Page images
PDF
EPUB

12. Quod in agris quotquotannis rursum facienda eadem, ut rursus capias fructus, appellata rura. 'Diuidit in illo, Servius scribit Sulpicius, 'plebei rura largitura adorea'.11 Varro de L. L. 5, 4. §. 40.

13. Seruius Sulpicius 12 religionem esse dictam tradidit, quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta, ut a carendo caerimonia. Macrob. Sat. 3, 3. §. 8.

14. Mancipatus et adoptatus, ut patris sui heres esse desinit, ita eius, qui adoptet, tam heres est, quam ex eo natus. Set et arrogatus, qui in potestate aliena non est, arrogatoris fit filius et suus heres ut patris naturalis. Haec ait Ser. Sulpicius in ea oratione, quam habuit contra Messallam pro Aufidia. 13 Fest. v. Mancipatus (Mancipatione) p. 153.

15. Silii causam te docui. Is postea fuit apud me. Quum ei dicerem, tibi uideri sponsionem illam nos sine periculo facere posse: ni bonorum Turpiliae possessionem Q. Caepio praetor ex edicto suo mihi dederit, negare aiebat Seruium, tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is, qui factionem testamenti non habuerit: hoc idem Ofilium dicere. 14 Cic. ad div. (Trebatium) 7, 21.

16. Eum uero, cui dens deesset, Seruius redhiberi posse, respondit. Gell. 4, 2. §. 12.

[ocr errors]

11) Emendavi locum et Servio vindicavi in lib. d. Iguv. Taf. p. 437. 12) Nisi potius Masurius Sabinus, cui haec tribuit Gell. 4, 9. §. 8. Et rectius ibi religiosi, non religionis haec traditur definitio. Ceterum extabat Servii Sulpicii commentatio, quamobrem mensa linquenda non est', Plin. H. N. 28, 2. §. 26. 13) Totum locum paullo aliter supplevi ac Müllerus ceterique. 14) De causa Siliana cf. lib. meum Studien d. R. R.' p. 1. Servii epistolam consolatoriam, quae legitur inter Cic. ep. ad div. 4, 5., omittimus. Servilius quis sit in hoc loco (Fest. v. Municeps p. 142.): At Seruilius aiebat initio fuisse, qui ea conditione ciues Ro. fuissent, ut semper remp. separatim a populo Ro. haberent, Cumanos, Acerranos, Atellanos, qui aeque ciues Ro. erant et in legione merebant, sed dignitates non capiebant, non constat. Alius videtur P. Servilius augur, cuius meminit Fest. v. Stellam p. 351. Sunt, qui corrigant Serui filius.

C. AELIVS GALLVS

(eiusdem fere aetatis).1

De uerborum, quae ad ius ciuile pertinent, significatione.

1. 'Postliminio receptum Gallus Aelius in libro primo significationum, quae ad ius pertinent, ait esse eum, qui liber ex qua ciuitate in aliam ciuitatem abierat, in eandem ciuitatem redit eo iure, quod constitutum est de postliminiis. Item qui seruus a nobis in hostium potestatem peruenit, postea ad nos redit in eius potestatem, cuius antea fuit, iure postliminii. Equi et muli et nauis eadem ratio est 'postliminio receptis iis, quae serui. Quae genera rerum ab hostibus ad nos postliminio redeunt, eadem genera rerum a nobis ad hostis redire possunt. cum populis liberis 'set non foederatis et cum regibus postliminium nobis est ita, uti cum hostibus. quae nationes in... dicione5 nostra sunt, cum his (postliminium non est). Fest. v. Postliminio p. 218.

3

6

2. Gallus Aelius libro II. significationum uerborum, quae ad ius pertinent, ait: Reus est, qui cum altero litem contestatam habet, siue is egit, siue cum eo actum est. Reus stipulando est idem, qui stipulator dicitur, quippe suo nomiue ab altero quid stipulatus est, non is, qui alteri adstipulatus est. Reus promittendo est, qui suo nomine alteri quid promisit, (non) qui pro altero quid promisit". Reus p. 273.

Fest. v.

3. Saltum Gallus Aelius 1. II. significationum, quae ad ius pertinent, ita definit: 'Saltus est, ubi siluae et pastiones sunt, quarum causa casae quoque: si qua particula in eo saltu pastorum aut custodum causa aratur, ea res non peremit nomen

1) Cf. C. Guil. Heimbach C. Aelii Galli ICti de verb. q. ad ius civ. pert. signif.fragmenta Lips. 1823. C. Lachmann in Zeitschr. f. gesch. RW. XI. p. 116. 2) postliminium Cd. hic et infr. 3) postliminium receptum is Cd. 4) Scripsi; et cumfoederatis Cd. et non foederatis cj. E. F. Hase 'd. ius postlim.' p. 39. Cf. L. 5. §. 2. L. 7 pr. §. 1. L. 19 pr. D. de capt. et postlim. (49, 15). 5) opinione Cd. Fortasse: of (officio, fide) dicione. [ditione, arbitratu amicitia hospicioue nostro cj. Hase i. c. p. 40. 6) Nolo hic et infra mutare Cd.

saltui, non magis quam fundi, qui est in agro culto et eius causa habet aedificium, si qua particula in eo habet siluam'. Fest. v. Saltum p. 302.

[ocr errors]

4. Torrens ...... significat etiam fluuium, subitis imbribus concitatum, qui alioqui siccitatibus exarescit, cuius aquam ipsam, quae fluit, flumen recte dici ait Aelius Gallus 1. II. '(significationum), quae ad ius pertinent, ceterum uolgi consuetudine iam dici flumen et perennem fluuium et torrentem. - Fest. v. Torrens p. 352.

[ocr errors]

7

5. C. Aelius Gallus in libro de significatione uerborum, quae ad ius ciuile pertinent, secundo uestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem a uia aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta '(sunt), quae sunt uiae iuncta, atque ipsa ianua procul a uia est, area uacanti intersita. Gell. 16, 5. §. 3. Cf. Macrob, Sat.

8

6, 8. §. 16.

[ocr errors]

6. C. Aelius: "Impubes libripens esse non potest neque antestari'. Priscian. 8, 16. p. 892 ed. Putsch. p. 382

ed. Hertz.

[ocr errors]

7. Municeps est', ut ait Aelius Gallus, qui in municipio liber natus est. Item qui ex alio genere hominum munus functus est. Item qui in municipio ex seruitute se liberauit a municipe. Item municipes erant, qui ex aliis ciuitatibus Romam uenissent, quibus non licebat magistratum capere, sed tantum muneris partem'. Fest. v. Municeps p. 142.

[ocr errors]

8. Necessarii sunt', ut Gallus Aelius ait, qui aut cognati aut affines sunt, in quos necessaria officia conferuntur praeter ceteros'. Fest. v. Necessarii p. 162.

9. Nexum est', ait Gallus Aelius, quodcunque per aes et libram geritur, idque necti dicitur, quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi datio, nexi liberatio'. Nexum p. 165.

Fest. v.

scripturam; postea genetivum usurpabant. 7) Supplevi. 8) Scripsi; tecta quae Cdd. tectaque ed. Hertz. 9) Dubito nunc num recte hic intellegatur Aelius Gallus, quem nunquam nisi addito Galli cognomine laudari video. Et variant Cdd.; meliores: melius, unde M. Hertzius nuper de M. Livio Druso tr. pl. cogitavit; cuius vix

10. Perfugam Gallus Aelius ait, qui liber. aut seruus, 'hostis aut sui 10 uoluntate - ad hostes transierit. Qui idem dicitur transfuga: quanquam sunt, qui credant, perfugam esse non tam, qui alios fugiat, quam qui ob spem commodorum ad quempiam perfugiat. Fest v. Perfugam p. 214.

....

11. at alterum (sc. petrarum genus) manu factum, ut docet Aelius Gallus: 'petra est, qui locus dextra ac sinistra fornicem expletur usque ad libramentum summi fornicis'. Fest. v. Petrarum p. 206.

12. Possessio est', ut definit Gallus Aelius, 'usus quidam agri aut aedificii, non ipse fundus aut ager. non enim possessio est in rebus, quae tangi possunt, nec qui dicit se possidere, is suam rem potest dicere. itaque in legitimis actionibus nemo ex iure Quiritium possessionem suam uocare audet, sed ad interdictum uenit, ut praetor utatur his uerbis: VTI NVNC POSSIDETIS EVM FVNDVM, Q(vo) D(E) A(GITVR), QVOD NEC

VI NEC CLAM NEC PRECARIO ALTER AB ALTERO POSSIDETIS, ITA POSSIDEATIS: ADVERSVS EA VIM FIERI VETO - Fest..

v. Possessio p. 233.

11

13. Reciperatio est, ut ait Gallus Aelius, cum inter populum et reges nationesque et ciuitates peregrinas lex conuenit, quomodo per reciperatores reddantur res reciperenturque, resque priuatas inter se persequantur. Fest. v. Reciperatio p. 274.

14. Relegati dicuntur proprie, quibus ignominiae aut poenae causa necesse est ab urbe Roma alioue quo loco abesse lege senatuisue consulto aut edicto magistratuis, ut etiam Gallus Aelius indicat. Fest. v. Relegati p. 278.

15. (Religiosum ait) esse Gallus Aelius, quod homini ita facere non liceat, ut si id faciat, contra deorum uoluntatem uideatur facere. quo in genere sunt haec: in aedem Bonae Deae uirum introire; aduersus auspicia legem ad populum ferre; die nefasto apud praetorem lege agere. Inter sacrum autem et sanctum et religiosum differentias bellissime refert:

quicquam ad Prisciani aetatem pervenerit. 10) Scripsi; aut hostis sui Cd. sua (deletis prioribus vocibus) cj. Müller. 11) De scriptura et de sensu loci cf. lib. meum über d. Stelle d. Varro v. d. Licin.'

sacrum aedificium consecratum deo; sanctum murum, qui sit circum oppidum; religiosum sepulcrum, ubi mortuus sepultus aut humatus sit, constare ait. sed ut pro ratione quadam et temporibus eadem uideri possint: siquidem quod sacrum est, idem lege aut instituto maiorum sanctum esse 'putandum, (ut) 12 uiolari id sine poena non possit. idem religiosum quoque esse, quoniam sit aliquid, quod ibi homini facere non liceat, quod si faciat, aduersus deorum uoluntatem uideatur facere. similiter de muro et sepulcro debere obseruari, ut eadem et sacra et sancta et religiosa fiant, sed eo modo, quo supra expositum est, cum de sacro diximus. Fest. v. Religiosus p. 278. Cf. v. Sanctum p. 317.

16. Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum conuenerit. Fest. v. Remancipatam p. 277.

17. Itaque Gallus Aelius ait: 'Inter legem et rogationem hoc interest: rogatio est genus legis; quae lex, non continuo ea rogatio est; (rogatio) non potest non esse lex, si modo iustis comitiis rogata est'. Fest. v. Rogatio p. 266.

[ocr errors]

13

18. Gallus Aelius ait, sacrum esse, (quod) quocunque modo atque instituto ciuitatis consecratum sit, siue aedis, siue ara, siue signum, siue locus, siue pecunia, siue quid aliud, quod diis dedicatum atque consecratum sit. 'quom autem priuati suae religionis causa aliquid earum rerum deo dedicent, id pontifices Romanos non existimare sacrum. at si qua sacra priuata suscepta sunt, quae ex instituto pontificum stato die aut certo loco facienda sint, ea sacra appellari tanquam 'sacrificia; 14 ille locus, ubi ea sacra priuata facienda sunt, uix uidetur sacer esse. Fest. v. Sacer mons p. 319.

19. Senatus decretum a consulto Aelius Gallus sic distinguit, ut id dicat particulam quandam esse senatusconsulti, ut cum provincia alicui decernitur, quod tamen ipsum senatusconsulti est. Fest. v. Senatus decretum p. 339.

20. Sepulcrum est', ut ait Gallus Aelius, locus, in

p. 93 seq. 12) putant Cd. putat ut cj. Müller. 13) quod Cd. edd. 14) sacrificium Cd. edd. Fortasse leg.: sacrificia; at et antea et pro at.

« PreviousContinue »