Page images
PDF
EPUB

rursus praetores consulesque inter se et uitiant et obtinent. Praetor etsi collega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora seruatum est, et, ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maioris collega rogari2 iure non potest. 3 nos his temporibus praetore praetores creante ueterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi minores, hi maiores magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed 'ius eius5 curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt'. Gell. 13, 15. S. 4. Cf. Fest. v. Minora itemque maiora auspicia p. 157.

4

2. Idem Messalla in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem auocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque auocare potest, nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem auocare possunt. Ea re qui eorum primus uocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest. Nec auocare 'aliis alii possunt, si (sic) contionem 6 habere uolunt, uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus simul contionem habere possunt'. Gell. 13, 16 (c. 15 extr.).

[ocr errors]

3. Huius rei (sc. Auentini montis intra effatos urbis fines non inclusi) Messalla aliquot causas uideri scripsit; sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicauerit auesque inritas habuerit su

[ocr errors]

2) Meum errorem corrigendo nunc ad veram codd. scripturam et Hertzii ed. recessi, nisi quod pro maiore collega, quod durius videbatur, meam et iam P. Merulae cj. maioris collega retinui. 3) Priore ed. hic nondum finiveram periodum. Nunc suspicor, v. aut (ā) post accepimus ex a-nte enatum et deinde esse pro est scribendum esse. 4) Intellige: ut eadem auspicia non habent. 5) Scripsi Serv. Tull. p. 407; iustius edd. Cf. Cic. de legib. 3, 4. qui coeret, populus creato, eique ius coerandi dato. 6) Scripsi; alius alii posset, si contionem edd.

peratusque in auspicio a Romulo sit. Idcirco', inquit, 'omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt, quasi auibus obscenis ominosum'. - Gell. 13, 14. §§. 5. 6.

-

-

4. Bene sponsis beneque uolueris' in precatione augurali Messalla augur ait significare spoponderis, uolueris. Fest. v. Bene sponsis p. 351.

serit.

5. Serpula serpserit' ait idem Messalla, serpens inrep- Fest. v. Serpula p. 351.

6.

[ocr errors]

p. 351.

Solino' idem ait esse consulo.

7. Suad ted' ait esse sic te.
8. Vernisera Messalla auguria.
p. 379.

nisera

[blocks in formation]

Fest. v. Suad. p. 351.

[blocks in formation]

9. Marspedis siue sine r littera maspedis in precatione solitaurilium quid significet, ne Messalla quidem augur in explanatione auguriorum reperire se potuisse ait. Fest. v. Marspedis p. 161.

10. Quod Iulius Modestus affirmat, Messalla augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum nouarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos, nundinas sibi ferias non uideri. S Macrob. Sat. 1, 16. §. 28.

Explanatio XII tabularum et de dictis inuolute.9

11. Ne Valerius quidem Messalla in XII explanatione rem expediuit. hic tamen in eo libro, quem de dictis inuolute inscribit, forctos sanatisque duas gentis finitimas fuisse censet, de quibus legem hanc scriptam esse, qua cautum, ut id(em) ius mancipii nexique quod populus R. haberent. neque aliud quid forctos et sanates in ea lege significare existimat communi significatu. · Fest. v. Sanates p. 321.

10

12. Pecunia, quae erogatur in spectacula,

11 ideo

7) Fuerint auguria, quae verno tempore extremo capiebantur. 8) Messalla hoc responsum libris suis inseruisse videtur. 9) Cum horum librorum scriptor nunquam augur, at Valerius plerumque dicatur, suspicor, eum diversum fuisse a scriptore librorum de auspiciis. 10) Aliter ac vulgo editur, locum supplevi. Cf. supra Servius Sulpicius 8. ibiq. cit. comm. meam. 11) Excidit h. l. auctoris nomen, cuius sententia refertur, ut puta: Opilio auctore.

est 'lucaris dicta, 12 quod in luco dabatur. Idem tamen in eodem libro lucar aes, quod ex lucis capiatur, dici existimat, cuius opinionis est et Valerius Messalla in explanatione XII tab. 13 Fest. v. Pecunia p. 253.

13. Quo nomine (sc. tugurii) Messalla in explanatione XII ait etiam

...

significari. 14. ὅθεν ὁ Μεσσαλᾶς τοῦτον (sc. Ἰανὸν εἶναι τὸν αἰῶνα νομίζει· καὶ γὰρ ἐπὶ τῆς πέμπτης τοῦ μηνὸς τούτου ἑορτὴν αἰῶνος ἐπετέλουν οἱ πάλαι. Io. Laur. Lyd. le mens. 4, 1.

[ocr errors]

Fest. v. Tuguria p. 355. Unde Messalla eum esse aeonem arbitratur; etenim quin- · to huius mensis die ferias Aeonis celebrabant veteres.

[blocks in formation]

1. Et Cornelius Balbus έnyytixov libro octavo decimo ait apud aram maximam observatum ne lectisternium fiat. Macrob. Sat. 3, 6. §. 16.

*VERANIVS

(incertae sed huius fere aetatis).

Auspiciorum.

1. Referri diem prodictam, id est anteferri, religiosum est', ut ait Veranius in eo, qui est auspiciorum de comitiis, idque exemplo comprobat L. Iulii et P. Licinii censorum, qui id fecerint sine ullo decreto augurum, et ob id lustrum parum felix fuerit. Fest. v. Referri p. 289.

2. Veranius ait, non utique ex lecto, sed ex cubili (sc. surgere eum silentio, qui auspicaturus sit), nec rursus se in lectum recipere necesse esse. Fest. v. Silentio p. 348.

12) Scripsi; lucari edicta Cd. edd.

13) Totum locum aliter atque editur, Paulum vv. Lucaris pecunia et Lucar secutus, restitui. 1) Cf. Vellei. 2, 51. Eckhel I. p. 21. Drumann Gesch. Roms II. p. 609. 'Eğпyntina sunt indigitamenta.

3. Paludati in libris auguralibus siguificat', ut ait Veranius, ‘armati, ornati'. omnia enim militaria ornamenta paludamenta dici. - Fest. v. Paludati p. 253.

Quaestionum pontificalium.

3. Veranius enim in pontificalibus quaestionibus docet, eximias dictas hostias, quae ad sacrificium destinatae eximuntur e grege, uel quod eximia specie quasi offerenda numinibus eligantur. Macrob. Sat. 3, 5. §. 6.

1

5. Ait enim Veranius de uerbis pontificalibus: Felices arbores putantur esse quercus, aesculus, ilex, suberies, fagus, corylus, sorbus, ficus alba, pirus, malus, uitis, prunus, cornus, lotus'. Macrob. Sat. 3, 20. §. 2.

6.

...

sicut Veranius ex primo libro Pictoris etc. Vid. supra Num. Fabium Pictorem 2.

7. Praesentanea porca dicitur', ut ait Veranius, 'quae familiae purgandae causa Cereri immolatur, quod pars quaedam eius sacrificii fit in conspectu mortui eius, cuius funus instituitur'. Fest. v. Praesentanea p. 250.

8. Prodiguae hostiae uocantur, ut ait Veranius, quae consumuntur, unde homines quoque luxuriosi prodigi. Fest. v. Prodiguae p. 250.

[ocr errors]

9. Offendices ait esse Titius nodos, quibus apex retineatur. At Veranius coriola existimat, quae sint in loris apicis, quibus apex retineatur et remittatur, quae ab offendendo dicantur. nam quom ad mentum peruentum sit, offendit mentum. - Fest. v. Offendices p. 205.

10. Oletum stercus humanum. Veranius: Sacerdotula in sacrario Martiali fecit oletum'. Paul. ep. Fest. p. 203.

[ocr errors]

11. Muries est', quemadmodum Veranius docet, ea, quae fit ex sali sordido, in pila pisato et in ollam fictilem coniecto ibique operto gypsatoque et in furno percocto, cui virgines Vestales serra ferrea secto et in seriam coniecto, quae est intus in aede Vestae in penu exteriore, aquam iugem el

1) Vix est, ut alius hic liber fuerit ac quaestiones pontificales. 2) Cf. supra Num. Fabium Pictorem s.

quamlibet, praeterquam quae per fistulas uenit, addunt atque ea demum in sacrificiis utuntur'. Fest. v. Muries p. 158. 12. 'Sed Veranius Pontificalium eo libro, quem fecit de supplicationibus, ita ait: Pinariis, qui nouissimi comeso prandio uenissent, cum iam manus prausores lauarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas conuenirent'. Macrob. Sat. 3, 6. §. 14.

*GRANIVS FLACCVS LICINIANVS
(eiusdem aetatis). 1

De indigitamentis.

1. Eundem esse Genium et Larem, multi ueteres memoriae prodiderunt, in queis etiam Granius Flaccus in libro, quem ad Caesarem de indigitamentis scriptum reliquit. — Censorin. 3. §. 2.

пит,

1) Qui duos statuunt Granios, Flaccum alterum, alterum Licinianulla id idonea ratione facere videntur. Quamobrem nunc et nomen Granii auxi et fr. 2. ei adscripsi. Quaedam etiam eorum ex hoc Granio videntur petita, quae Arnob. 6, 7. compluribus praeter Granium auctoribus laudatis de Oli historia refert, a cuius capite invento Capitolium dictum esse fabulabantur. Ceterum in hoc finem facere placuit eorum, qui libera republica scripserunt. Ex quibus si quosdam omisi, quos quis desideraverit, id ea maxime de causa factum est, quod quae eorum reciperem, incertus haesitabam. In his praeprimis numerandus est M. Terentius Varro, doctissimus Romanorum, qui multis quidem partibus etiam ius divinum humanumque illustravit, sed tamen magis polyhistorem quam iurisperitum agens, de quo vid. Bernhardy Röm. Lit. ed. 4. p. 858. Idem cadit in P. Nigidium Figulum, cuius de studiis et operibus egregie scripsit M. Hertz Berol. 1845. Praeterii etiam M. Fulvium Nobiliorem et qui eum insecuti sunt, tantum fastorum scriptores, Tarquitium Priscum aliosque de disciplina Etrusca scriptores (Bernhardy l. c. p. 858. L. Ian. ad Macrob. p. 661.) item grammaticos, quanquam ex his quidam hoc aevo vel paullo post velut Aelius Stilo, Santra, Verrius Flaccus, Cloatius Verus, alii etiam XII tabulis aliisque iurisprudentiae fontibus insignem operam dederunt. Nec C. Bassus (Gavius ille, ut puto) de diis (Lyd. de mens. 4, 2), Lepidus (orator? Cic. Brut. 26. §. 96) de sacerdotibus (Lyd. de mag. 1, 17), Titius de feriis (Macrob. Sat.1, 16.

« PreviousContinue »