Page images
PDF

tur, ad Marciani in eura notas translatum est (Coust. Deo auctore §. 6). Sed hoc opprobrium in universnm Paullo dctraxisse videtur, ut vel Sententiarum auctoritas, in quibus ex instituto nullus auctor neque laudabatur neqiie reprehendebatur, in dubium vocaretur. Igitur sexennio post iuem imperator ad eundem Maximum, tum praefectum praetorio Galliarum, ut videtur, Treviris legem 2. Th. C. eod. misit, qua praefatus, universa, quae scriptura Paulli contineantur, recepta auctoritate firmanda et omni veneratione celebranda esse, specialiter subiicit: 'ideoque Sententiarum libros, plenissima luce et perfectissima elocutione et iustissima iuris ratione succinctos, in iudiciis prolatos valere non dubitatur.' Quae quidem verba cum ex imperatoris sententia tantum ad commendandam inter cetera Paulli scripta Sententiarum auctoritatem forte tunc lacessitam pertinuisse videantur, poterant tamen etiam ita accipi, ut singulae quaeque sententiae ab imperatore confirmatae essent: praesertim cum ita demum privilegium Paullo in uno libro irrogatum privilegio in altero dato compensatum et iniuria summo viro facta exaequata esse videretur. Kt ita revera isto aevo, amplas opes litterarias in dies magis fastidiente, cupide accepta sunt. Nam Theodosius II. et Valentinianus III. lege 3. Th. C. eod. ad senatum urbis Roraae a. 426. data leges 1. et 2. citt. repetentes Paulli Sententias semper valere praecipiunt, hoc est perinde 'ac divalis constitutio', ut addit Consult. 7, 3.

Hac ratione effectum est, ut in partibus occidentis, maxime in Galliarum praefectura, Paulli Sententiae quasi singulari iure receptae esse censerentur et cunctos ceteros ICtorum libros in iudiciis legi solitos ut auctoritate ita nsu superare inciperent et ipse Paullus Iuridicus quasi *az' i|og>jv cognominaretur (Consult. 7, 3. Isidor. Orig. 5, 24. §.30). Circa finem enim seculi quinti tam in Consultatione et in lege Rom. Burgundionum, quam in edicto Theodorici hunc solum librum adhibitum videmus, ex quo ius civile praeter imperatorum constitutiones peteretur. Denique cum paucis annis post Alaricus II. vetus ius in epitomen redigendo legem Romanam regni Visigothorum componeret, idem ex iure fere solos Sententiarum libros corpori suo ita inseruit, ut ex his quoque lites dirimerentur; Gaii enim Institutiones magis in scholarum usum et Papiniani responsa inclyti nominis gratia retinuisse videtur. Kt huic quidem breviario Alariciano potissimum debemus, quos nunc Paulli Sententiarum libros appellamus.

Quantam partem ex iis Visigothi suam fecerint, ne coniectura quidem satis certa definiri potest. Cum tamen constet, ex Theodosiano Codice non multum supra decimam partem eos retinuisse (Haenel praef. ad L. Eom. Vis. p. IX.) cumque, ut ipsi aiunt (initio lib. I. tit. 1.), ea tantum ex his Sententiis corpori suo voluerint annecti, 'quae in Theodosiano Codice pro dirimendis litibus non inveniuntur inserta', aegre credas maiorem partem eos Paullo reliquisse. Huic vero si addideris, quae praeterea nobis servata sunt, ne ad quartam quidem partem pervenies, quantam ex genuino opere circiter superesse Schultingius (init. adnot. ad Paullum) et Arndtsius (Praef. p. X.) arbitrati sunt.

Sed satius fuerit quaerere, an ea saltem, quae in breviatis Sententiis legimus, integra ad nos pervenerint. Quod de ipsis sententiis ita affirmare ausim, ut consulto vix quicquam mutatum ab Alarici prudentibus putem, nisi ipsa breviatione eo perducerentur, ut etiam mutarent. Ifec enim mutandarum legum sed eligendarum potestatem rex iis dederat, ut ipse in Commonitorio testatur, et si sententias pariter in Breviario et in Collatione vel Consultatione servatas contuleris (quas Haenel 1. c. not. 27. collegit), non alias repereris discrepantias, quam quae librariorum vitii» probabiliter tribuantur.2 Interdum vero excerptionem etiam mutationem secutam esse velut ex I. 1. §§. 2. 3. I. 9. §. 2. II. 26. §. 7. III. 6. §. 15. collatis cum iisdem sententiis alio modo ad nos perlatis colligi potest. Alia omnino causa est titulorum. Quos quidem ipsum Paullum singulis materiis apte praeseripsisse dubitare non licet. Sed in his omittendis, fingendis', corrumpendis non minus in his Sententiarum quam in aliis similibus libris nec modo Alarici prudentes sed etiam librarii vetustiores et posteriores ita grassati sunt, ut de eorum genuina facie restituenda prorsus desperandum sit.3 Hos vero si exceperis, in crisi exercenda nihil quidem obstat, quo minus et in hoc opere, quod ipso Paullo dignum sit, ex scriptura nobis tradita efficere conemur: ut tamen non omnes locos hoc modo sanari posse speremus. Et haec lex critico data tanto maius habet momentum, quod Paulli Sententias, cum maxime inde a seculo quinto quam plurimis exemplis spargerentur, mature vitiis inquinatas esse, adeo ut nec ii codices, quibus Iustiniani et Alarici prudentes usi snnt, ab hac labe immunes fuerint, non modo credibile est, sed etiam ipsa re comprobatur.

Cum vero iam ad Paullum integritati suae restituendum venerimus, primum sciendum est, epitomae Alaricianae non

2) De II. 2G. §. 7. coll. cum Collat. IV. 12. §. 6. ad illum locum diximus. 3) Cf. ex. gr. II. 30. III. 4B. IV. 4. 7. V. 10. 22. Praelerea vid. Cuiac. ad V. 20., Schulting. ad initiuni libri primi, Heimbach. in Gersilorf. Repert. Lips. 1813. III. p. 139 seq., Haenel. Praefat. ad leg. I)om. Vis. p. XVII seq.

[graphic]
[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

exiguum numerum supplementorum accedere, partim ex Fragmentis Vaticanis et Collatione et Consultatione et Instiniani Digestis, partim ex quibusdam codicibus breviarii Alariciani, quibus ex genuinis Paulli Sententiis, ut videtur, singulae sententiae adscriptae erant, quo in numero maxime celebratur codex Vesontinus, a Cuiacio in Obs. 21, 11—13. 15—19. 21. 22. exscriptus et in editione sua a. 1566. adhibitus, nunc vero deperditus.4

Quod vero ad ipsam epitomam Alaricianam attinet, ea quidem permultis codicibus mss. ad nos propagata est, quorum nonnulli ab editoribus seculo decimo sexto inspecti, nunc ubi sint, ignoratur, multo maior autem pars adhuc exstat, nec solum exstat sed et in lucem protracta est. Inprimis Gustavi Haerielii doctrinae et indefesso studio debetur, quod triglnta quattuor codicum ab ipso descriptorum et collatorum lectionibus uti liceat.5 Quorum quidem singulorum de dotibus agere et longum est nec tanti refert. Igitur sufficit hoc loco generaliter notasse, duos seculi septimi, ceteros insequentium seculorum esse, alios saepe alias sententias continere nec quemquam ceteros ita praestantia superare, ut eo solo uti liceat. Omnino autem in hunc numerum non veniunt eodices epitomarum illarum, velut Aegidianae, Guelferbitanae, aliarum, quae rursus ex breviario Alariciano posterioribus secnlis factae, nostra demum aetate eiusdem Haenelii merito in pleniorem notitiam venerunt. Et sane ad genuinum Paullum restituendum vix quidquam conferunt.

De editionibus Paulli Sententiarum antiquioribus ex instituto non agimus, sed remittimus lectorem ad Arndtsium, qui in suae editionis praefat. p. XV seq. eas recensuit. Illud tamen admonere e re est, post Cuiacium et Schultingium, quorum egregias adnotationes continet 'Iurisprudentia vetus anteinstinianea', neque emendandis neque explicandis

') Cf. Stieber Praef. ad Hauboldi opusc. acad. T. II. p. CXLII. Haenel. praef. ad leg. Rom. Visig. p. XVII. XIX. Verisimile est, in caeleris occidentis parlibus exlra regnum Visigothorum (nam hic anliquum ius per novam legem Romanam abolilntn erat) genuinarum Paulli scnlenliarum codices diutius in usu fuisse et postea Francorum rcgno prolalalo etiam ab his, qui in Gallia meridiana ius docereiU, usurpari coepisse. Ibi CDim scholas anliquos libros relinuisse, exceplis fortasse Gaii Inslitutionibus, probal remissio ad 'Paulli Rcsponsa sub lilulo de re uxoria' in Interpr. Th. C. III. 13, 2. Cf. Isidor. Orig. 5, 14. et Const..Omnem reip. $. 1. 5) Descriplos invenies post Slieberum 1. c. T. II. p. LXXXVII seq. in Haenel. praef. ad L.Rom. Visig. c.III. p.XL seq. Ipsam 'Varicl. scriplnrae ex Paulli a Visig. epit. codicibus' collegil Idem Bonn. 1S34. ct in Corp. iur. anteiust. Bonnensi p. 163 seq. Unus ex his codd., Berolinensis, ibi collatus est a Rudorfio.

[graphic]

his Sententiis multum profeetum esse. Quod etiam cadit5 in novissimas editiones, Lud. Arndtsii alioqui diligentissimam, quae prodiit in Corpore iuris anteiust. Bonnensi et separatim Bonnae 1833., et Oust. Haenelii in lege Kom. Visigothorum edita Lips. 1849. Nam ne varietas quidem lectionum Haeneliana in his editionibus adhibita est, non ab Arndtsio, qui eam nondum noverat, cum editionem suam componeret, non ab Haenelio, qui omnino non id egit, ut Paullum, sed ut legem Romanam Visigothorum quam plenissimam et integerrimam praestaret.

Nos vero eo quam maxime incubuimus, ut etiam lias veteris iuris reliquias ab omnibus vitiis, quoad fieri posset, purgatas suo nitori restitueremus, ceterum totius instituti nostri memores. Itaque in ipso textu eas tantum sententias perscriptas dedimus, quas Breviarii codices subministrant; reliquas, quae in Digestis vel in hoc ipso, quod edimus, corpore exstant, ut chartae parceremus, suo loco allegari satis habendum erat. Quo in loco definiendo licet rectius interdum superioribus editoribus versati esse nobis videamur (quaedam acute monstrante Heimbachio in Eepert. Lips. 1843. III. p. 139 seq.), multum tamen abest, ut res iam con1'eeta esse putari possit. Interpretationem Alaricianam omisimus. Codicum mss. diligenter est ratio habita, ita tamen, ut eas tantum lectiones, quae usum aliquem praeberent, indicaremus, qua in re numeri, quibus codices insignire vitandi erroris causa placuit, ad catalogum Haenelianum in praefatione legis Eom. Visig. referendi sunt. Denique ubi nostra lectio cum Arndtsiana consentiret, nihil monentes, ubi vel ab omnibus vel certe a novissimorum editorum editionibus discreparet, hoc quoque in notis indicavimus. Iam vero, num quid profecerimus, tu ipse, leetor, vide.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

') Ad pr. cf. Savigny Zeilschr. f. gesch. RW. IX. p. 91. — h §. 2. lege contulerunt; in %. 5.: itemque nepotes et (neples), pronepoles et proneptes ex filio. 2) In §. 2. pro milili malim militib.(bus); in %. 3. cum Rittershus. leg. aucti. 3) Hic et in L. 8 pr. D. de legation. (50, 7) pro uacalionis malim uacalionibus. Cf. L. 6. 7. D. ib. 4) In pr. pro quod lege quam coll. L. 3 pr. D. de lege Iul. ieann. (48, 12). L. S. D. ad municip. (50, l). 5) In §. l. malim Domo sumptu publico exstrucla.

Tit. I, ') Genuinus Paullus etiarn transactionum mentionem habuisse videtur. Cf. Consult. 4, 3. Til. Th. C.2,9. De Gr. C. vid. Haenel. p. l. s) Ex Cdd. 12. 13. 16. 17». 3) Geminavi; et ex his *b. rebus transaclis. Cf ex. gr. L. 28. C. de transact. (2, 4). 4) Ed. Arndts. haec ponit in fine tit. (§. 6.); sed in Consult. antecedunt hultis interieclis sequentem sentenliam. De hac senlentia cf. Schilling Bemerk. p. 370.

« PreviousContinue »