Page images
PDF
EPUB

6

ues Romani, qui se Iudaico ritu uel seruos suos circumcidi patiuntur, bonis ademptis in insulam perpetuo relegantur; medici capite puniuntur. 4. Iudaei si alienae nationis comparatos seruos circumciderint, aut deportantur aut capite puniuntur.

[L. 38. SS. 3. 4. D. de poenis (48, 19).]

TIT. XXIII. AD LEGEM CORNELIAM DE SICARIIS ET

VENEFICIS.

2

1. 1Lex Cornelia poenam deportationis infligit 'ei, qui hominem occiderit, 'eiusue 3 rei causa furtiue faciendi cum telo fuerit, 'qui(ue) 4 uenenum hominis necaudi causa habuerit, uendiderit, parauerit, 'falsum(ue) 5 testimonium dixerit, quo quis periret, mortisue causam praestiterit. 'quae omnia facinora in honestiores poena capitis uindicari placuit; humiliores uero aut in crucem tolluntur aut bestiis obiiciuntur.

[2. Collat. 1, 4.]

3. 7 Qui hominem occiderit, aliquando absoluitur, et qui non occidit, ut homicida damnatur: consilium enim uniuscuiusque, non factum puniendum est. ideoque qui, cum uellet occidere, id casu aliquo perpetrare non potuit, ut homicida 'punitur; et is, qui casu iactu teli hominem imprudenter occiderit, absoluitur.

9

[4. Collat. 1, 7. §. 2.

5. Collat. 2, 7.

6. Collat. 3, 2.

7. Collat. 1, 13. §§. 1. 2.]

8. 10 Qui latronem caedem sibi infereutem, uel alium

6) Non excipit, si ipsi Iudaei sint; unde apparere videtur, Iudaeos tunc cives Rom. non fuisse.

Tit. XXIII. 1) Extat etiam in Collat. 1, 2, 8, 4. Cf. L. 1 pr. §. 1. L. 3. §. 5. L. 16. D. ad leg. Corn. de sic. (48, 8). S. 5. I. de publ. iud. (4, 18). 2) eis, sequente plurali numero etiam in verbis, alii Cdd. edd. 3) eiusque (vel uel eius) Cdd. edd. 4) et qui Cdd. edd. 5) falsum Cdd. edd. plerique Cdd. edd. 7) Est etiam Collat. 1, 7. S. 1. tuerit multi Cdd. edd. 9) punietur multi Cdd. edd. L. 4 pr. D. ad leg. Aquil. (9, 2). L. 2. 4. C. ad leg.

6) ob quae

8) po

10) Cf. Corn. de

11

quemlibet stuprum inferentem occiderit, puniri non placuit: alius enim uitam, alius pudorem 'publico facinore defendit. [9. Collat. 7, 2.]

8

ut

13.

10. 2Iudex, qui in caput fortunas que hominis pecuniam accepit, in insulam bonis ademptis 'deportatur. 3 11. 4 Mandatores caedis perinde ut homicidae puniuntur. 12. 5 Si putator ex arbore cum ramum deiiceret, non proclamauerit, uitaretur, atque ita praeteriens eiusdem ictu homo perierit, etsi in legem non incurrit, in metallum 'tamen datur. 6 7 Qui hominem inuitum libidinis aut promercii causa castrauerit castrandumue curauerit, siue is seruus siue liber sit, capite punitur; honestiores publicatis bonis in insulam deportantur. 14. Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi id dolo non faciant, tamen (quia) mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur; quodsi ex hoc 'mulier aut homo9 perierit, summo supplicio afficiuntur. 15. 20 Qui sacra impia nocturnaue, ut quem obcantarent, defigerent, obligarent, fecerint faciendaue curauerint, aut cruci suffiguntur aut bestiis obiiciuntur. 16. Qui hominem immolauerint, exue eius sanguine litauerint, fanum templumue polluerint, bestiis obiiciuntur, uel, si honestiores sint, capite puniuntur. 17. 2 Magicae artis conscios summo supplicio affici placuit, id est bestiis obiici aut cruci suffigi. Ipsi autem magi uiui exuruntur. 18. 3 Libros magicae artis apud se neminem habere licet; et 'penes quoscumque reperti sint, 'ambustis his publice 5

4

1

sic. (9, 16). L. 1. §. 4. D. eod. 11) i. e. quasi populi, non suo nomine perpetrato. 2) Cf. L. 1. §. 1. D. h.-t. 3) Plerique Cdd. deportetur ex aliis ed. A. 4) Cf. L. 15. S. 1. D. h. t. L. 5. C. de accus. (9, 2). 5) Cf. L. 7. D. h. t. L. 31. D. ad leg. Aquil. (9, 2). 6) damnatur multi Cdd. edd. datur item multi Cdd. 7) Cf. L. 3. §. 4. L. 4. §. 2. L. 5. 6. D. h. t. 8) Est etiam L. 38. S. 5. D. de poenis (48, 19). 9) Plerique Cdd. et Dig. homo aut mulier alii Cdd. edd. 20) Cf. L. 13. D. ad leg. Corn. de sic. (48, 8) et Schulling ad h. 1. Marquardt Röm. Alterth. IV. p. 134. 1) Cf. Plin. N. H. 30, 1. Lactant, inst. 1, 21. Porphyr. de abstin. 2, 27. 56. 2) Cf. Marquardt l. c. 3) Cf. L. 4. S. 1. D. fam. ercisc. (10, 2). Liv. 25, 1. 39, 16. 40, 29. 4) Complures Cdd. si penes ex aliis edd. 5) ambustisque his publice

'bonisque 26 ademptis 'honestiores in insulam deportantur, humiliores capite puniuntur. 'nec enim tantum huius artis professio, sed etiam scientia prohibita est. 19. 9 Si ex eo

medicamine, quod ad salutem hominis uel ad remedium datum erat, homo perierit, is qui dederit, si honestior fuerit, in insulam relegatur, humilior autem capite punitur.

TIT. XXIV. AD LEGEM POMPEIAM DE PARRICIDIIS.

1. 1 Lege Pompeia de parricidiis tenetur, (qui patrem, matrem, auum, auiam, fratrem, sororem patruelem matruelem[ue], patruum, auunculum, amitam, consobrinum, consobrinam, uxorem, uirum, generum, socrum, uitricum, priuignum, priuignam, patronum, patronam occiderit.)2 Qui patrem, matrem, auum, auiam, fratrem, sororem, patronum, patronam occiderint, etsi antea insuti culleo in mare praecipitabantur, hodie tamen uiui exuruntur uel ad bestias dantur,

[ocr errors]

TIT. XXV. AD LEGEM CORNELIAM TESTAMENTARIAM.

1. Lege Cornelia testamentaria tenetur, qui testamentum 'quodue aliud instrumentum2 falsum sciens dolo malo scri

plerique Cdd. et edd. habent post ademptis, manifeste turbato ordine, cuius vestigia supersunt in Cdd. 7. 12. 13. 15. 21. 40., qui omillunt que, et in Cdd. 9. 31., qui praestant ademptis honestiores publice. 26) bonis Cdd. edd. (translato que ad ambustis). 7) Ex Cdd. 9. 31. (cf. not. 25.); ceteri Cdd. edd. omittunt. 8) non (puta pro n'en.) Cdd. edd. De re cf. 5, 21. §. 4. Tertull. de idolol. 9. Ammian. 26, 3. 28, 1. 9) Cf. L. 6. S. 7. D. de offic. praes. (1, 18).

Tit. XXIV. 1) Cf. L. 1 pr. D. de lege Pomp.de parric. (48, 9). §. 6. I. de publ. iud. (4, 18) ibique Schrader. 2) Ad sequentes occisos tum propria parricidii poena pertinuisse videtur. Sed cum verum non sit, hos tantum legem Pompeiam apprehendisse et cum in omnibus Cdd. postea 'Hi' desideretur, quod edd. ante elsi inculcant, apparet, ante patrem omnia ista ob initii et finis similitudinem excidisse, quae L. 1 pr. D. cit. inde a v. 'patrem matrem' usque ad v. "patronam occiderit' leguntur. Eiusque iacturae id quoque vestigium est, quod pars Cdd. (et edd.) pro occiderint habet occiderit.

Tit. XXV. 1) Cf. supra 4, 7. SS. 1—4. L. 2. D. ad leg. Corn. de fals. (48, 10). L. 14. C. eod. (9, 22). 2) Cf. L. 1 pr.

6

pserit, recitauerit, subiecerit, '(signauerit, uerumue)3 suppresserit, amouerit, resignauerit, deleuerit; 'quiue 5 signum adulterinum sculpserit, fecerit, expresserit, '(uerumue) amouerit, 'reserauerit; 7 8 quiue nummos aureos, argenteos adulterauerit, lauerit, conflauerit, raserit, corruperit, uitiauerit, uultuue principum signatam monetam, praeter adulterinam, reprobauerit. (Et) honestiores quidem in insulam deportantur, humiliores autem aut in metallum 'dantur' 'aut capite puniuntur, serui autem (et) post admissum manumissi in crucem tolluntur. 10

[L. 19 pr. 1 §. 1. D. de lege Corn. de fals. (48, 10).]

2. 2Qui ob falsum testimonium perhibendum uel uerum non perhibendum pecuniam acceperit, dederit, iudicemue, ut sententiam ferat uel non ferat, corruperit corrumpendumue curauerit, humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis bonis cum ipso iudice in insulam deportantur.

[3. Collat. 8, 6.]

4. 3ludex, qui contra sacras principum constitutiones contraue ius publicum, quod apud se recitatum est, pronuntiat, in insulam deportatur. 5. Qui rationes, acta, libellos, album propositum, testationes, cautiones, chirographa, epistolas sciens dolo malo in fraudem alicuius deleuerit, mutauerit, subiecerit, subscripserit,5 quiue aes inaurauerit, 'inargentauerit, quiue, cum argentum uel aurum 'coqueret, 7 aes stan

S. 4. L. 9. S. 3. D. eod. 3) Supplevi. Cf. 4, 7. S. 1. 4) Cf. L. 30 pr. D. h. t. S. 7. I. de publ. iud. (4, 18). 5) Cdd. 19. 21. 36. quodue ceteri, edd. 6) Supplevi. 7) resignauerit complures Cdd. fortasse rectius. 8) Cf. L. 8. 9 pr. D. h. t. I. Gothofr. ad L. un. Th. C. si quis sol. circ. (9, 22). L. 1. Th. C. si quis pec. confl. (9, 23). Nov. Valent. 14. 9) Sic paene omnes Cdd. damnantur edd. 10) Haec luxata ita in Cdd. et edd. leguntur: aut in crucem tolluntur. serui autem post admissum manumissi capite puniuntur. Cf. L. 1. §. 13. D. h. t. L. 1 pr. S. 1. D. de poenis (48, 19). 1) Pro id totum leg. in totum: 2) Est etiam Collat. 8, 5. Cf. L. 1. §. 2. L. 21. D. h. t. 3) Cf. L. 1.. S. 3. D. h. t. 4) Cf. L. 1 pr. L. 32 pr. D. h. t. 5) Falso nomine vel die et consule. 6) Cd. 31. argentauerit ceteri, edd. Cf. Plin. N. H. 21, 2, 3. 7) Correxi; poneret Cdd. edd., sed hoc et aegre de pignori ponendo intelligitur, et si in pignore dando aes pro auro subiicitur, certissime non falsi sed stelliona

18

9

numue subiecerit, falsi poena coercetur. 6. Amplissimus ordo decreuit, eas tabulas, quae publici uel priuati contractus scripturam continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam partem perforatae triplici lino constringantur, atque 'impositae 20 supra linum cerae signa imprimantur, ut 'exteriori scripturae fidem interior seruet. 1 Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent.

[L. 38. §. 6. D. de poenis (48, 19).]

27. 3 Qui uiui testamentum aperuerit, recitauerit, resignauerit, poena legis Corneliae tenetur: et plerumque aut humiliores in metallum damnantur, aut honestiores in insulam deportantur. 8. Si quis 'instrumentum litis 1 suae a procuratore suo uel cognitore aduersario proditum esse conuicerit, tam procurator quam cognitor, si humiliores sunt, in metallum damnantur; si honestiores, adempta dimidia parte bonorum in perpetuum relegantur. 9. Instrumenta penes se deposita quicumque alteri altero absente reddiderit uel aduersario prodiderit, pro personae eius condicione aut in metallum damnatur aut in insulam relegatur. 10. 5 Qui falsis instrumentis, actis, epistolis, rescriptis sciens dolo malo usus fuerit, poena falsi coercetur; ideoque humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam deportantur. 11. Qui sibi falsum nomen imposuerit, genus parentesue finxerit, quo quid alienum 'interciperet, possideret, poena legis Corneliae de falsis 12. Qui insignibus altioris ordinis utuntur,

coercetur.

tus crimen committitur. L. 1. §. 2. L. 36 pr. D. de pign. act. (13, 7). L. 3. S. 1. D. stellion. (47, 20). De auro coquendo cf. Plin. 33, 3, 19. 18) Ut aes auro, stannum argento admisceretur. 9) Cf. Sueton. Ner. 17. 20) Ex Salmasii cj. impositum (vel imposito) Cdd. edd. Cf. L. 22. §. 6. D. qui testam. fac. (28, 1). 1) Vid. Zeitschr. f. gesch. RW. XII. p. 200. exteriores scripturae fidem interiori seruent edd. 2) SS. 7-9. extant etiam in L. 38. SS. 7-9. D. de poenis (48, 19). 3) Cf. L. 1. §. 5. D. h. t. *) Ex Dig. instrumenta utilitatis (et postea prodita) Cdd. edd., quod ex instrumentu m litis prodiisse videtur. 5) Cf. L. 4. C. h. t. (9, 22). L. 2. C. de fide instr. (4, 21). L. 4. C. si reus v. accus. (9, 6). Ambros. de offic. 3, 2. 6) Cf. L. un. C. de mut. nom. (9, 25). L. 13 pr. D. h. t. Valer. Max. 9, 15. §. 2. 7) interceperit, possederit Ĉdd. (sed variantes) edd. 8) L. 27. S. 2. D. h. t. L. 3. D. ad leg. Iul. mai. (48, 4). Apulei. Floril. 1. Tertull.

« PreviousContinue »