& ut homicida 'punitur; 9 et is, qui casu iactu teli hominem imprudenter occiderit, absoluitur.

54. Collat. 1, 7. S. 2.
5. Collat. 2, 7. .
6. Collat. 3, 2.

7. Collat. 1, 13. SS. 1. 2.]
8. 10 Qui latronem caedem sibi infereutem, uel alium

6) Non excipit, si ipsi Iudaei sint; unde apparere videtur, ludaeos tunc cives Rom, non fuisse.

Tit. XXIII. 1) Extat etiam in Collat. 1, 2, 3, 4. Cf. L. 1 pr. S. 1. L. 3. S. 5. L. 16. D. ad leg. Corn, de sic. (48, 8). S. 5. I. de publ. iud. (4, 18). 2) eis, sequente plurali numero etiam in verbis, alii Cdd. edd. 3) eiusque (vel uel eius) Cdd. edd. 4) el qui Cdd. edd. 5) falsum Cdd. edd. 6) ob quae plerique Cdd. edd. 7) Est etiam Collal. 1, 7. S. 1. 8) potuerit multi Cdd. edd. 9) punietur multi Cdd. edd. 10) Cf. L. 4 pr. D. ad leg. Aquil. (9, 2). L. 2. 4. C. ad leg. Corn, de quemlibet stuprum inferentem occiderit, puniri non placuit: alius enim uitam , alius pudorem 'publico 11 facinore defendit.

[9. Collat. 7, 2.] 10. 2 Iudex, qui in caput fortunasque hominis pecuniam accepit, in insulam bonis ademptis ’deportatur. 3 11. 4 Mandatores caedis perinde ut homicidae puniuntur. 12. 5 Si putator ex arbore cum ramum deiiceret, non proclamauerit, ut uitaretur, atque ita praeteriens eiusdem ictu homo perierit, etsi in legem non incurrit, in metallum 'tamen datur. 6 13.

Qui hominem inuitum libidinis aut promercii causa castrauerit castrandumue curauerit, siue is seruus siue liber sit, capite punitur; honestiores publicatis bouis in insulam deportantur. 14. 8 Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi id dolo non faciant, tamen (quia) mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur; quodsi ex hoc 'mulier aut homo perierit, summo supplicio afficiuntur. 15. 20 Qui sacra impia nocturnaue, ut quem obcantarent, defigerent, obligarent, fecerint faciendaue curauerint, aut cruci suffiguntur aut bestiis obiiciuntur. 16. 1 Qui hominem immolauerint, exue eius sanguine litauerint, fanum templumue polluerint, bestiis obiiciun. tur, uel, si honestiores sint, capite puniuntur. 17. ? Magicae artis conscios summo supplicio affici placuit, id est hestiis obiici aut cruci suffigi. Ipsi autem magi uiui exuruntur. 18. 3 Libros magicae artis apud se neminem habere licet; et 'penes* quoscumque reperti sint, ’ambustis his publice

sic. (9, 16). L. 1. S. 4. D. eod. 11) i. e. quasi populi, non suo nomine perpetrato. 2) Cf. L. 1. S. 1. D. h. t. 3) Plerique Cdd, deportetur ex aliis ed. A. 4) Cf. L. 15. S. 1. D. h. t. L. 5. C. de accus. (9, 2). 5) Cf. L. 7. D. h. t. L. 31. D. ad leg. Aquil. (9, 2). 6) damnatur multi Cdd. edd. datur item multi Cdd. 7) Cf. L. 3. §. 4. L. 4. S. 2, L. 5. 6. D. h. t. 8) Est etiam L. 38. S. 5. D. de poenis (48, 19). 9) Plerique Cdd. et Dig. homo aut mulier alii Cdd. edd. 20) Cf. L. 13. D. ad leg. Corn. de sic. (48, 8) et Schulling ad h. l. Marquardt Röm. Altertả. IV. p. 134. 1) Cf. Plin. N. H. 30, 1. Lactant, inst. 1, 21. Porphyr. de abstin. 2, 27. 56. 2) Cf. Marquardt I. c. 3) Cf. L. 4. S. 1. D. fam. ercisc. (10, 2). Liv. 25, 1. 39, 16. 40, 29. 4) Com. plures Cdd. si penes ex aliis edd. 5) ambustisque his publice

'bonisque 26 ademptis 'honestiores 7 in insulam deportantur, humiliores capite puniuntur. 'nec enim 8 tantum huius artis professio, sed etiam scientia prohibita est. 19. 'Si ex eo medicamine, quod ad salutem hominis uel ad remedium datum erat, humo perierit, is qui dederit, si honestior fuerit, in insulam relegatur, humilior autem capite punitur.

TIT. XXIV. AD LEGEM POMPEIAM DE PARRICIDIIS.

1. Lege Pompeia de parricidiis tenetur, (qui patrem, matrem, auum, auiam, fratrem, sororem patruelem matruelem[ue], patruum, auunculum, amitam, consobrinum, consobrinam, uxorem, uirum, generum, socrum, uitricum, priuignum, priuignam, patronum, patronam occiderit.) ? Qui patrem, matrem, auum, auiam, fratrem, sororem, patronum, patronam occiderint, etsi antea insuti culleo in mare praecipitabantur, hodie tamen uiui exuruntur uel ad bestias dantur,

TIT. XXV. AD LEGEM CORNELIAM TESTAMENTARIAM.

1. Lege Cornelia testamentaria tenetur, qui testamentum quodue aliud instrumentum? falsum sciens dolo malo scri

plerique Cdd. et edd. habent post ademptis, manifeste turbato ordine, cuius vestigia supersunt in cdd. 7. 12. 13. 15. 21. 40., qui omillunt que, et in Cdd. 9. 31., qui praestant ademptis honestiores publice. 26) bonis Cdd. cdd. (translato que ad ambustis). 7) Ex Cdd. 9. 31. (cf. not. 25.); ceteri Cdd. edd. omittunt. 8) non (pula pro n'en.) cdd. edd. De re cf. 5, 21. S. 4. Tertull. de idolol. 9. Ammian. 26, 3. 28, 1. 9) Cf. L. 6. S. 7. D. de offic. praes. (1, 18).

Tit. XXIV. 1) Cf. L. 1 pr. D. de lege Pomp. de parric. (48, 9). S. 6. I. de publ. iud. (4, 18) ibique Schrader. 2) Ad sequentes occisos tum propria parricidii poena pertinuisse videtur. Sed cum verum non sit, hos tantum legem Pompeiam apprehendisse et cum in omnibus Cdd. postea Hi' desideretur, quod edd. ante elsi inculcant, apparet, ante patrem omnia ista ob initii et finis similitudinem excidisse, quae L. 1 pr. D. cit. inde a v.

patrem matrem' usque ad v. patronam occiderit' leguntur. Eiusque iacturae id quoque vestigium est, quod pars cdd. (et edd.) pro occiderint habet occiderit.

Tit. XXV. 1) Cf. supra 4, 7. SS. 1-4. L. 2. D. ad leg. Corn. de fals. (48, 10). L. 14. C. eod. (9, 22). 2) Cf. L. 1 pr. pserit, recitauerit, subiecerit, '(signauerit, uerumue): suppresserit, amouerit, resignauerit, deleuerit; 4'quiue signum adulterinum sculpserit, fecerit, expresserit, '(uerumue)" amouerit, 'reserauerit;7 8 quiue numinos aureos, argenleos adulterauerit, lauerit, conflauerit, raserit, corruperit, uitiauerit, uultuue principum signatam monetam, praeter adulterinam, reprobauerit. (Et) honestiores quidem in insulam deporlantur, humiliores autem aut in metallum 'dantur. 'aut capite puniuntur, serui autem (et) post admissum manumissi in crucem tolluntur. 10 [L. 19 pr. 1 S. 1. D. de lege Corn. de fals. (48, 10).]

2. 2 Qui ob falsum testimonium perhibendum uel verum non perhibendum pecuniam acceperit, dederit, iudicemue, ut sententiam ferat uel non ferat, corruperit corrumpendumue curauerit, humiliores capite puniuntur, honestiores publicalas bonis cum ipso iudice in insulam deportantur.

[3. Collat. 8, 6.] . 4. Pludex, qui contra sacras principum constitutiones contraue ius publicum, quod apud se recitatum est, pronuntiat, in insulam deportatur. 5. Qui rationes, acta, libellos, album propositum, testationes, cautiones, chirographa, epistolas sciens dolo malo in fraudem alicuius deleuerit, mutauerit, subiecerit, subscripserit, 5 quiue aes inaurauerit, 'inargentauerit, quiue, cum argentum uel aurum 'coqueret, aes slan

S. 4. L. 9. S. 3. D. eod. 3) Supplevi. Cf. 4, 7. S. 1. 4) Ch. L. 30 pr. D. h. t. S. 7. I. de publ. iud. (1, 18). Cdd. 19. 21. 36. quodue ceteri, edd. 6) Supplevi. 7) resignaueril com plures Cdd. fortasse rectius. 8) Cf. L. 8. 9 pr. D. h. t. ** Gothofr. ad L. un. Th. C, si quis sol. circ. (9, 22). L. 1. Il. C. si quis pec. confi. (9, 23). Nov. Valent. 14. 9) Sic paene omnes Cdd. damnantur edd. 10) Haec luxata ita in Cdd, a edd. leguntur: aut in crucem tolluntur. serui autem post admissuu manumissi capite puniuntur. Cf. L. 1. S. 13. D. h. t. L. 1 pr. S. 1; D. de poenis (48, 19). 1) Pro id totum leg. in. totum. ? etiam Collat. 8, 5. Cf. L. 1. S. 2. L. 21. D. h. t. 8) Cf..... S. 3. D. h. t. 4) Cf. L. 1 pr. L. 32 pr. D. h. t. Fay nomine vel die et consule. 6) Cd. 31. argentauerit ceteri, edd, Cf. Plin. N. H. 21, 2, 3. 7) Correxi; poneret Cdd. edd., sed hoc et aegre de pignori ponendo intelligitur, et si in pignore dando aes pro auro subiicitur, certissime non falsi sed stelliona,

« PreviousContinue »