Page images
PDF
[graphic][subsumed]

recte restitutum esse post Maeciani (absumtum ibi scilicet similibus litteris • -ani), praeter verba illa in exordio rquod assis distributionem' evincit sequens vocula item alioquin inepta, et quod caput doctrinae, in asse positum, omitti in titulo non potuit. Deinde vero me offendunt illa quae constant pondere etc. non modo propter corrigendi audaciam, verum multo magis, quod in maiore parte libelli non de his rebiis, sed de contrario genere earum, quae in specie consistunt, velut solidae res et hereditates (§. 44.), de his vero, quae.in numero consistunt (quales sunt oves, gallinae, ova et similes), etiam per totum non agitur. Retinendum igitur in rebus pecuniariis et pro suspecto habendum numero. Veram antem lectionem adipiscemur scribendo: in rebus pecuniariis, aereis nummis, pondere, mensura. Namque cum aereis periisset ob antecedens -ariis, nummis, quod sine illa adiectione ad sestertios aut certe ad nummos primo non aereos spectat, prorsus ineptum hoc loeo librario visum est; itaque paululnm id mutavit et traiecit, ut decantatum illud pondere numero mensura assequeretur.

Haec vero ideo hoc loco disputavi, quod ita correctus titulus recte indicat, qua de re in hoc libello agatur, quod nisi ante compertum habeant tirones, vix ac ne Vix quidem intelligent, quod legent. Exhibet igitur Maecianus hoc libello voeabula ac notas partium primum (§§. 1 — 44.) in rebus pecuniariis, h. e. ut ipsum vocabulum (collatis Paul. 5, 3. §. 1. Caes. B. C. 3, 59) ostendit, omnibus, quae aestimationem habent, velut libra aeris, homo , fundus, et pmnia 'solida', item incorporalia, ut centesima usura, hereditas (§§. 43. 44.); na>- uiae personam spectant, ea nec aestimationem nec dim recipiunt. Sequitur §§. 44 — 76. de aereis nummis, ii Decunia in aere numerata (§. 78.), partim primo ac cnsu, quam diu pecunia numerata revera in libra aeris -sque partibus erat, partim translato, posteaquam argentei nummi accesserunt, qui tamen ex numero aeris potestatem tabebant (§. 44.); quare effectum est, ut redacto asse ad minutum nummum, quod genus seni deni demum denarium efficerent, si qua in summa denariis expressa aes excurreret, hoc aes excurrens tanquam sedecimae partes denarii solitis partium vocabulis et notis significandum esset. Deinde agitur de pondere §§. 77. 78., et postremo §§. 79. 80. de mensura sive liquidorum sive aridorum, quae non tam partibus, quam maioribus ac minoribus modulis ad definiendas quantitates constitutis continetur. Ultima verba §. 81., culpa eorum, qui primum haec ediderunt, Maeciano subtracta, JIon)8enus ei restituit. Qui tamen, levi corruptela deceptus, nec hunc Maeciani librum integrum nobis servatum esse, Perperam iudicavit. Immo haec ipsa sententia ad partes numerosque et pondus mensuramque communiter respiciens, finem opusculi indicat. Nec opinere, mensuras spatiorum deesse; has enim occupaverat agrimensorum disciplina, riec alienis onerare discipulum suum, sed in suo studio necessariis instruere Maecianus voluit.

VOLVSII MAECIANI

ASSIS DISTRIBVTIO, ITEM VOCABVLA AC NOTAE PARTIVM IN REBVS PECVNIARIIS, AEREIS NVMMIS, PONDERE, MENSVRA.

Saepenumero, Caesar, animaduerti aegre ferentem te, quod assis distributionem et in heredum institutione et in aliis multis necessariam ignotam haberes. 'quae1 ne tam exigua ves ingcnium tuum ullo modo moraretur, cum partes ipsas, tum uocabula et notas proponendas existimaui; et deprehendes distributionem quidem partium infinitam, oppido autem quam exigua uocabula et notas.

1. Priina diuisio solidi, 'ut est libra,2 quod as uocatur, in duas partes dimidias diducitur; pars dimidia semis uocatur; nota eius S. 2. Sequens diuisio fit in tres tertias partes; pars tertia triens uocatur; nota eius '==.3 3. Sequitur diuisio in quattuor quartas partes; pars quarta quadnns uocatur, nota eius — —. 4. Deinceps fit diuisio in sex sextas partes; sextae partis nomen est sextans, cuius nota =■ 5. Deinde diuiditur in octo octauas, quae sescunciae uocantur, quarum est nota '£—.4 6. Item in nouem nonas; noua pars uocatur uncia duae sexturae; nota —V 7. Diuiditur

') Sic P. V. Quare Moms. ed. 2) id est librae Cdd. et edd. conlra senlenliam Maeciani; cf. %%. 77. 78. 3) Notandum est, Bf manos in unciis iacentes, in sextulis, guae est unciarum dioiMi obliquas lineolas adhibuisse {%. 30), quia stantibus, primum digil' et in re augurali cardinis significalione, iam in solidis nunierandu abusi erant. 4) Magna est in hac nota ductuum varietas, ui laiK^ semper figura referat, quod sescuncia (= semisque uncia) eloqwtur, hoc est: S{emis), subiecto \{nciae), el uncia.

item as in duodecim partes duodecimas; uocantur singulae imciae, cuius nota —.

8. Haec uelut elementa 'primaeque assis distributiones5 aequalitatem seruant. si quid quibusdam earum detrahas uel conferas, fient dispares. 9. 'Quare6 si '{semissi anciam detrahas, uel si)1 quadranti .sextantem uel trienti unciam applices, facies quincuncem, qui constat ex quinque unciis, hoc est quinque undecimis; nota quincuncis = = —. 8 10. Si semissi applices unciam, uel quincunci sexlantem, uel trienti quadrautem, efficies septuncem, boc est septem duodecimas; nota septuncis S—. 11. Si septunci applicueris uuciam, uel semissi sextantem, uel quincunci quadrantem, uel trienti tantundem, facies bessem, id est duodecimas octo; nota bessis S=. 12. Si bessi applicueris unciam, uel septunci sextantem, uel semissi quadrantem, uel quincunci trientem, dodrantem efficies, hoc est nouem duodecimas; nota dodrantis S = —. 13. Si dodranti applicueris unciam, uel bessi sextantem, uel septunci quadrantem, uel semissi Irientem, uel quincunci tantundem, facies dextantem, hoc est decem partes duodecimas; nota dextantis S = =. 14. Si dextanti applicueris unciam, uel dodranti sextantem, uel bessi quadrantem, uel septunci trientem, uel semissi quincuncem, facies deuncem, id est un(lecira duodecimas; nota deuncis S = = —.

Ib. Ex his apparet, in quas partes aequaliter, in quas Mi .•!••* as diuidatur. Quo tamen facilius et memoria res '•■ -iiiir, summa diuisionis haec est. Iu asse sunt unciae xn, "j est partes duodecimae duodecim, unciae et binae sextulae iwuem, hoc est nouem nouae; sescunciae octo, id est octo octauae; sextantes sex, id est sex partes sextae; quadrantes quattuor, id est quattuor partes quartae; trientes tres, id est tres partes tertiae; semisses duo, id est duae partes dimidiae. 16. Ccterae partes inaequalem faciunt diuisionem. in deunce

5) Scripsi; primae de asse distributionis P. V. edd. Cf. §. 40.: inter superiores primasque diuisiones. 6) i. e. videlicel vel ilaque, ut infra §■ 4S. ') Haec, quae supplevi, excidisse, manifestum est ex verbo delrahas §. 8. 8) Vsiiatior est in monumenlis haec figura = — =; *ed de his aliisque varietatibus, quibus in his notis veteres luxuriati sunt, adi Marin. Atli de frat. Arv. I. p. 227—230. 258—261.

suut unciae undecim, sextantes quinque et uucia, quadrai tres et sextans, trientes duo et quadrans, quincunces du< uncia, semis et quincunx, septunx et triens, bes et quadn dodrans et sextans, dextans. et uncia; deest assi uncia. In dextante sunt unciae decem, sextantes quinque, quadrai tres et uncia, trientes duo et sextans, quincunces duo, so et triens, septunx et quadrans, bes et sextans, dodran uncia; deest assi dextans. 18. In dodrante sunt uuciae uem, sextautes qualtuor et uncia, quadrantes tres, trientes et uucia, quincunx et triens, semis et quadrans, septun sextans, bes et uncia; deest assi quadrans. 19. In besse unciae octo, sextantes quattuor, quadrantes duo et sexi trientes duo, quincunx et quadrans, semis et sextans, sep et uncia; deest assi triens. 20. In septunce sunt ui septem, sextantes tres et uncia, quadrantes duo et u triens et quadrans, quincunx et sextans, semis et uncia; < assi quiucunx. 21. In semisse sunt unciae sex, sext tres, quadrantes duo, triens et sextans, quincunx et u deest assi alter semis. 22. In quiucunce sunt uuciae quii sextanles duo et uncia, quadrans et sextans, triens et u deest assi septunx. 23. In triente sunt uuciae quai sextantes duo, quadrans et uncia; deest assi bes. 2 quadranle suut unciae tres, sextans et uncia; deest as drans. 25. In sextante sunt unciae duae; deest assi de: 26. Huc usque diuisio maiorum 'uel superiorum,0 dictum sit, partium et celebris et nota est. Sed cum i tura infiuitam partiendi praestet facullatem, succedit i quoque, quae est assis, ut supra dicturo est, pars duocf diuisio non tam celebris quidem, sed tamen non adeo i< 27. Ut assis, ita unciae prima diuisio fit in duas partes dias, quae uocantur semunciae; uota semunciae £. 28 diuiditur uncia in tres partes, quae uocantur binae se: nota binarum sextularum \^. 29. Item diuiditur ui

°) In P. hic est rasura stitis magna, in V. lacuna nulla. supplevit zije liovddog. Sed vid. §. 40.: inler superiores pr diuisiones. Balbus de asse §§. 2. 3. has partes dixit 'princ quibus inferiores, id est partis parles, opponit nomine 's

« PreviousContinue »