Page images
PDF
EPUB

fiunt duae decimae et uicesima, hoc est quarta pars sestertii; nam quater binae libellae octo fiunt decimae, quattuor singulae quattuor fiunt uicesimae, hoc est duae decimae, quae superioribus iunctae sestertium complent. 69. As semis notari debet

- LT, uocatur tres libellae singula teruncius et sunt tres decimae, una uicesima, una quadragesima, hoc est quarta et octaua sestertii; supersunt octauae quinque, id est semisses quinque, ut compleant sestertium. 70. Dupondius hac nota S; uocantur quinque libellae, quae sunt quinque decimae; hae duplicatae sestertium implent. 71. Dupondius semis hac nota ST; uocatur sex libellae teruncius; sunt autem sex decimae et quadragesima, id est dimidia et octaua totius; supersunt octauae tres, id est semisses tres, ut sestertium compleant. 72. Tressis hac nota S=L; uocatur septem libellae singula; sunt autem pars dimidia et duae decimae et uicesima, hoc est pars dimidia et quarta; desunt duae octauae, id est quarta, quae iuncta impleat sestertium. 73. Tressis semis hac nota S=-£T; uocatur octo libellae singula teruncius; sunt pars dimidia et tres decimae et uicesima et quadragesima, hoc est pars dimidia et quarta et octaua; superest octaua, quae adiecta sestertium compleat.

nam cum

74. Libella dicta creditur quasi 'pusilla libra. 38 olim asses libriles essent, et denarius decem asses ualeret, el decima pars denarii libram, quae eadem as erat, 'singula9 selibram, quae eadem semis erat, teruncius quadrantem haberet, siue denariaria siue sestertiaria ratio conficeretur, iisdem notis, id est libellarum et singularum et terunciorum, praeposita nota denarii uel sestertii, ut erat ratio, aera exprimebantur. 75. Posteaquam in sedecim asses denarius distributus est, denariaria ratio expeditius confici coepit, ut supra dictum est; sestertiaria mansit sub iisdem notis, aucta tamen computatione. 40 76. Haec quoque libella exemplo maiorum in duos

semunciae nota confunderetur. Suspicor vero ex §.74. verum signum fuisse vel, quod Bg. habet, £ i. e. selibra. 38) Ex pondere dicebatur, ut aereus nummus, libella vero, non libra, quia iam cum denariis et sestertiis argenteis asses libriles imminuto pondere feriebantur. 9) Dicta fortasse, quod in duabus selibris primum singula unaquaeque erat. 40) Hoc sic intellige. Cum denarius

uelut semisses, qui singulae uocantur, et quattuor uelut quadrantes, qui teruncii uocantur, diuiditur.

77. Ponderis eadem diuisio est, quae aeris; nam in quas partes as diuiditur, in has libra dispenditur. 41 78. 'Et (dispertitur) ita as quidem, seu de diuisione solidi, seu de pondere, seu de numerata in aere pecunia agatur; libra autem in pondere, nummi 'aerei (ut) argentei in 'pecuniae forma publica dumtaxat nomen accipiunt.

79. Mensurarum liquoris atque grani expeditior et forma et appellatio. nam quadrantal, quod nunc plerique amphoram uocant, habet urnas duas, modios tres, semodios sex, congios octo, sextarios quadraginta octo, heminas nonaginta sex, quartarios centum nonaginta duo, cyathos quingentos septuaginta sex. 80. Notae mensurarum: :5

[merged small][merged small][ocr errors]

sedecim, sestertius quattuor asses valere coepisset, libellae, singulae et teruncii nomina sensu generali accipi inceperunt, ut significarent cuiusque argentei nummi, cui applicarentur, decimam, vicesimam, quadragesimam partem. Unde necesse erat, ut si ad sestertium ratio conficeretur, in significatione aeris excurrentis computatio augeretur. Ponamus exemplum. In antiquo sestertio as excurrens notabatur et vocabatur libella, in novo notabatur =& et vocabatur duae libellae teruncius. Cf. S. 68. 41) Assis partes animo finiuntur, eaque divisio appellatur; librae vero partes fiunt pendendo, quod dispendere olim dixere. Cf. §. 81. 2) Supplevi ex anteced. [Dicitur] ed. Moms. At in pondere non as dicitur sed libra; dispertitio tantum eadem est. Et, quod in P. V. et edd. est ante libra, huc revocavi. 3) Scripsi; uero P. V. edd., quo errore commisso ut omissum est. 4) pecunia P. V. edd. 5) Ex his notae Quadrantalis et Modii solidi, eorumque Semissis, urnae et semodii, explanatione non egent. Nota congii fortasse est Quadrantal), subiecta nota semunciae (S. 5.): quamquam alia forma exprimere videtur litterae C subiectam priscam G (ConGius). Sextarius notatur sicilico, quia is est, ut recte Bg. animadvertit, quadrantalis pars quadragesima octava (S. 29.); in Grano ei praefixa videtur G. Ceterae notae ex sextario videntur pendere. Heminae tamen nota fuerit initialis littera Graeca; quamquam alia significat sicilicum dimidiatum. Quartarii fortasse primum signum Teruncius) quadrans, alterum contracta nota sextarii ad granum; eius enim quartarius est quarta pars. Cyathi notam non intelligo.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

81. 'Partium et numeri naturalis causa durat, quamuis nominibus apud quasque gentes differant. 46 Ponderis et 'mensurae tam modus incertus est, 'quam eius dispensio ac dimensio.

8

46) Solidorum partes et rerum eiusdem generis numeri, quia natura ipsis rebus insunt, ubique aequabiliter procedunt, ideoque licet nominibus apud diversas gentes differant, tamen quasi iuris gentium sunt. Cf. S. 26. 7) mensurarum P. V. edd. 8) nam P. V. edd. Modum dicit definitam in civitatibus quantitatem, unde omnis rerum, quae in pondere vel mensura constant, definitio pendet, velut libra, quadrantal apud Romanos. Respondet is numero rerum, ut minores moduli (dispensio ac dimensio) partibus. Sed naturaliter tam modus ille quam eius partes sunt incertae et iure civili tantum cuiusque populi substantiam capiunt.

IVRISCONSVLTI CVIVSDAM

CERVIDII SCAEVOLAE,

VT VIDETVR, EX REGVLARVM LIBRO PRIMO DESVMPTA PARS, A DOSITHEO SERVATA.

Dositheus grammaticus vel ludimagister, qui Romae potissimum Graecae iuventuti Latine erudiendae operam dedisse videtur, imperantibus Septimio Severo et filio eius Antonino (nam ipse Maximo et Apro coss. h. e. p. Chr. n. a. 207. se scripsisse significat) composuit grammaticam linguae Latinae, cui operi cum varia et ad potissimas partes eruditionis Latinae spectantia founvevuara s. interpretamenta inseruisset, quibus Latine discentes Graecis respondentia Latina invenire docerentur, eorum interpretamentorum libro tertio sub titulo συγγραμμάτιον νομικὸν μάλιστα περὶ ἐλευθερώσεων Disputatio forensis maxime de manumissionibus' nobis servavit hanc quantivis pretii particulam ex iurisconsulti cuiusdam Regularum libro desumptam. Regulas enim has fuisse, ipse earum auctor S. 3. declarat. Quamobrem si quis hunc Gaium fuisse statuat, quod nuper Dirksenus probare conatus est, certe non Rerum quotidianarum, ut ille opinatus est, sed Regularum libris vel libro singulari (quos Gaium composuisse ex Digestis constat) assignare debebit.

=

Mihi tamen neque Gaius, id quod multae rationes redarguunt, neque Paullus, ex Lachmanni et Rudorfii sententia, quam Voigtius refellit, neque Pomponius, de quo ipse hic cogitavit, sed qui his submotis fere unus relinquitur Regularum antiquior et clarior auctor, Cervidius Scaevola scripsisse haec videtur. Hunc ICtum, omnium tunc facile celeberrimum, qui iam sub Antoninis inclaruerat, praeter hanc nominis famam, qua Licinium Rufinum aequalem itemque Regularum scriptorem longe superabat, etiam illud prae aliis Graecis cumprimis grammaticis commendare et acceptum facere debuit, quod is primus, ut videtur, Graece

consultantibus plurimum respondit1 et in Digestorum et Responsorum libris saepissime consultationum partes Graecas inseruit, ex quibus vocabula Graeca ad ius civile Romanum. spectantia optime disci poterant. Vide L. 6. D. de decret. ab ord. fac. (50, 9). L. 14. D. de dote praeleg. (33, 4). L. 23. §. 2. D. de pecul. leg. (33, 8). L. 35. §. 1. L. 37. SS. 5. 6. L. 101. D. de leg. 3. L. 16. §. 1. D. de alim. leg. (34, 1). L. 30. §§. 1. 3. D. de adim. vel transfer. leg. (34, 4). L. 60. D. de manum. testam. (40, 4). L. 60. §. 4. D. mand. (17, 1). L. 47 pr. D. de adm. et peric. (26, 7). L. 88. §. 15. D. de leg. 2. L. 41. §. 4. D. de fideic. lib. (40, 5). Eiusdem viri studiis convenit, quod vel in his Regulis iuris peregrinorum et provinciarum accurate rationem habuisse videtur, coll. §§. 1. 12. 17. Et si ad id attendimus, in quo aliqua proprietas inest loquendi, tot annos habere Graeco more pro tot annorum esse (S. 17.) solus, ni fallor, ex ICtis Scaevola dixit L. 41. SS. 10. 16. D. de fideic. lib. (40, 5); idem, cum aliis tamen, vocem nationum pro gentibus (§. 1.) usurpavit etiam L. 4. §. 1. D. ad leg. Iul. mai. (48, 4). Sed et auctores saepe allegavit (praeterquam in responsis, ergo Digestorum et Responsorum libris, ubi omnino nulli allegari solebant) et eos ipsos, qui in his reliquiis occurrunt, velut Proculum L. 14 pr. D. de iure codic. (29, 7), L. 93. §. 3. D. de solut. (46, 3), Octavenum L. 1. §. 2. D. quae res pign. (20, 3), Neratium Priscum L. 18. D. de opt. leg. (33, 5), Iulianum L. 131. D. de verb. obl. (45, 1), L. 18. D. de opt. leg. (33, 4) etc. Denique primo Regularum libro eum ius, quod ad personas pertinet, tractasse, patet ex L. 54. D. de rit. nupt. (23, 2). L. 22. D. de excus. (27, 1). L. 5. D. de mun. et hon. (50, 4). L. 5. D. de legation. (50, 7).

nam

Dositheus hoc frustulum mea quidem opinione valde etiam hac de re inter viros doctos variatur) ita suum fecit, ut ipsum initium libri omissa tantum praefatione, quippe nihil, quod ad forum pertineret, continente, primum Graece verteret, deinde praemissa hac Graeca interpretatione e regione positum in librum suum transferret. Sed hic primus utriusque linguae textus valde male habitus est, donec in duos illos codices seculi, ut putant, decimi vel undecimi,

1) Simili de causa grammaticus, cum etiam ex altero monumentorum genere, quo ius illo aevo praecipue condebatur, constitutiones principum dico, in Equηvevuaci suis aliquid referendum esse existi maret, D. Hadriani sententias potissimum elegisse mihi videtur. Ab hoc enim principe Graeco sermoni in administranda rep. multo plus quam antea tributum esse constat (cf. Dirksen civ. Abh. I. p. 43.); nec dubito. quin ab ipso Dositheo hanc causam significatam legeremus, si extrema pars praefationis, lacunis admodum deformata, integra extaret.

« PreviousContinue »