Page images
PDF
EPUB

L. VOLVSIVS MAECIANVS

tenui, ut videtur, familia natus, nec ultra equestrem dignitatem unquam evectus, insignis tamen iam Antonino Pio imperante fuit iurisconsultus et in consilium eius principis assumptus et dignus habitus, qui M. Aurelium, tum Caesarem, ius doceret. Nec tamen scientiam fide aequavit, id quod turpis eius exitus docuit. Nam cum Marcus imperator Augustus factus esset, Maecianum ab eo Alexandriae praefectum in seditione Cassiana (a. 175) ut conscium Cassii' (sic enim 'c'scium' pro filium' in vita M. Aurel. c. 25. videtur legendum) exercitus interfecit. Libros, quos de iure civili fecit, Iustinianusque in Pandectis adhibuit, index Florentinus refert. Praeter hos extat eius de assis distributione libellus, quem testante praefatione, ad Caesarem (non ad Censorem, ut Momsenus primus vidit) eo ipso tempore, quo eum ius docebat, hoc est circa a. 146 instruendi discipuli causa conscripsit, isque integer nobis servatus est duobus codicibus seculi decimi, Parisino (P.) altero, altero Vaticano (V.). A quibus libellus editus sit, optime disces ex praefatione eius editionis, quae ipsa omnium ad id tempus maxima cum diligentia facta est, Boeckingii dico, recepta in corpore iuris anteiust. Bonnensi (1831.) p. 174. Postea tamen Momsenus primus accuratam codicum mss. cognitionem aperuit, ex iisque, praemissa Maeciani vita, subiecta lectionis tam codicum mss. quam Boeckingianae editionis varietate, denuo textum recensuit in Comment. societ. regiae Saxon. vol. III. p. 279. Quam recensionem nos ita secuti sumus, ut tantum, ubi ab ea discedendum videretur, in notis admoneremus, rationemque correctionis redderemus.

De una correctione vero iam hic dicendum est. Spectat ea titulum opusculo in codd. P. et V. et ut credere par est, ab ipso Maeciano praemissum. Quem titulum Momsenus ita formavit: Volusii Maeciani distributio item vocabula ac notae partium in rebus, quae constant pondere numero mensura, in P. V. scriptum sit: Volusii Maeciam distributio item vocabula ac note partium in rebus pecuniariis pondere numero mensura. At enim hic primo ab anterioribus editoribus assis

cum

recte restitutum esse post Maeciani (absumtum ibi scilicet similibus litteris ani), praeter verba illa in exordio quod assis distributionem' evincit sequens vocula item alioquin inepta, et quod caput doctrinae, in asse positum, omitti in titulo non potuit. Deinde vero me offendunt illa quae constant pondere etc. non modo propter corrigendi audaciam, verum multo magis, quod in maiore parte libelli non de his rebus, sed de contrario genere earum, quae in specie consistunt, velut solidae res et hereditates (S. 44.), de his vero, quae in numero consistunt (quales sunt oves, gallinae, ova et similes), etiam per totum non agitur. Retinendum igitur in rebus pecuniariis et pro suspecto habendum numero. Veram antem lectionem adipiscemur scribendo: in rebus pecuniariis, aereis nummis, pondere, mensura. Namque cum aereis periisset ob antecedens -ariis, nummis, quod sine illa adiectione ad sestertios aut certe ad nummos primo non aereos spectat, prorsus ineptum hoc loco librario visum est; itaque paululum id mutavit et traiecit, ut decantatum illud pondere numero mensura assequeretur.

Haec vero ideo hoc loco disputavi, quod ita correctus titulus recte indicat, qua de re in hoc libello agatur, quod nisi ante compertum habeant tirones, vix ac ne vix quidem intelligent, quod legent. Exhibet igitur Maecianus hoc libello vocabula ac notas partium primum (SS. 1–44.) in rebus pecuniariis, h. e. ut ipsum vocabulum (collatis Paul. 5, 3. §. 1. Caes. B. C. 3, 59) ostendit, omnibus, quae aestimationem habent, velut libra aeris, homo, fundus, et omnia solida’, item incorporalia, ut centesima usura, hereditas (SS. 43. 44.); nar uae personam spectant, ea nec aestimationem nec di

m recipiunt. Sequitur SS. 44-76. de aereis nummis, i pecunia in aere numerata (S. 78.), partim primo ac sensu, quam diu pecunia numerata revera in libra aeris sque partibus erat, partim translato, posteaquam argentei nummi accesserunt, qui tamen ex numero aeris potestatem habebant (S. 44.); quare effectum est, ut redacto asse ad minutum nummum, quod genus seni deni demum denarium efficerent, si qua in summa denariis expressa aes excurreret, hoc aes excurrens tanquam sedecimae partes denarii solitis partium vocabulis et notis significandum esset. Deinde agitur de pondere SS. 77. 78., et postremo SS. 79. 80. de mensura sive liquidorum sive aridorum, quae non tam partibus, quam maioribus ac minoribus modulis ad definiendas quantitates constitutis continetur. Ultima verba S. 81., culpa eorum, qui primum haec ediderunt, Maeciano subtracta, Momsenus ei restituit. Qui tamen, levi corruptela deceptus, nec hunc Maeciani librum integrum nobis servatum esse, perperam iudicavit. Immo haec ipsa sententia ad partes

numerosque et pondus mensuramque communiter respiciens, finem opusculi indicat. Nec opinere, mensuras spatiorum deesse; has enim occupaverat agrimensorum disciplina, nec alienis onerare discipulum suum, sed in suo studio necessariis instruere Maecianus voluit.

VOLVSII MAECIANI

ASSIS DISTRIBVTIO, ITEM VOCABVLA AC NOTAE PARTIVM IN REBVS PECVNIARIIS, AEREIS NVMMIS, PONDERE, MENSVRA.

Saepenumero, Caesar, animaduerti aegre ferentem te, quod assis distributionem et in heredum institutione et in aliis multis necessariam ignotam haberes. 'quae1 ne tam exigua res ingenium tuum ullo modo moraretur, cum partes ipsas, tum uocabula et notas proponendas existimaui; et deprehendes distributionem quidem partium infinitam, oppido autem quam exigua uocabula et notas.

3

1. Prima diuisio solidi, 'ut est libra, 2 quod as uocatur, in duas partes dimidias diducitur; pars dimidia semis uocatur; nota eius S. 2. Sequens diuisio fit in tres tertias partes; pars tertia triens uocatur; nota eius '==. 3. Sequitur diuisio in quattuor quartas partes; pars quarta quadrans uocatur, nota eius 4. Deinceps fit diuisio in sex sextas partes; sextae partis nomen est sextans, cuius nota =. 5. Deinde diuiditur in octo octauas, quae sescunciae uocantur, quarum est nota 'L —. 4 6. Item in nouem nonas; nona pars uocatur uncia duae sextulae;

[ocr errors]

nota

[ocr errors]

-11. 7. Diuiditur

1) Sic P. V. Quare Moms. ed. 2) id est librae Cdd. et edd. contra sententiam Maeciani; cf. SS. 77. 78. 3) Notandum est, Ro manos in unciis iacentes, in sextulis, quae est unciarum divisio, obliquas lineolas adhibuisse (S. 30), quia stantibus, primum digili et in re augurali cardinis significatione, iam in solidis numerandis abusi erant. 4) Magna est in hac nota ductuum varietas, ut tamen semper figura referat, quod sescuncia (= semisque uncia) eloquitur, hoc est: S(emis), subiecto V(nciae), et uncia.

item as in duodecim partes duodecimas; uocantur singulae unciae, cuius nota -.

[ocr errors]

==

[ocr errors]

5

8. Haec uelut elementa 'primaeque assis distributiones aequalitatem seruant. si quid quibusdam earum detrahas uel conferas, fient dispares. 9. 'Quare si '(semissi unciam detrahas, uel si)7 quadranti sextantem uel trienti unciam applices, facies quincuncem, qui constat ex quinque unciis, hoc est quinque undecimis; nota quincuncis 10. Si semissi applices unciam, uel quincunci sextantem, uel trienti quadrantem, efficies septuncem, hoc est septem duodecimas; nota septuncis S 11. Si septunci applicueris unciam, uel semissi sextantem, uel quincunci quadrantem, uel trienti tantundem, facies bessem, id est duodecimas octo; nota bessis S=. 12. Si bessi applicueris unciam, uel septunci sextantem, uel semissi quadrantem, uel quincunci trientem, dodrantem efficies, hoc est nouem duodecimas; nota dodrantis S =13. Si dodranti applicueris unciam, uel bessi sextantem, uel septunci quadrantem, uel semissi trientem, uel quincunci tantundem, facies dextantem, hoc est decem partes duodecimas; nota dextantis S==. 14. Si dextanti applicueris unciam, uel dodranti sextantem, uel bessi quadrantem, uel septunci trientem, uel semissi quincuncem, facies deuncem, id est undecim duodecimas; nota deuncis S

Ex his apparet, in quas partes aequaliter, in quas * as diuidatur. Quo tamen facilius et memoria res

lur, summa diuisionis haec est. In asse sunt unciae XII, est partes duodecimae duodecim, unciae et binae sextulae nouem, hoc est nouem nonae; sescunciae octo, id est octo octauae; sextantes sex, id est sex partes sextae; quadrantes quattuor, id est quattuor partes quartae; trientes tres, id est tres partes tertiae; semisses duo, id est duae partes dimidiae. 16. Ceterae partes inaequalem faciunt diuisionem. in deunce

5) Scripsi; primae de asse distributionis P. V. edd. Cf. §. 40.: inter superiores primasque diuisiones. 6) i. e. videlicet vel itaque, ut infra $.48. 7) Haec, quae supplevi, excidisse, manifestum est ex verbo detrahas S. 8. 8) Usitatior est in monumentis haec figura sed de his aliisque varietatibus, quibus in his notis veteres luxuriati sunt, adi Marin. Atti de frat. Arv. I. p. 227–230. 258-261.

= -

=;

sunt unciae undecim, sextantes quinque et uncia, quadrantes tres et sextans, trientes duo et quadrans, quincunces duo et uncia, semis et quincunx, septunx et triens, bes et quadrans, dodrans et sextans, dextans, et uncia; deest assi uncia. 17. In dextante sunt unciae decem, sextantes quinque, quadrantes tres et uncia, trientes duo et sextans, quincunces duo, semis et triens, septunx et quadrans, bes et sextans, dodrans et uncia; deest assi dextans. 18. In dodrante sunt unciae nouem, sextantes quattuor et uncia, quadrantes tres, trientes duo et uncia, quincunx et triens, semis et quadrans, septunx et sextans, bes et uncia; deest assi quadrans. 19. In besse sunt unciae octo, sextantes quattuor, quadrantes duo et sextans, trientes duo, quincunx et quadrans, semis et sextans, septunx et uncia; deest assi triens. 20. In septunce sunt unciae septem, sextantes tres et uncia, quadrantes duo et uncia, triens et quadrans, quincunx et sextans, semis et uncia; deest assi quincunx. 21. In semisse sunt unciae sex, tres, quadrantes duo, triens et sextans, quincunx et uncia; deest assi alter semis. 22. In quincunce sunt unciae quinque, sextantes duo et uncia, quadrans et sextans, triens et uncia; deest assi septunx. 23. In triente sunt unciae quattuor, sextantes duo, quadrans et uncia; deest assi bes. 24. In quadrante sunt unciae tres, sextans et uncia; deest assi dodrans. 25. In sextante sunt unciae duae; deest assi dextans. 26. Huc usque diuisio maiorum 'uel superiorum,9 ut ita dictum sit, partium et celebris et nota est. Sed cum rei natura infinitam partiendi praestet facultatem, succedit unciae quoque, quae est assis, ut supra dictum est, pars duodecima, diuisio non tam celebris quidem, sed tamen non adeo ignota. 27. Ut assis, ita unciae prima diuisio fit in duas dimi partes dias, quae uocantur semunciae; nota semunciae L. 28. Item diuiditur uncia in tres partes, quae uocantur binae sextulae; nota binarum sextularum \\. 29. Item diuiditur uncia in

sextantes

9) In P. hic est rasura satis magna, in V. lacuna nulla. Moms. supplevit tns povados. Sed vid. §. 40.: inter superiores primasque diuisiones. Balbus de asse §§. 2. 3. has partes dixit principales. quibus inferiores, id est partis partes, opponit nomine secundu

« PreviousContinue »