Page images
PDF
EPUB

2. Causam uero huius varietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inueniet. Ait enim, nundinas Iouis ferias esse, siquidem flatninica omnibus nundinis in regia loui arietem soleat immolare: sed lege Hortensia effectum, ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem ueniebant, lites componerent; nefasto enim die praetori fari non licebat. Macrob. Sat. 1, 16. §. 30.

3. Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes, simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt. unde et Apollini et Libero patri in eodem monte res diuina celebratur. Quod cum et Varro et Granius Flaccus affirment, etiam Euripides his docet etc. Macrob. Sat. 1, 18. §. 4.

4. Aristoteles, ut Granius memorat, uir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Mineruam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. Arnob. 3, 31.

5. Nouensiles Piso deos esse credit nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat, consensum accommodans Aelio. Arnob. 3, 38.

6. Sed et deos conserenteis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem uersos obruisse se cineri, qui sub ollula fuerat factus extorom: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae disciplinarum perita, surrexisse se deos et neruis obduruisse diuinis. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intelligeret, qui sibi res uellent: Ocrisiam prudentissimam foeminam diuinos inseruisse genitali: explicuisse motus certos. Tunc sancta

cf. 3,2. alius est C. Titius ib. 2, 12) aliisque ad religiones spectantibus (Fest. v. Offendices. Rica p.205. 253), ne Fulgentianos quosdam commemorem (Bernhardy l. c. p. 350. 863), quo consilio scripserint, constat. Nicostrati, ceterum item incerti scriptoris inferioris aetatis, de senatu habendo quod exstat insigne fragm. apud Fest. v. Senacula p. 317. hic saltem adscribam: Senacula tria fuisse Romae, in quibus senatus haberi solitus sit, memoriae prodidit Nicostratus in libro, qui inscribitur de senatu habendo. unum, ubi nunc est aedis Concordiae inter Capitolium et forum, in quo solebant magistratus d(um)t(axat) cum senioribus deliberare. alterum ad portam Capenam. tertium citra Bellonae, in quo exterarum nationum legatis, quos in urbem admittere nole

et feruentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem Seruium natum esse Romanum. Arnob. 5, 18.

[ocr errors]

7. Granius quidem ait (sc. ricas et riculas) esse muliebre cingulum capitis, quo pro uitta Flaminica redimiatur. v. Ricae

p. 277.

Fest.

8. (?) 'Flaccus scribit, Numam Pompilium, cum sacra Romanis conderet, uoto impetrasse, ut omnes dii falsum iuramentum uindicarent. Gramm. inc. gloss. ad Aen. 12, 234.

[ocr errors]

ex Barth. advers. 33, 13.

De iure Papiriano.

9. In Papiriano enim iure euidenter relatum est, arae uicem praestare posse mensam dicatam: Ut in templo', inquit, Iunonis Populoniae augusta mensa est. namque in fanis alia uasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum. quae uasorum sunt, instrumenti instar habent, quibus sacrificia conficiuntur. quarum rerum principem locum obtinet mensa, in qua epulae libationesque et stipes reponuntur. ornamenta uero sunt clypei, coronae et huiuscemodi donaria. neque enim donaria dedicantur eo tempore, quo delubra sacrantur; at uero mensa arulaeque eodem die, quo aedes ipsae, dedicari solent. unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem obtinet puluinaris'. Macrob. Sat. 3, 11. §. 5.

M. ANTISTIVS LABEO

(vixit sub Augusto).

De iure pontificio.

1. Proculiunt' promittunt ait significare Antistius de iure pontificali 1. VIIII. ·Fest. v. Proculiunt p. 253.

[ocr errors]

2. Spurcum uinum est, quod sacris adhiberi non licet', ut ait Labeo Antistius 1. X. commentarii iuris pontificii, cui

bant, senatus dabatur. 2) Elaus edd. correxit Iusti; sed et ita incertum est, an Granius hoc in indigitamentis dixerit. Verrium Flaccum, de quo Dirksenus cogitavit, nolim intelligere. De his, quae ex eius scriptis supersunt, cf. Müller ad Fest. Praef. p. XIII seq.

aqua admixta est, defrutumue aut igne tactum est, mustumue, antequam deferuescat'. Fest. v. Spurcum p. 348.

Fest. v.

3. Prox bona uox, 'uel ut quidam, proba significare 1 uidetur', ut ait Labeo de iure pontificio 1. XI. Prox p. 253.

1

4. Sistere fana cum in urbe condenda dicitur, significat loca in oppido futurorum fanorum constituere. quam(quam) 2 Antistius Labeo ait in commentario XV. iuris pontificii, fana sistere esse lectisternia certis locis et diis habere. Fest. v.

Sistere p. 351.

5. 3 Subigere arietem in eodem libro Antistius esse ait dare arietem, qui pro se agatur, caedatur. Fest. v. Subigere p. 351.

[ocr errors]

Macrob.

6. Labeo sexagesimo et octauo libro intulit, nisi Neptuno, Apollini et Marti taurum non immolari. Sat. 3, 10. §. 4.

Ex iisdem libris, ut videtur. 5

7. P(r)osimerium esse ait Antistius Labeo in l... iuris pontificalis pomerium, id est locum pro muro, qui auspicato olim quidem omnem urbem ambiebat praeter Auentinum, nunc etiam intra aedificia finitur; estque prosimerium quasi pro(xi)murium. 6 Fest. v. Prosimerium (Posimerium) p. 249.

1) Scripsi; uelut quidam praesignificare edd. Cf. Paul. v. prox. 2) Supplevi. 3) Cf. supra L. Cincium 10. 4) An iuris pontificii? an omnibus eius libris numeratis, quos quadringentos fuisse L. 2. S. 47. D. de orig. iur. 1, 2. testatur et in quibus etiam libri iuris pontificii sine dubio digesti erant? (Cf. L. 2. §. 44. ib.) Posterius malim existimare. 5) In his Labeonem nostrum etiam de diis egisse et per se verisimile est et constat ex fr. 15. 19. At etiam Cornelius quidam Labeo hoc argumentum theologica potius, ut videtur, ratione, compluribus libris executus erat, de quibus vid. Macrob. Sat. 1, 12. 16. 18. 3, 4. Et hic quidem hunc Labeonem addito Cornelii nomine ubique a nostro accurate discernit. Postea vero saepius Labeo simpliciter laudatur sententiarum auctor, quae pleraeque magis Cornelii quam Antistii rationi convenire videantur, videlicet a Serv. ad Aen. 3, 168., Fulgentio de pr. serm. 4., Augustino de civ. dei 2, 11. (coll. 8, 13) 14. 3, 25. 9, 19. 22, 28., Lyd. de mens. 4, 1. 20. de ostent. 3.: quos locos idcirco indicasse satis erit. 6) In multis ab Ursini et Mülleri supplementis deflexi. Cf. libr. meum Iguv. Taf. p. 100.

8. Labeo in commentario iuris pontificii ait, nauteam rubidum quiddam esse, quo pontificum uestimenta colorant. Fest. v. Nautea

p.

166.

9. Oluatum Autistius Labeo ait esse mensurae genus. Fest. v. Oluatum p. 205.

10. Puilia saxa esse ad portum, qui sit secundum Tiberim, ait Fabius Pictor; quem locum putat Labeo dici, ubi fuerit Ficana uia Ostiensi ad lapidem undecimum. Fest. p. 250.

11. Secespitam esse Antistius Labeo ait cultrum ferreum, oblongum, manibrio eburneo, rotundo, solido, uincto ad capulum auro argentoque, fixum clauis aeneis, aere Cyprio, quo flamines, flaminicae, uirgines pontificesque ad sacrificia Fest. v. Secespitam p. 348.

utuntur.

12. Septem dies uel simpliciter septem calo', Antistius Labeo ait, proclamare magistratum publicum, si Nonae septimanae futurae sunt. Fest. p. 348. ex Muell. cj.(?) 13. Scriptum lapidem esse ait et ita uocari Antistius Labeo, in agro Medullino, '(in quo §) diuinam rem 'facere(n)t. 9 Fest. v. Scriptum p. 348.

14. 'Septimontio', ut ait Antistius Labeo, 'hisce montibus feriae: Palatio, cui sacrificium quod fit, Palatuar dicitur; Veliae, cui item sacrificium; Fagutali, Suburae, Cermalo, Oppio 'Caelio 10 monti, Cispio monti'. - Fest. v. Septimontio p. 348.

[ocr errors]

15. Penatis singulariter Labeo Antistius posse dici putat, quia pluraliter Penates dicantur, cum patiatur proportio etiam Penas dici, ut optimas, primas, Antias. Fest. v. Penatis p. 253.

[ocr errors]

16. Popularia sacra sunt', ut ait Labeo, quae omnes ciues faciunt, nec certis familiis adtributa sunt: Fornacalia, Parilia, Laralia, porca praecidanea'. Fest. v. Popularia p. 253.

[ocr errors]

7) Itaque sacrificium ibi videtur ab Anco rege susceptum post Ficanam devictam. Cf. num. 13. 8) Supplevi (exciderat in q post -ino). 9) faceret Cd. edd. Erat fortasse sacrum gentile gentis Hostiliae publice susceptum. Dionys. 3, 1. 10) Deleri vult Müller. Sed sedem tantum mutasse videtur; nam, cum sola Subura mons non sit, legendum puto Suburae in Caelio. Cf. Varr. de L. L. 5, s. S. 46.

17. Prop....sta 11 dolia ait dici Labeo, quia

....

Fest.

p. 253.

18.

[ocr errors]

a quo prius secures habitae sunt, eum et in augure legendo priorem esse, ait Antistius Labeo, idque in auspiciorum quoque lege significari, cum maior consul in auspicando dicitur, ut ei augur in auspicio sit.12

Remisso p. 290.

Fest. v.

19. Cliuiam quoque auem ab antiquis nominatam animaduerto ignorari; quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam. Plin. H. N. 10, 14. sect. 37.

20. Διὰ τί τὸν τῆς Ὅρτας ναὸν ἀνεωγμένον εἶχον οἱ παλαιοὶ διαπαντός, πότερον, ὡς ̓Αντίστιος Λαβεὼν ἱστύρηκε, τοῦ παρορμᾶν ὁρ τάρι λεγουμένου, τὴν οἷον ἐγκελευομένην πρὸς τὰ καλὰ καὶ παρορμῶσαν θεὸν, Ορταν λεγομένην, ᾤοντο δεῖν ὡς ἐνεργὸν ἀεὶ μηδέποτε μέλλειν, μηδ' ἀποκεκλεῖσθαι, μηδὲ ἐλιννύειν ; Qu. Rom. 46.

Plutarch.

Cur Hortae templum semper apertum antiqui habuerunt? An quia, ut Antistius Labeo tradidit, cum παρορμᾶν hortari dicatur, inde tanquam ad bona incitantem et hortantem deam Hortam dictam existimabant oportere ut actuosam semper nunquam haesitare neque clausam esse neque otiari?

21. Qui de uirgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negauerunt capi fas esse; item quae non sit patrima et matrima; item quae lingua debili sensuue aurium deminuta aliaue qua corporis labe insignita sit; item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi uiuo patre in aui potestate sit; item cuius parentes alter amboue seruitutem seruierunt aut in negotiis sordidis uersantur. Sed eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimuirum sacris faciundis aut septemuirum epulonum aut salius est. Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum

11) An: prope adusta?! ut haec pertinuerint ad fulminis expiationem. Cf. die Iguv. Tafeln p. 404. 12) Partim Mülleri supplementis

« PreviousContinue »