Page images
PDF

11. Proprietarius eura seruum, cuius ususfructus ad aliura pertinet, non potest uindicta manumittere, obstante usufruclu; et si manumiserit eum uindicta, faciet seruum sine donrino. sed Latinum (inter amicos manumiitendo facere potest, tum scilicet, cum ususfructus non mutata interim uolunlate finitus erit).50

12. Peregrinus manumissor seruum non potest 'adLaliuitatem perducere,1 quia lex lunia, quae Latinorum genus introduxit, non pertinet ad peregrinos, sicut et Octauenus probat. Praetor '(tamen uel proconsul)2 non permittet manumissum seruire, uisi aliter lege peregrina caueatur.

13. Minor uiginti annorum manumittere neque uindicta potest neque testamento, itaque nec Latinum facere potest; tantum enim apud cousilium potest manumittere seruum suum causa probata.

14. Is autem, qui manumittitur iuter amicos, quotcumque est annorum, Latinus fit, et tantum ei hoc prodest 'triginta annorum aetas,3 ut postea iterum possit uindicta uel testamento manumitti et ciuis Romanus fieri.

15. MuJier sine tutoris auctoritate non potest '(intcr amicos manumittere) ,4 nisi ius liberorum habeat. tunc enim

reponendum est anle %Qcop,e&a. Cf. similem Scaevolae locum L. 93. $. 3. D. de solut. (46, 3) el L. 6. $■ 2. D. quib. mod. pign. solv. (20, 6); de re Ulp. 1, 1S. Paul. i, 12. §. l. E0) Tale quid supplendum. Non idem valel in manumissione vindicta (Ulp. 1, 19), quae expressa condicione vel die vitiatur (de tacita vid. L. 15. D. de manum. 40, 1). et in qua ius et initium, non volunlas spectatur. De testameniaria manumissione lClus h. I. non agii; idcirco puto, quoniam ea longiorem iractatum habebat; in ea enim, ut condiciones laceam, aetas servi spectatur. Xam mxnor xxx annorum testamento manumissus Latinus fit ideoque etiam a proprielario recte sic manumittitur: secus in maiore xxx annorum, nisi el hunc testator Latinum tantum facere votuerit. Cf. L. 15. cit. ') Tcgog lauvov (potius Aaxiov) ayeiv = ad lalioum perducere V. Qtopatnov nourjaai == Lalinum facere S. Laclim. Sed haec facilior lectio ex glossa videtur enata. 2) Supplevi; proconsulis enim quam maxime hic mentio erat facienda. 3) T?j iliv&eoia V. ilsv&iQia S. = libertas S. edd. Sed corruptum illtid est ex X' ixdv r\lin.ia. Cf. §. 17. hoc ei piocedil mamimissione Lachm. 4) Edd. minus recle om. inter amicos.

[ocr errors]

'{uel)hb uindicta sine tutore '(auclore)1'' potest maiiuinilterc. uude si mulier absens liberum essc iusserit, quae ius liberorum non habeat, quaesitum est, 'an Latinum faciat7 tutore eius auctoritatem accommodante eo tempore, quo epistola scribitur seruo a domina? lulianus negat; exislimat enim, eo tenipore debere auctoritatem praestari, quo peragilur manumissio; tunc autem peragi intellegi,8 cum seruus cognouerit dominae uoluntatem. Sed Neratius Priscus probat, libertatem seruo conipetere; sufficere enim, quando epistola scribilur, adhiberi auctoritatem lutoris. cuius senteutia et constitutione 'principali9 confirmata est.

16. 'Generaliter60 seruum pigneri datum ciuem Romanum facere debitor non potest, 'si forte soluendo non sit.1 obstat enim libertati lex Aelia Sentia, quae prohibet seruum creditorum (fraudandorum) causa manumissum ciuem Romanum fieri. sed Latinum '(facere) potest. 2

17. Qui censu manumittitur, si triginta annos habeat, ciuitatem Romanam 'apiscitur.3 sed debet hic seruus ex iure Quirilium manumissoris esse, ut ciuis Romanus fiat.

17a. 'Quando Romae census agitur, solet post censum lu

[ocr errors]

IVLIVS PAVLLVS.

DE IVLIO PAVLLO EIVSQVE SENTENTIARVM LIBEIS PKAE

Iulius Paullus, non poeta ille teraporibus Imp. Antonim Pii clarus (Gell. 5, 4. 16, 10. 19, 7.) sed ICtus, uude oriundus fuerit, plane est incertum. Patavinum fuisse, ex statna Patavii Iulio Paullo cuidam dicata, ut recentis aetatis uv scriptionem taceam, nullo iure adstruitur. Fuit autem Domitii Ulpiani aequalis et per omnes fere honorum gradus consors. Primum fortasse advocationibus Romae occupatus (L. 78. §• 6. D. de leg. 3.), cum sub impp. Severo et Caracalla Aemilio Papiniano praefecto praetorio scrinium memoriae agens assedisset (Spartian. Pesc. Nig. 7.) et ipsis imperatoribna in consilio fuisset (Lamprid. Alex. 26. Spartian. Pesc. Nig. 7 L. 40. D. de reb. cred. 12, 1. L. 97. D. de acq. v. omitther. 29, 2. L. 38 pr. D. de minor. 4, 4. L. 50. D. de i. fisci 49, 14. L. 9. D. de decur. 50, 2), factus est ab Elagabalo vel, quod plerique maiore veri specie tradidere, ab Alexandro demum praefectus praetorio (Lamprid. 1. c); Elagabalus enim eum relegasse vel deportasse, Alexander inter exordia imperii patriae reddidisse dicitur (Victor de Caes. 24). Praeterea nihil de eo constat, quam quod et antiquitas praedicavit velut Modestinus L. 13. §• 2. D. de excus. (27, 1), Gordianus L. 6. C. de nupt. (5, 4), Diocletianus L. 11. C. ad leg. Corn. de fals. (9, 22) , Iustinianus const. Omnem reip. §. 5. et ipsa Paulli scripta, quae supersunt, testantur, enm inter summos iuris conditores fuisse, qui ingenii acumine et iurisprudentia nemini cesserit, scribendi vero ubertate etiam plerosque vicerit.

Inter libros eius vix alii maiorem apud posteros auctoritatem nacti sunt, quam rSententiarum ad filium libri quinque', similes illi quidem et fortasse aemuli Ulpiani Opinionibus, nisi quod hoc opus, cuius sex tantum libri priores, Sententiarum primo et alteri fere respondentes, Iustiniani aevum tulerant, multo prolixius videtur fuisse. Ceterum utroque opere id egerunt auctores, ut edicti perpetui ordinem secuti potissimas iuris sententias, quae usu invaluerant, qnasi

MONITIO.

[graphic]
[graphic]

medullam eorum, quae ad edictum late disputari solebant, nullo tractatu habito nec ullo auctore laudato ius dicentium vel respondentium maxime et iudicantium in usum proponerent. Quod autem de ordine edicti perpetui dixi, Paullus eum ita videtur secutus esse, ut singulis libris quasdam integras edicti partes complecteretur. Nam primo za xqaza et partem de iudiciis, altero partem de rebus et eam, quam lulianus interposuisse fertur, de dotibus et tutelis (cum actione de rationibus distrahendis et de furtis et de operamm obligatione, qua patroni loco legitimae libertarum tutelae in masculis libertis sibi prospiciebant) persecutus est. Tertius deinde liber modo unam sed amplam partem de testamentis et legatis continuisse videtur; similiter quartus praemisso iure fideicommissorum, quod ad intestati b. p. quasi transitum faciebat, partem de intestati b. possessionibus, quo pertinet etiam locus de manumissionibus ut gravissima causa bonorum possessionum, quintus denique extremam edicti partem, quae ad ceteras res imperii pertinebat, et iudicia publica, quorum leges, ab aliis tantum praetoribus exercitae, dudum quasi pro accessione praetorii iuris habitae erant.

Scripti sunt Sententiarum libri non ante Antonini Caracallae tempora; nam et ab hoe cum patre a. 206. de donationibus inter virum et uxorem constituti iuris (L. 32. D. de don. int. vir. et ux. 24, 1) mentionem habent L. 69. D. ib. et 2, 23. §. 5., et eiusdem imp. Antonini esse videtur de servitutibus rescriptum (L. 2. D. comm. praed. 8, 4), ad quod Paullus lib. 1. Sent. L. 9. D. de serv. pr. rust. (8, 3) respicit. Sed et rescripti L. 3. C. de legat. (6, 37), quod post obitum Severi Caracalla cum fratre Geta a. 211. dedit, notitiam habuisse dici potest lib. 3. Sent. 6. §. 16. Contra eum 5, 16. §. 11. non novisse Caracallae rescriptum, quod Ulpianus L. 33. §. 2. D. de procur. (3, 3) allegat, re non intellecta (de qua vid. Geib Rom. Criminalproc. p. 595 seq.) Fittingius 'iiber d. Alter d. Schr. d. Rom. Jur.' p. 48. sine causa contendit. Equidem existimaverim, aut extremis Caracallae temporibus aut paullo post in exilii otio Paullum hos libros composuisse, cum praefecturam adeptus vix novis librjs conscribendis vacaverit.

Ceterum eum, quem supra posui, verum operis titulum fuisse arbitror. Disputatur quidem primum de additamento cad filium', quod tantum in quibusdam Legis Rom. Visigothorum codicibus invenitur. Sed in his sunt fide digni, et cum facile id brevitatis causa a librariis plerisque omitti potuerit, quemadmodum ab aliis adiiceretur, nisi ab ipsa authentica Paulli scriptura profectum et propagatum, vix intellegi potest. Deinde de eo quaeritur, quod in quibusdam Breviarii Alariciani codicibus pro Sententiis simpliciter di

IVEISPK. AXTEI. KEL. ED. II. 23

[graphic]

cuntur 'Sententiae receptae'. Sed cum haec adiectio ignoretur, ubicunque alias harum Sententiarum mentio fit, hoc est in Collatione, in Fragmentis Vaticanis, in Th. C, in L. Rom. Burgundionum, in Indice Plorentino, in Iustiniani Digestis et in ipsius Breviarii plerisque codicibus, eam quoque ab ipso Paullo esse, tanto minus habet probabilitatis, quam qua ratione ea postea invaluerit, facili coniectura assequi liceat. Plane non probo Puchtae sententiam, Visigothos opinantis ab ipsis in legem suam receptas hac cognominatione Sententias a genuinis distinguere voluisse; nam eadem et in Consultatione c. 6, 6. extat, cui fides in hac re nullo iure derogatur, et si haec vera causa esset, non intellegeretur, quin et ceteri libri iuris veteris in legem illam recepti, velut Gregorianus, Hermogenianus et Theodosianus Codices eadem appellatione insigniti fuerint. At Paullum constat alium quoque librum edidisse inscriptum 'Imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum lib. VI', qui cum succinctins 'Sententiarum' titulo propagari coepissent, ne cum alteris Sententiarum libris confunderentur, variis adiectionibus a, librariis distincti sunt, velut 'Sententiarum sive Decretorum Hbri' in quibusdam Digestorum locis, vel 'Sentention Jjioi facton' in Indice Florentino. Hoc vero si in illo libro factum constat, mirum paene videri deberet, si non etiam in nostro, maxime illa r ad filium' inscriptione amissa, similis cautio distinguendi causa a quibusdam adhibita esset.1 Quod autem 'receptas' has Sententias cognominarunt, factum esse puto ratione habita imperialium constitutionum, quae de Paulli scriptis vel confirmandis vel infirmandis postea emissae sunt, maxime L. 2. Th. C. de resp. prud. (1, 4), quae speciatim has Sententias 'recepta auctoritate' firmaverat. Cum tamen his ipsis constitutionibus etiam acceptum quodammodo referendum sit, quod adhuc Paulli Sententiis fruimur, paullo accuratius res enarranda est.

Sciendum est igitur, causam restitutionis damnati cuiusdam, cui Constantinus favebat, cum Paulli et Ulpiani aliquae ad Papinianum notae ei adversarentur, imperatorem, ne ex gratia contra ius commune rescripsisse videretur, permovisse, ut generali epistola ad Maximum praefectum urbi paucis ante Kal. Oct. diebus a. 321. Romam data Ulpiani et Paulli in Papinianum notas, fqui (ait) dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt', aboleri praeciperet (cf. L. un. Th. C. de sent. pass. 9, 43, L. 1. Th. C. de resp. prud. 1, 4). Quod item deinde, ut tanto magis modo in Papiniani honorem praeceptum videre

[ocr errors]
« PreviousContinue »