Page images
PDF
EPUB

IVLII PAVLLI SENTENTIARVM

LIBER QVARTVS.

TIT. 1. DE FIDEICOMMISSIS.

1. 1Ab uxore, cui uir dotem praelegauit, fideicommissum relinqui non potest, quia non ex lucratiua causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere uidetur. 2. 2 A postumo herede instituto fideicommissum dari potest. 3. 3 Ab imperatore herede instituto legatum et fideicommissum 'dari potest. 4. A surdo uel muto, siue legatum acceperit, siue heres institutus sit, uel ab intestato successerit, fideicommissum '(recte) 5 relinquitur.

[L. 4. D. de leg. 3.]

5. Qui fideicommissum relinquit, etiam cum eo, cui relinquit, loqui potest, uelut PETO, GAI SEI, CONTENTVS SIS ILLA RE, aut VOLO TIBI ILLVD PRAESTARI. 6. 7 Fideicommittere his uerbis possumus ROGO, PETO, VOLO, MANDO, DEPRECOR, CVPIO, INIVNGO. DESIDERO quoque et IMPERO uerba utile faciunt fideicommissum. RELINQVO uero et coMMENDO nullam fideicommissi pariunt actionem.

[L. 21 pr. D. de leg. 3.]

7. Tam nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus; sed nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur. 8. 9 Si alienam rem tam

Tit. I. 1) Cf. L. 77. §. 12. D. de leg. 2. D. de leg. 1. L. 1. §. 8. D. de leg. 3. 3) testam. fac. (6, 22). pr. 1. de codic. (2, 25).

2) Cf. L. 127. Cf. L. 7. C. qui 4) Cdd. 4. 12.

peti reliqui, edd. 5) Supplevi. Cf. L. 77. S. 3. D. de leg. 2. 6) Cf. L. 69 pr. D. de leg. 2. L. 11. §. 4. D. de leg. 3. 7) Cf. Gai. 2, 249. L. 115. 118. D. de leg. 1. L. 11. §. 2. D. de leg. 3. L. 12. C. de fideic. lib. (7, 4). L. 78. §. 8. D. ad SC. Trebell. (36, 1). 8) Cf. Gai. 2, 261. 262. Ulp. 25, 5. 9) Cf. L. 10. C. de leg. (6, 37). L. 6. C. de fideic. (6, 42).

quam suam testator per fideicommissum reliquerit, non relicturus, si alienam scisset, ut solet legatum, ita inutile erit fideicommissum. 9. 10 Testator superuiuens si eam rem, quam reliquerat, uendiderit, extinguitur fideicommissum. 10. 1Codicillis, qui testamento confirmati non sunt, adscriptum fideicommissum iure debetur. 11. Filio quibuscumque uerbis a patre fideicommissum relictum iure debetur: sufficit enim inter coniunctas personas quibuscumque uerbis, ut in donatione, 2 uoluntas expressa. et ideo etiam pridie, quam moriatur, 3 recte relictum uidetur. 12. In tempus emancipationis, uel cum sui iuris erit, fideicommissum relictum quocumque modo patria potestate liberato debetur. 13. Rogati inuicem sibi, si sine liberis decesserint, hereditatem restituere, altero decedente sine liberis hereditas ad eum peruenit, qui superuixit; nec ex eo pacisci contra uoluntatem testatoris possunt. 14. Heres ante aditam hereditatem, lega tarius antequam legatum accipiat, fideicommissum praestare non possunt. 15. 7 Rem fideicommissam si heres uendiderit, eamque sciens comparauerit, nihilominus in possessionem eius fideicommissarius mitti iure desiderat. 16. Quoties libertis fideicommissum relinquitur, ad eos tantummodo placuit per tinere, qui manumissi sunt, uel qui in eodem testamento libertatem intra numerum legitimum consecuti sunt.9 17. Cui ab herede fideicommissum non praestatur, non solum in res hereditarias, sed et in proprias heredis inducitur. 18. 20 Jus omne fideicommissi non in uindicatione, sed in petitione consistit.

[L. 21. §§. 1. 2. D. de leg. 3.]

10) Cf. S. 12. 1. de legat. (2, 20). 1) Cf. Gai. 2, 270a, 273. Ulp. 25, 4. 8. 11. 2) Cf. L. 4. Th. C. de donat. (8, 12). Fr. Vat. 249 (1). 3) Cf. Gai. 3, 100. 4) Cf. L. 11. S. 11. D. de leg. 3. L. 15. D. quando dies leg. (36, 2). L. 3. C. de inst. et subst. (6, 25). 5) Quo pacto studium quaerendi liberos iniunctum remittere sibi videbantur. Sed hoc alia ratione postea mutatum L. 11. C. de transact. (2, 4). 6) Cf. L. 78 pr. D. de leg. L. 8 pr. D. de leg. 3. 7) Cf. L. 1. 3. §. 2. C. comm. de leg. (6, 43). Nov. 39 pr. infra S. 17. 8) Excidisse videtur a uin vel uindicta. 9) Excipe alimentorum fideicommissum. L. 2 pr. D. de alim. leg. (34, 1). 20) Cf. Ulp. 25, 12.

TIT. II. DE SENATVSCONSVLTO TREBELLIANO.

1. 1Senatusconsulto Trebelliano prospectum est, ne solus heres omnibus hereditariis actionibus oneretur. et ideo, quoties hereditas ex causa fideicommissi restituitur, actiones eius in fideicommissarium transferuntur, quia unicuique damnosam esse fidem suam non oportet.

TIT. III. DE SENATVSCONSVLTO PEGASIANO.

1. Inter heredem et fideicommissarium, cui ex Pegasiano hereditas restituitur, partis et pro parte stipulatio interponitur, ut heredi instituto pro quarta actiones, pro ceteris uero portionibus fideicommissario competant. 2. 2 Totam hereditatem restituere rogatus si quartam retinere nolit, magis est, ut eam ex Trebelliano debeat restituere: tunc enim omnes actiones in fideicommissarium dantur. 3. Lex Falcidia itemque senatusconsultum Pegasianum deducto omni aere alieno 'deorumque donis 3 quartam residuae hereditatis ad heredem uoluit pertinere. 4. Qui totam hereditatem restituit, cum quartam retinere ex Pegasiano debuisset, 'si non retineat, 4 repetere eam non potest. nec enim indebitum soluisse uidetur, qui plenam fidem defuncto praestare maluit.

5

[TIT. IV. DE REPVDIANDA HEREDITATE.]1

1. 2 Recusari hereditas non tantum uerbis, sed etiam re potest et alio quouis indicio uoluntatis. 2. Heres per magi

Tit. II. 1) Cf. Gai. 2, 255. Ulp. 25, 14. L. 1. §. 2. D. ad SC. Treb. (36, 1).

Tit. III. 1) Cf. Gai. 2, 254. 256. Ulp. 25, 14. 15. 2) Cf. L. 45. D. ad SC. Treb. (36, 1). L. 20. D. quae in fr. cred. (42, 8). Gai. 2, 257. 3) Intellige sacra privata i. e. quaecunque Diis danda sive sacrificanda ex his bonis erant (Gai. 2, 55). Haec enim proprie dona dicuntur. Brisson. de form. 1, 48. Ad ea vero, quae testamento Diis relinquuntur, pertinet lex Falcidia. L. 1. S. 5. D. ad l. Falc. (35, 2). 4) i. e. si ex Trebelliano restituat (S. 2). In omnibus Cdd, haec verba extant. 5) Cf. L. 1. 19. C. ad leg. Falc. (6, 50). L. 5. §. 15. D. de don. int. vir. (24, 1).

Tit. IV. 1) Recte Cuiac. observat, hic non agi de repudianda hereditate, sed de eo, qui desiderante fideicommissario hereditatem adire nolit. 2) Est L. 95. D. de acq. v. omitt. her.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

27

stratus municipales 3 ex auctoritate praesidis, fideicommissario postulante, hereditatem adire et restituere compellitur. 3. 4 Fideicommissarius si affirmet, heredem nolle adire hereditatem, absente eo interponi decretum et in possessionem mitti iure desiderat. 4. 5 Suspectam hereditatem adire compulsus omnia ex Trebelliano restituit.

4

TIT. V. DE INOFFICIOSI QVERELA.

1

1. Inofficiosum dicitur testamentum, 'quod, frustra liberis 1 exheredatis, non ex officio pietatis uidetur esse conscriptum. 2. 2Post factum a matre testamentum filius procreatus, non mutata ab ea, cum posset, uoluntate, ad exemplum praeteriti, inofficiosi querelam recte instituit. 3. 3 Testamentum, in quo imperator scriptus heres est, inofficiosum argui potest: eum enim, qui leges facit, pari maiestate legibus obtemperare conuenit. 4. Qui inofficiosum dicere potest, hereditatem petere non prohibetur. 5. 5Filius ex asse heres institutus inofficiosum dicere non potest: nec interest, exhausta nec ne sit hereditas; cum apud eum quarta aut legis Falcidiae aut senatusconsulti Pegasiani beneficio sit remanṣura. 6. 6Quartae portionis portio liberis, deducto aere alieno et funeris impensa, praestanda est, ut ab inofficiosi querela excludantur. Libertates quoque eam portionem minuere placet. 7. Filius 'iudicio patris si minus quarta portione consecutus sit, ut quarta sibi a coheredibus fratribus citra inofficiosi querelam impleatur, iure desiderat. 9 8. 10 Pactio talis, ne de inoffi cioso testamento dicatur, querelam super iudicio futuram non

8

(29, 2). 3) Cf. L. 1. 4. SS. 3. 4. 9. D. de damn. inf. (39, 2). L. 46. S. 6. D. de adm, et per. (26, 7). 4) Cf. L. 6 pr. 67 pr. D. ad SC. Treb. (36, 1); supra 4, 1. S. 17. 5) Cf. Gai. 2, 259. L. 4. 45. D. ad SC. Treb. (36, 1).

Tit. V. 1) quod frustra, liberis edd. 2) Cf. L. 3. C. de inoff. test. (3, 28). 3) Cf. L. 8. §. 2. C. de inoff. test. (5, 2). S. ult. I. quib. mod. test. (2, 17). L. 23. D. de leg. 3. Suet. Aug. 46. Tacit. Agric. 43. Spartian. Hadr. 18. 4) Cf. L. 8. S. 12. D. h. t. L. 14. C. eod. (3, 28). 5) Cf. L. 8. §. 9. D. h. t. Plin. ep. 5, 1. 6) Cf. L. 8. S. 9. D. h. t. 7) Cf. §. ult. fin. 1. de inoff. test. (2, 18). 8) in iudicio edd. ex uno Cd. querelam movere malit. L. 2. Gr. C. h. i. (2, 5). 10) Cf. L. 35. §. 1. C. h. t. (3, 28).

9) Nisi

excludit: meritis enim liberos magis quam pactionibus adstringi placuit. 9. 11 Rogatus hereditatem restituere etsi inofficiosi querelam instituerit, fideicommisso non fit iniuria: quartam enim solummodo hereditatis amittit, quam beneficio senatusconsulti habere potuisset. 10. 2 Heres institutus, habens substitutum, si de inofficioso dixerit nec obtinuerit, non id ad fiscum, sed ad substitutum pertinebit.

TIT. VI. DE VICESIMA.

1. 1Tabulae testamenti aperiuntur hoc modo, ut testes uel maxima pars eorum adhibeatur, qui signauerint testamentum, ita ut agnitis signis, rupto lino, aperiatur et recitetur, atque ita describendi exempli fiat potestas, ac deinde signo publico obsignatum in archium redigatur, ut, si quando exemplum eius interciderit, sit, unde peti possit. 2. 2Testamenta in 3 municipiis, coloniis, oppidis, 'praefecturis, uicis, castellis, conciliabulis 4 facta in foro 5 uel basilica praesentibus testibus uel honestis uiris inter horam secundam et decimam diei '(aperiri) recitarique debebunt, exemploque sublato, ab iisdem rursus coram magistratibus obsignari, 'in quorum' praesentia ' aperta sunt. 2*. Qui aliter aut alibi, quam uti

[ocr errors]

8

10

11) Cf. L. 8. S. 14. D. h. t.

2) Hic et S. 9. intellige heredem institutum ex parte minore quam debita.

[ocr errors]

9

Tit. VI. hic sequitur, quia ut personis coniunctis certa portio, ita vicesima populo Romano testamento facto debetur. 1) Cf. supra 3, 5. S. 17. L. 4. 6. 7. D. testam. quemadm. aper. (29, 3). Hic enim praeceptum edicti praetoris urbani refertur. 2) Tam caput legis Iuliae vicesimariae de testamentis extra urbem in Italiae factis referri videtur. 3) Cf. Leg. Iul. munic. v. 98. 109. 119. 124-130. 135. 142. Leg. Rubr. c. 21-23. L. 16. Th. C. de episc. (16, 2). L. 3. Th. C. de collat. donat. (11, 20). Ľ. 13. Th. C. de desertor. (7, 18). Augustin. ep. 50. (185 Ben.). 4) praefectura, uico, castello, conciliabulo Cdd. edd. Sed omnia haec notabantur, et colonia plerique Cdd. 5) Cf. Leg. Flav. Malac. 64. uti pecunia in foro municipi'. 6) Cf. Martial. 4, 8. didi de Schult. cj. recitarique plerique Cdd. recitari edd. 8) Sic emendavi et suo loco restitui v. constat, quae in Cdd. et edd. legitur post praesentia, quamque Paulli esse non posse iam Schult. vidit. Non magistratus, sed testes in provinciis obsignare, ostendit L. 7. cit. 9) Cd. 19. quorum ceteri, edd. 10) constat apertum plerique Cdd. (factum hoc ex aperta s); constat aperta

....

7) Ad

« PreviousContinue »