Page images
PDF
EPUB

11. Proprietarius eum seruum, cuius ususfructus ad alium pertinet, non potest uindicta manumittere, obstante usufructu; et si manumiserit eum uindicta, faciet seruum sine domino. sed Latinum (inter amicos manumittendo facere potest, tum scilicet, cum ususfructus non mutata interim uoluntate finitus erit). 50

12. Peregrinus manumissor seruum non potest 'ad Latinitatem perducere,1 quia lex Iunia, quae Latinorum genus introduxit, non pertinet ad peregrinos, sicut et Octauenus probat. Praetor '(tamen uel proconsul)2 non permittet manumissum seruire, nisi aliter lege peregrina caueatur.

13. Minor uiginti annorum manumittere neque uindicta potest neque testamento, itaque nec Latinum facere potest; tantum enim apud consilium potest manumittere seruum suum causa probata.

14. Is autem, qui manumittitur inter amicos, quotcumque est annorum, Latinus fit, et tantum ei hoc prodest 'triginta annorum aetas, ut postea iterum possit uindicta uel testamento manumitti et ciuis Romanus fieri.

15. Mulier sine tutoris auctoritate non potest '(inter amicos manumittere), nisi ius liberorum habeat. tunc enim

reponendum est ante xoopeda. Cf. similem Scaevolae locum L. 93. S. 3. D. de solut. (46, 3) et L. 6. §. 2. D. quib. mod. pign. solv. (20, 6); de re Ulp. 1, 18. Paul. 4, 12. S. 1. 50) Tale quid supplendum. Non idem valet in manumissione vindicta (Ulp. 1, 19), quae expressa condicione vel die vitiatur (de tacita vid. L. 15. D. de ma num. 40, 1) et in qua ius et initium, non voluntas spectatur. De testamentaria manumissione ICtus h. 1. non agit; idcirco puto, quoniam ea longiorem tractatum habebat; in ea enim, ut condiciones taceam, aetas servi spectatur. Nam minor xxx annorum testamento manumissus Latinus fit ideoque etiam a proprietario recte sic manumittitur; secus in maiore xxx annorum, nisi et hunc testator Latinum tantum facere voluerit. Cf. L. 15. cit.

1) προς λατινον (potius Λάτιον) αγειν = ad latinum perducere v. ρωμαικον Toiñoαι Latinum facere S. Lachm. Sed haec facilior lectio ex glossa videtur enata. 2) Supplevi; proconsulis enim quam maxime hic mentio erat facienda. τη ελευθερία Γ. ἐλευθερία S. libertas S. edd. Sed corruptum illud est ex l'exæv ýλinía. Cf. S. 17. hoc ei procedit manumissione Lachm. 4) Edd. minus recte om. inter amicos.

1

'(uel) 55 uindicta sine tutore '(auctore) potest manumittere. unde si mulier absens liberum esse iusserit, quae ius liberorum non habeat, quaesitum est, 'an Latinum faciat tutore eius auctoritatem accommodante eo tempore, quo epistola scribitur seruo a domina? Iulianus negat; existimat enim, eo tempore debere auctoritatem praestari, quo peragitur manumissio; tunc autem peragi intellegi, cum seruus cognouerit dominae uoluntatem. Sed Neratius Priscus probat, libertatem seruo competere; sufficere enim, quando epistola scribitur, adhiberi auctoritatem tutoris. cuius sententia et constitutione 'principali9 confirmata est.

16.

8

'Generaliter 60 seruum pigneri datum ciuem Romanum facere debitor non potest, 'si forte soluendo non sit.1 obstat enim libertati lex Aelia Sentia, quae prohibet seruum creditorum (fraudandorum) causa manumissum ciuem Romanum fieri. sed Latinum (facere) potest. 2

17. Qui censu manumittitur, si triginta annos habeat, ciuitatem Romanam 3 apiscitur. sed debet hic seruus ex iure

Quiritium manumissoris esse, ut ciuis Romanus fiat.

17. 'Quando Romae census agitur, solet post censum lu

[ocr errors]

7) Post

55) Supplevi; omissum ob sequens u-indicta. 6) Supplevi. εζητηται V. habet τουτο η hoc an. Scilicet του-τοῃ remansit vel factum est ex -vov noiñ, εilatɛi- vero periit propter similitudinem antecedentis ¿¿-nτntai. Sic Lachmanni coniectura confirmatur. 8) vosital V. S. pro voεiovαι, ut vidit Schilling. Antea cum Cuiac. pro enim scripsi autem. 9) Librarii αὐτοκρατορικῇ verterunt imperatoria. 60) ει π si V. quod omisit S. neglexerunt edd. Sed superest illud si, ut puto, ex ev yέv-EL = in genere (rerum v. gr. omnium, quas quis habeat, vel invectorum et illatorum), generaliter. Specialiter enim obligatum servum a debitore, nec si solvendo sit, quocunque modo manumitti posse constat. 1) Extos ει μη προς απόδοσιν η nisi forte ad credendum sit V. ἐκτὸς εἰ μὴ οὐ πρὸς ἀπόδοσιν = nisi si soluendum non sit S. nisi si forte solnendo sit Lachm. Sed plerumque debitores solvendo sunt. 2) nα = et V. S. habent ad insequentis Si initium tractum, ubi molestum est. Mihi superesse videtur ex пoιεiv dúvα-tai. Latinum vero debitor facit statim; neque enim fraudare videtur creditores, qui retento iure Quiritium manumittens, facit, ut servus diligentius sibi quaerat, unde creditoribus satisfieri possit. Cf. Gai. 2, 3) κτᾶται V.8. = possidet V.: potitur Lachm.

153.

=

=

pascitur S.

[ocr errors]

IVLIVS PAVLLVS.

DE IVLIO PAVLLO EIVSQVE SENTENTIARVM LIBRIS PRAE

MONITIO.

Iulius Paullus, non poeta ille temporibus Imp. Antonini Pii clarus (Gell. 5, 4. 16, 10. 19, 7.) sed ICtus, unde oriundus fuerit, plane est incertum. Patavinum fuisse, ex statua Patavii Iulio Paullo cuidam dicata, ut recentis aetatis inscriptionem taceam, nullo iure adstruitur. Fuit autem Domitii Ulpiani aequalis et per omnes fere honorum gradus consors. Primum fortasse advocationibus Romae occupatus (L. 78. §. 6. D. de leg. 3.), cum sub impp. Severo et Caracalla Aemilio Papiniano praefecto praetorio scrinium memoriae agens assedisset (Spartian. Pesc. Nig. 7.) et ipsis imperatoribus in consilio fuisset (Lamprid. Alex. 26. Spartian. Pesc. Nig. 7. L. 40. D. de reb. cred. 12, 1. L. 97. D. de acq. v. omitt. her. 29, 2. L. 38 pr. D. de minor. 4, 4. L. 50. D. de i. fisci 49, 14. L. 9. D. de decur. 50, 2), factus est ab Elagabalo vel, quod plerique maiore veri specie tradidere, ab Alexandro demum praefectus praetorio (Lamprid. 1. c.); Elagabalus enim eum relegasse vel deportasse, Alexander inter exordia imperii patriae reddidisse dicitur (Victor de Caes. 24). Praeterea nihil de eo constat, quam quod et antiquitas praedicavit velut Modestinus L. 13. §. 2. D. de excus. (27, 1), Gordianus L. 6. C. de nupt. (5, 4), Diocletianus L. 11. C. ad leg. Corn. de fals. (9, 22), Iustinianus const. Omnem reip. S. 5. et ipsa Paulli scripta, quae supersunt, testantur, eum inter summos iuris conditores fuisse, qui ingenii acumine et iurisprudentia nemini cesserit, scribendi vero ubertate etiam plerosque vicerit.

Inter libros eius vix alii maiorem apud posteros auctoritatem nacti sunt, quam 'Sententiarum ad filium libri quinque', similes illi quidem et fortasse aemuli Ulpiani Opinionibus, nisi quod hoc opus, cuius sex tantum libri priores, Sententiarum primo et alteri fere respondentes, Iustiniani aevum tulerant, multo prolixius videtur fuisse. Ceterum utroque opere id egerunt auctores, ut edicti perpetui ordinem secuti potissimas iuris sententias, quae usu invaluerant, quasi

-

medullam eorum, quae ad edictum late disputari solebant, nullo tractatu habito nec ullo auctore laudato ius dicentium vel respondentium maxime et iudicantium in usum proponerent. Quod autem de ordine edicti perpetui dixi, Paullus eum ita videtur secutus esse, ut singulis libris quasdam integras edicti partes complecteretur. Nam primo và noτα et partem de iudiciis, altero partem de rebus et eam, quam Iulianus interposuisse fertur, de dotibus et tutelis (cum actione de rationibus distrahendis et de furtis et de operarum obligatione, qua patroni loco legitimae libertarum tutelae in masculis libertis sibi prospiciebant) persecutus est. Tertius deinde liber modo unam sed amplam partem de testamentis et legatis continuisse videtur; similiter quartus praemisso iure fideicommissorum, quod ad intestati b. p. quasi transitum faciebat, partem de intestati b. possessionibus, quo pertinet etiam locus de manumissionibus ut gravissima causa bonorum possessionum, quintus denique extremam edicti partem, quae ad ceteras res imperii pertinebat, et iudicia publica, quorum leges, ab aliis tantum praetoribus exercitae, dudum quasi pro accessione praetorii iuris habitae erant.

Scripti sunt Sententiarum libri non ante Antonini Caracallae tempora; nam et ab hoc cum patre a. 206. de donationibus inter virum et uxorem constituti iuris (L. 32. D. de don. int. vir. et ux. 24, 1) mentionem habent L. 59. D. ib. et 2, 23. §. 5., et eiusdem imp. Antonini esse videtur de servitutibus rescriptum (L. 2. D. comm. praed. 8, 4), ad quod Paullus lib. 1. Sent. L. 9. D. de serv. pr. rust. (8, 3) respicit. Sed et rescripti L. 3. C. de legat. (6, 37), quod post obitum Severi Caracalla cum fratre Geta a. 211. dedit, notitiam habuisse dici potest lib. 3. Sent. 6. §. 16. Contra eum 5, 16. S. 11. non novisse Caracallae rescriptum, quod Ulpianus L. 33. §. 2. D. de procur. (3, 3) allegat, re non intellecta (de qua vid. Geib Röm. Criminalproc. p. 595 seq.) Fittingius über d. Alter d. Schr. d. Röm. Jur.' p. 48. sine causa contendit. Equidem existimaverim, aut extremis Caracallae temporibus aut paullo post in exilii otio Paullum hos libros composuisse, cum praefecturam adeptus vix novis libris conscribendis vacaverit.

Ceterum eum, quem supra posui, verum operis titulum fuisse arbitror. Disputatur quidem primum de additamento 'ad filium', quod tantum in quibusdam Legis Rom. Visigothorum codicibus invenitur. Sed in his sunt fide digni, et cum facile id brevitatis causa a librariis plerisque omitti potuerit, quemadmodum ab aliis adiiceretur, nisi ab ipsa authentica Paulli scriptura profectum et propagatum, vix intellegi potest. Deinde de eo quaeritur, quod in quibusdam Breviarii Alariciani codicibus pro Sententiis simpliciter di

IVRISPR, ANTEI. REL. ED. II.

23

cuntur Sententiae receptae'. Sed cum haec adiectio ignoretur, ubicunque alias harum Sententiarum mentio fit, hoc est in Collatione, in Fragmentis Vaticanis, in Th. C., in L. Rom. Burgundionum, in Indice Florentino, in Iustiniani Digestis et in ipsius Breviarii plerisque codicibus, eam quoque ab ipso Paullo esse, tanto minus habet probabilitatis, quam qua ratione ea postea invaluerit, facili coniectura assequi liceat. Plane non probo Puchtae sententiam, Visigothos opinantis ab ipsis in legem suam receptas hac cognominatione Sententias a genuinis distinguere voluisse; nam eadem et in Consultatione c. 6, 6. extat, cui fides in hac re nullo iure derogatur, et si haec vera causa esset, non intellegeretur, quin et ceteri libri iuris veteris in legem illam recepti, velut Gregorianus, Hermogenianus et Theodosianus Codices eadem appellatione insigniti fuerint. At Paullum constat alium quoque librum edidisse inscriptum 'Imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum lib. VI', qui cum succinctins Sententiarum' titulo propagari coepissent, ne cum alteris Sententiarum libris confunderentur, variis adiectionibus a librariis distincti sunt, velut Sententiarum sive Decretorum libri' in quibusdam Digestorum locis, vel Sentention to facton' in Indice Florentino. Hoc vero si in illo libro factum constat, mirum paene videri deberet, si non etiam in nostro, maxime illa ad filium' inscriptione amissa, similis cautio distinguendi causa a quibusdam adhibita esset. Quod autem 'receptas' has Sententias cognominarunt, factum esse puto ratione habita imperialium constitutionum, quae de Paulli scriptis vel confirmandis vel infirmandis postea emissae sunt, maxime L. 2. Th. C. de resp. prud. (1, 4), quae speciatim has Sententias 'recepta auctoritate' firmaverat. Cum tamen his ipsis constitutionibus etiam acceptum quodammodo referendum sit, quod adhuc Paulli Sententiis fruimur, paullo accuratius res enarranda est.

[ocr errors]

Sciendum est igitur, causam restitutionis damnati cuiusdam, cui Constantinus favebat, cum Paulli et Ulpiani aliquae ad Papinianum notae ei adversarentur, imperatorem, ne ex gratia contra ius commune rescripsisse videretur, permovisse, ut generali epistola ad Maximum praefectum urbi paucis ante Kal. Oct. diebus a. 321. Romam data Ulpiani et Paulli in Papinianum notas, 'qui (ait) dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt', aboleri praeciperet (cf. L. un. Th. C. de sent. pass. 9, 43. L. 1. Th. C. de resp. prud. 1, 4). Quod item deinde, ut tanto magis modo in Papiniani honorem praeceptum videre

1) Idem fere sensit Hugo Gött. gel. Anz. 1833. p. 1299. De aliorum opinionibus vid. Arndtsii edit. Praef. p. XI.

« PreviousContinue »