Page images
PDF
EPUB

tur, ad Marciani in eum notas translatum est (Const. Deo auctore S. 6). Sed hoc opprobrium in universum Paullo detraxisse videtur, ut vel Sententiarum auctoritas, in quibus ex instituto nullus auctor neque laudabatur neque reprehendebatur, in dubium vocaretur. Igitur sexennio post idem imperator ad eundem Maximum, tum praefectum praetorio Galliarum, ut videtur, Treviris legem 2. Th. C. eod. misit, qua praefatus, universa, quae scriptura Paulli contineantur, recepta auctoritate firmanda et omni veneratione celebranda esse, specialiter subiicit: ideoque Sententiarum libros, plenissima luce et perfectissima elocutione et iustissima iuris ratione succinctos, in iudiciis prolatos valere non dubitatur.' Quae quidem verba cum ex imperatoris sententia tantum ad commendandam inter cetera Paulli scripta Sententiarum auctoritatem forte tunc lacessitam pertinuisse videantur, poterant tamen etiam ita accipi, ut singulae quaeque sententiae ab imperatore confirmatae essent: praesertim cum ita demum privilegium Paullo in uno libro irrogatum privilegio in altero dato compensatum et iniuria summo viro facta exaequata esse videretur. Et ita revera isto aevo,

amplas opes litterarias in dies magis fastidiente, cupide accepta sunt. Nam Theodosius II. et Valentinianus III. lege 3. Th. C. eod. ad senatum urbis Romae a. 426. data leges 1. et 2. citt. repetentes Paulli Sententias semper valere praecipiunt, hoc est perinde ac divalis constitutio', ut addit Consult. 7, 3.

Hac ratione effectum est, ut in partibus occidentis, maxime in Galliarum praefectura, Paulli Sententiae quasi singulari iure receptae esse censerentur et cunctos ceteros ICtorum libros in iudiciis legi solitos ut auctoritate ita usu superare inciperent et ipse Paullus Iuridicus quasi nat' ¿§onv cognominaretur (Consult. 7, 3. Isidor. Orig. 5, 24. §. 30). Circa finem enim seculi quinti tam in Consultatione et in lege Rom. Burgundionum, quam in edicto Theodorici hunc solum librum adhibitum videmus, ex quo ius civile praeter imperatorum constitutiones peteretur. Denique cum paucis annis post Alaricus II. vetus ius in epitomen redigendo legem Romanam regni Visigothorum componeret, idem ex iure fere solos Sententiarum libros corpori suo ita inseruit, ut ex his quoque lites dirimerentur; Gaii enim Institutiones magis in scholarum usum et Papiniani responsa inclyti nominis gratia retinuisse videtur. Et huic quidem breviario Alariciano potissimum debemus, quos nunc Paulli Sententiarum libros appellamus.

Quantam partem ex iis Visigothi suam fecerint, ne coniectura quidem satis certa definiri potest. Cum tamen constet, ex Theodosiano Codice non multum supra decimam

с

partem eos retinuisse (Haenel praef. ad L. Rom. Vis. p. IX.) cumque, ut ipsi aiunt (initio lib. I. tit. 1.), ea tantum ex his Sententiis corpori suo voluerint annecti, quae in Theodosiano Codice pro dirimendis litibus non inveniuntur inserta', aegre credas maiorem partem eos Paullo reliquisse. Huic vero si addideris, quae praeterea nobis servata sunt, ne ad quartam quidem partem pervenies, quantam ex genuino opere circiter superesse Schultingius (init. adnot. ad Paullum) et Arndtsius (Praef. p. X.) arbitrati sunt.

non

Sed satius fuerit quaerere, an ea saltem, quae in breviatis Sententiis legimus, integra ad nos pervenerint. Quod de ipsis sententiis ita affirmare ausim, ut consulto vix quicquam mutatum ab Alarici prudentibus putem, nisi ipsa breviatione eo perducerentur, ut etiam mutarent. Nec enim mutandarum legum sed eligendarum potestatem rex iis dederat, ut ipse in Commonitorio testatur, et si sententias pariter in Breviario et in Collatione vel Consultatione servatas contuleris (quas Haenel 1. c. not. 27. collegit), alias repereris discrepantias, quam quae librariorum vitiis probabiliter tribuantur.2 Interdum vero excerptionem etiam mutationem secutam esse velut ex I. 1. §§. 2. 3. I. 9. §. 2. II. 26. §. 7. III. 6. §. 15. collatis cum iisdem sententiis alio modo ad nos perlatis colligi potest. Alia omnino causa est titulorum. Quos quidem ipsum Paullum singulis materiis apte praescripsisse dubitare non licet. Sed in his omittendis, fingendis', corrumpendis non minus in his Sententiarum quam in aliis similibus libris nec modo Alarici prudentes sed etiam librarii vetustiores et posteriores ita grassati sunt, ut de eorum genuina facie restituenda prorsus desperandum sit. Hos vero si exceperis, in crisi exercenda nihil quidem obstat, quo minus et in hoc opere, quod ipso Paullo dignum sit, ex scriptura nobis tradita efficere conemur: ut tamen non omnes locos hoc modo sanari posse speremus. Et haec lex critico data tanto maius habet momentum, quod Paulli Sententias, cum maxime inde a seculo quinto quam plurimis exemplis spargerentur, mature vitiis inquinatas esse, adeo ut nec ii codices, quibus Iustiniani et Alarici prudentes usi sunt, ab hac labe immunes fuerint, non modo credibile est, sed etiam ipsa re comprobatur.

Cum vero iam ad Paullum integritati suae restituendum venerimus, primum sciendum est, epitomae Alaricianae non

2) De II. 26. §. 7. coll. cum Collat. IV. 12. §. 6. ad illum locum diximus. 3) Cf. ex. gr. II. 30. III. 4 B. IV. 4. 7. V. 10. 22. Praeterea vid. Cuiac. ad V. 20., Schulting. ad initium libri primi, Heimbach. in Gersdorf. Repert. Lips. 1843. III. p. 139 seq., Haenel. Praefat. ad leg. Rom. Vis. p. XVII seq.

exiguum numerum supplementorum accedere, partim ex Fragmentis Vaticanis et Collatione et Consultatione et Iustiniani Digestis, partim ex quibusdam codicibus breviarii Alariciani, quibus ex genuinis Paulli Sententiis, ut videtur, singulae sententiae adscriptae erant, quo in numero maxime celebratur codex Vesontinus, a Cuiacio in Obs. 21, 11-13. 15-19. 21. 22. exscriptus et in editione sua a. 1566. adhibitus, nunc vero deperditus. 4

Quod vero ad ipsam epitomam Alaricianam attinet, ea quidem permultis codicibus mss. ad nos propagata est, quorum nonnulli ab editoribus seculo decimo sexto inspecti, nunc ubi sint, ignoratur, multo maior autem pars adhuc exstat, nec solum exstat sed et in lucem protracta est. Inprimis Gustavi Haenelii doctrinae et indefesso studio debetur, quod triginta quattuor codicum ab ipso descriptorum et collatorum lectionibus uti liceat.5 Quorum quidem singulorum de dotibus agere et longum est nec tanti refert. Igitur sufficit hoc loco generaliter notasse, duos seculi septimi, ceteros insequentium seculorum esse, alios saepe alias sententias continere nec quemquam ceteros ita praestantia superare, ut eo solo uti liceat. Omnino autem in hunc numerum non veniunt codices epitomarum illarum, velut Aegidianae, Guelferbitanae, aliarum, quae rursus ex breviario Alariciano posterioribus seculis factae, nostra demum aetate eiusdem Haenelii merito in pleniorem notitiam venerunt. Et sane ad genuinum Paullum restituendum vix quidquam conferunt.

De editionibus Paulli Sententiarum antiquioribus ex instituto non agimus, sed remittimus lectorem ad Arndtsium, qui in suae editionis praefat. p. XV seq. eas recensuit. Illud tamen admonere e re est, post Cuiacium et Schultingium, quorum egregias adnotationes continet Iurisprudentia vetus anteiustinianea', neque emendandis neque explicandis

4) Cf. Stieber Praef. ad Hauboldi opusc. acad. T. II. p. CXLII. Haenel. praef. ad leg. Rom. Visig. p. XVII. XIX. Verisimile est, in caeteris occidentis partibus extra regnum Visigothorum (nam hic antiquum ius per novam legem Romanam abolitum erat) genuinarum Paulli sententiarum codices diutius in usu fuisse et postea Francorum regno prolatato etiam ab his, qui in Gallia meridiana ius docerent, usurpari coepisse. Ibi enim scholas antiquos libros retinuisse, exceptis fortasse Gaii Institutionibus, probat remissio ad Paulli Responsa sub titulo de re uxoria' in Interpr. Th. C. III. 13, 2. Cf. Isidor. Orig. 5, 14. et Const. Omnem reip. S. 1. 5) Descriptos invenies post Stieberum 1. c. T. II. p. LXXXVII seq. in Haenel. praef. ad L. Rom. Visig. c. III. p. XL seq. Ipsam Variet. scripturae ex Paulli a Visig. epit. codicibus' collegit Idem Bonn. 1834. et in Corp. iur. anteiust. Bonnensi p. 163 seq. Unus ex his codd., Berolinensis, ibi collatus est a Rudorfio.

his Sententiis multum profectum esse. Quod etiam cadit in novissimas editiones, Lud. Arndtsii alioqui diligentissimam, quae prodiit in Corpore iuris anteiust. Bonnensi et separatim Bonnae 1833., et Gust. Haenelii in lege Rom. Visigothorum edita Lips. 1849. Nam ne varietas quidem lectionum Haeneliana in his editionibus adhibita est, non ab Arndtsio, qui eam nondum noverat, cum editionem suam componeret, non ab Haenelio, qui omnino non id egit, ut Paullum, sed ut legem Romanam Visigothorum quam plenissimam et integerrimam praestaret. Nos vero eo quam maxime incubuimus, ut etiam has veteris iuris reliquias ab omnibus vitiis, quoad fieri posset, purgatas suo nitori restitueremus, ceterum totius instituti nostri memores. Itaque in ipso textu eas tantum sententias perscriptas dedimus, quas Breviarii codices subministrant; reliquas, quae in Digestis vel in hoc ipso, quod edimus, corpore exstant, ut chartae parceremus, suo loco allegari satis habendum erat. Quo in loco definiendo licet rectius interdum superioribus editoribus versati esse nobis videamur (quaedam acute monstrante Heimbachio in Repert. Lips. 1843. III. p. 139 seq.), multum tamen abest, ut res iam confecta esse putari possit. Interpretationem Alaricianam omisimus. Codicum mss. diligenter est ratio habita, ita tamen, ut eas tantum lectiones, quae usum aliquem praeberent, indicaremus, qua in re numeri, quibus codices insignire vitandi erroris causa placuit, ad catalogum Haenelianum in praefatione legis Rom. Visig. referendi sunt. Denique ubi nostra lectio cum Arndtsiana consentiret, nihil monentes, ubi vel ab omnibus vel certe a novissimorum editorum editionibus discreparet, hoc quoque in notis indicavimus. Iam vero, num quid profecerimus, tu ipse, lector, vide.

6) Nec meum tantum hoc iudicium est. Cf. Heimbach. Repert. Lips. III. p. 137 seq. Boecking. Pandect. S. 22. p. 74.

IVLII PAVLLI SENTENTIARVM AD FILIVM

LIBER PRIMVS.

[Ex hoc libro sunt et hoc loco videntur locandae
L. 5. D. de officio assessorum (1, 22).

L. 22 pr. §§. 1-7. D. ad municipalem (50, 1). 1
L. 7 pr. §§. 1—3. D. de decurionibus (50, 2).

L. 16 pr. §§. 1-3. D. de muner. et honor. (50, 4).

2

L. 10 pr. §§. 1—4. D. de vacat. et excusat. mun. (50, 5). 2 L. 12 pr. §. 1. D. eod. 3

L. 10 pr. §. 1. D. de legationibus (50, 7).

L. 5 pr. §. 1. D. de reb. ad civit. pertinent. (50, 8). a L. 46 pr. §. 1. D. de damno inf. 39, 2).3]

[blocks in formation]

21. De his rebus pacisci possumus, de quibus transigere licet; '(et)3 ex his enim pacti obligatio solummodo nascitur. [Consult. 4, 3.]+

[ocr errors]

1) Ad pr. cf. Savigny Zeitschr. f. gesch. RW. IX. p. 91. In S. 2. lege contulerunt; in §. 5.: itemque nepotes et (neptes), pronepotes et proneptes ex filio. 2) In S. 2. pro militi malim militib.(bus); in S. 3. cum Rittershus. leg. aucti. 3) Hic et in L. 8 pr. D. de legation. (50, 7) pro uacationis malim uacationibus. Cf. L. 6. 7. D. ib. 4) In pr. pro quod lege quam coll. L. 3 pr. D. de lege Iul. de ann. (48, 12). L. 8. D. ad municip. (50, 1). 5) In S. 1. malim Domo sumptu publico exstructa.

Tit. 1. 1) Genuinus Paullus etiam transactionum mentionem habuisse videtur. Cf. Consult. 4, 3. Tit. Th. C. 2, 9. De Gr. C. vid. Haenel. p. 1. 2) E Cdd. 12. 13. 16. 172. 3) Geminavi; et ex his sc. rebus transactis. Cf. ex. gr. L. 28. C. de transact. (2, 4). 4) Ed. Arndts. haec ponit in fine tit. (S. 6.); sed in Consult. antecedunt nullis interiectis sequentem sententiam. De hac sententia cf. Schilling Bemerk. p. 370.

« PreviousContinue »