Page images
PDF
EPUB

quo mortuus sepultus est, quod antiqui bustum appellabant. isque cippis aut aliqua alia re mortui causa designatus est, intra quos fines sepultura est facta'. — Fest. v. Sepulcrum p. 339.

21. Sobrinus est', ut ait Gallus Aelius, patris mei consobrini filius, et matris meae consobrinae filius. femina iisdem de causis appellat fratrem et fratrem patruelem et consobriuum et propius 'sobrino et sobrinum. 15 iidem gradus in sobrina quoque sunt'. Fest. v. Sobrinus p. 297.

..

[ocr errors]

22. quam (sc. stirpem) Gallus Aelius sic definit: Stirps est gentis propagatio, ut qui a quoque est prognatus”. Fest. v. Stirps p. 313.

23. Aelius Gallus de uerbis ad ius ciuile pertinentibus uallos tegulas grandes, quae supra collicias infimae ponuntur, appellat. Serv. ad Virgil. Georg. 1, 264. 16

P. ALFENVS VARVS

(eiusdem aetatis).

Digestoru m.

1. Alfenus iureconsultus, Seruii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo In foedere ', inquit, 'quod inter populum Romanum et Carthaginienses factumst, scriptum inuenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset purum putum? Respondi', inquit, 'ego, putum esse ualde purum, sicut nouum nouicium dicimus et proprium propicium, augere atque intendere uolentes noui et proprii significationem'. Gell. 7 (6), 5. § 1.

[ocr errors]

P. AVFIDIVS NAMVSA

(eiusdem aetatis).

1. P. Aufidius: 'Si quis alio uocitatur nomine tum, cum

15) consobrino et sobrina Cd. edd. consobrino iam correxit Augusti16) Quae praeterea ab antiquis scriptoribus referuntur Aelii sententiae, aut certo Stilonis grammatici sunt, aut incertum an Galli.

nus,

IVRISPR. ANTEI, REL. ED. II.

3

[merged small][merged small][ocr errors]

§. 18. p. 793. ed. Putsch. p. 384. ed. Hertz.

[blocks in formation]

1. (Ateius Capito) Tuberonem dicere ait, nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria. Gell. 14, 7. §. 13. Cf. infra Ateium Capitonem 3. 4.

2. (?) Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto occecurrerit' scripsisse, Probus adnotauit, et haec eius uerba apposuit: Si generalis species occecurrerit'.? Gell. 7, 9. §. 11.

C. TREBATIVS TESTA
(eiusdem aetatis).

De religionibus.

[ocr errors]

1. Sacrum est', ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est, quod deorum habetur'. Trebatius profanum id proprie dici ait, quod ex religioso uel sacro in hominum usum proprietatemque conuersum est. - Macrob. Sat. 3, 3. §. 2.

2. Trebatius in libro primo religionum ait, nundinis magistratum posse manumittere iudiciaque addicere. Macrob. Sat. 1, 16. §. 28.

3. Cum enim Trebatius libro primo de religionibus doceat, hostiarum genera esse duo, 1 unum, in quo uoluntas dei per exta disquiritur, alterum, in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias uocant, utrumque

1) Cf. Zeitschr. f. gesch. RW. X. p. 339.

1) Expraeceptis Aelii Tuberonis super officio iudicis', quae Gell. 14, 2. S. 20. laudat, nihil superest. 2) Incertum est, Tuberonis iurisconsulti an historici haec sint. De variis Tuberonibus vid. Kraus. fragm. vet. hist. Rom. p. 321—28.

1) Cf. Marquardt Röm. All. IV. p. 366. Hartmann Ordo iudic.

hostiarum genus in carmine suo Vergilius ostendit. Sat. 3, 5. §. 1.

[blocks in formation]

4. Nam in libro de religionibus secundo: sacellum est', inquit, locus paruus deo sacratus cum ara'. Deinde addit uerba haec: Sacellum ex duobus uerbis arbitror compositum, sacri et cellae, quasi sacra cella'. — Gell. 7 (6), 12. §. 5.

5. ... secundum Trebatium, qui de religionibus libro septimo ait: Luci (si) qui sunt in agris, qui 'quondam bello2 capti sunt, hos lucos eadem ceremonia moreque 'coinqui 3 haberique oportet, ut ceteros lucos, qui in antiquo agro sunt'. Serv. ad Aen. 11, 316.

[ocr errors]

6. Hoc loco non alienum uidetur de conditione eorum hominum referre, quos leges sacros esse certis diis iubent: quia non ignoro, quibusdam mirum uideri, quod cum cetera sacra uiolari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi. Cuius rei causa haec est. Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum, quibus sacrum esset: animas uero sacratorum hominum, quos Graeci wáras uocant, dis debitas aestimabant. Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat, a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in coelum mitti posse arbitrari sunt uiduatas corpore, quam primum illo ire uoluerunt. Disputat de hoc more etiam Trebatius religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi. Macrob. Sat. 3, 7. SS. 5-8.

7. Sanctum est', ut idem Trebatius libro decimo" 4 religionum refert, interdum idem, quod sacrum, idemque, quod religiosum; interdum aliud, hoc est, nec sacrum nec religiosum est'. Macrob. Sat. 3, 3. §. 5.

5

8. (Compita) 'ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se uel in easdem partes ex se 'uias atque itineraR dirigens, siue is cum ara, siue sine ara, siue sub tecto, siue sub

p. 53.

2) Scripsi; concilio (pro quond. bello, opinor) edd. Antea post lu-ci supplevi si. 3) conquiri edd. 4) Sed teste Porphyrione ad Horat. Sat. 2, 1. init. Trebatius .... aliquot libros de iure civili composuit et de religionibus novem'. 5) Ex Osanni cj. ad Pompon. de orig. iur. p. 90. ut relatio edd. Fuerit locus ex libro 11. ) Scripsi; uia atque itinere edd.

diuo sit, ubi pagani agrestes buccina conuocati solent certa inire concilia. Hinc et Lares compitalicii et feriae compitaliciae. Philargyr. ad Verg. Georg. 2, 381.

[ocr errors]

9. MACTVS HOC VINO INFERIO ESTO. Inferio', inquit Trebatius, uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne uinum omne omnino, quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud, quod effunditur, promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc uerbo solum erit, quod inferetur, sacrum, nec religione obligabitur ceterum'. Arnob. adv. gent. 7, 31.

Ex libris de iure ciuili uel aliunde.

10. De sterili autem muliere, si natiua sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt. Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse aiunt Trebatium, ex edicto a(gi) posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. At si ualitudo eius offendisset exque ea uitium factum esset, ut concipere foetus non posset, tum sanam non uideri et esse in causa redhibitionis. SS. 9. 10.

A. CASCELLIVS
(eiusdem aetatis).

Gell. 4, 2.

1. Cascellius iurisconsultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur; praecipue tamen is iocus eius innotuit: Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, obtinuerat, ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse uellet. forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: Si in Vatinium missurus es, pomum est'.1 Macrob. Sat. 2, 6. §. 1.

2. Mercatori deinde, quemadmodum cum socio nauim diuideret, interroganti respondisse traditur: Nauim si diuidis, nec tu nec socius habebis'. Macrob. ib. §. 2.2

[ocr errors]

1) Cf. Cic. in Vatin. 15. L. 205. D. de verb. sign. (50, 16). Plin. 15, 9 et 22. 2) Elegantius Quintil. I. O. 6, 3. §. 87. Cascellio, qui consultori dicenti: Nauim diuidere uolo, Perdes', inquit'. Ceterum Cascellius haec faceta responsa libro benedictorum inseruisse videri potest. Cf. L. 2. §. 45. D. de orig. iur. (1, 2).

[blocks in formation]

1. Iulius Caesar sexto decimo auspiciorum libro negat, nundinis contionem aduocari posse, id est, cum populo agi, ideoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse. Sat. 1, 16. §. 29.

ται.

Macrob.

2. Caesar in auguralibus: Si sincera pecus erat'. Priscian. 6, 16. §. 86. p. 719 Putsch. p. 270 Hertz. 3. L. Caesar: Certaeque res augurantur' oivooxOпOŬVPriscian. 8, 4. §. 15. p. 791 Putsch. p. 380 Hertz. 4. Maiorem consulem L. Caesar putat dici 2 uel eum, penes quem fasces sint, uel eum, qui prior factus sit; praetorem autem maiorem urbanum, minores ceteros. Fest. v. Maiorem p. 161.

*M. VALERIVS MESSALLA CORVINVS

(eiusdem aetatis).

De auspiciis.

1. Super hac re meis uerbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messallae auguris de auspiciis primus, cum haec scriberemus, forte adfuit. Propterea ex eo libro uerba ipsius Messallae subscripsimus: Patriciorum auspicia in duas sunt diuisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod collegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores consulibus aut praetoribus 'turb ant aut retinent auspicia; 1 at censores inter se,

1) Hic cum idem fuisse videatur, qui auctore Macrob. Sat. 2, 9. Lentulum flaminem Martialem inauguravit (cf. Drumann Gesch. Roms II. p. 552. III. p. 123), non dubito, quin ei hi augurales libri tribuendi sint. C. Caesari dictatori tribui non posse, etiam vidit Nipperdey in ed. Caesaris p. 785. 2) Puta in auguriis. Fest. v. Remisso exercitu p. 290. infra in M. Antist. Labeone 18.

1) Contraria aut eadem auspicia accipiendo.

« PreviousContinue »