Page images
PDF

12. Quod in agris quotquotannis rursum facienda eadera, ut rursus capias fructus, appellata rura. 'Diuidit in illo',^ Servius scribit Sulpicius, 'plebei rura largitura adorea'.11 — Varro de L. L. 5, 4. §. 40.

13. Seruius Sulpicius12 religiouem esse dictam tradidit, quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta, ut a carendo caerimonia. — Macrob. Sat. 3, 3. §. 8.

14. Mancipatus et adoptatus, ut patris sui heres esse Aesinit, ila eius, qui adoptet, tam heres est, quam ex eo natus. Set et arrogatus, qui in potestate aliena non est, arrogatoris fit filius et suus heres ut patris naturalis. Haec ait Ser. Sulpicius in ea oratione, quam habuit contra Messallam pro Aufidia.13 — Fest. v. Mancipatus (Mancipatione) p. 153.

15. Silii causam te docui. Is postea fuit apud me. Quum ei dicerem, tibi uideri sponsionem illam uos sine periculo facere posse: ni bonorum Turpiliae possessionem Q. Caepio praetor ex edicto suo mihi dederit, negare aiebat Seruium, tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is, qui factionem testamenti non habuerit: hoc idem Ofilium dicere.14 — Cic. ad div. (Trebatium) 7, 21.

16. Eum uero, cui dens deesset, Seruius redhiberi posse, respondit. — Gell. 4, 2. §. 12.

") Emendavi locum et Servio vindicavi in lib. 'd. Iguv. Taf p. 437. '*) Nisi potius Masurius Sabinus, cui haec tribuil Gell. 4,9. §. 8. Et rectius ibi retigiosi, non religionis haec traditur definitio. Celerum extabat Servii Sulpicii 'commentalio, quamobrem mensa linquenda non esl', Plin. H. N. 2S, 2. $. 26. ,3) Tolum locum paullo aliter supplevi ac Mullerus ceterique. li) De causa Siliana cf. lib. meum 'Studien d. Ii. fl.' p. 1. — Servii epistolam consolatoriam, quae legitur inter Cic. ep. ad div. 4, 5., omittimus. Servilius quis ■sit in hoc loco {Fest. v. Municeps p. 142.): Al Seruilius aiebat inilio fuisse, qui ea conditione ciues Ko. fuissent, ut semper remp. separatim a populo Ro. haberent, Cumanos, Acerranos, Atellanos, qui aeque ciues Ho. erant et in legione merebant, sed dignitates non capiebant, non constat. Alius videtur P. Servilius augur, cuius meminii Fest. v. Slellam p. 351. Sunt, qui corriganl Serui filius.

[graphic]

C. AELIVS GALLVS

(eiusdem fere aelalis).1 De uerborum, quae ad ius ciuilc pertincnt, significatione.

1. 'Postliminio2 reccptum Gallus Aelius iu libro primo significationum, quae ad ius pertineut, ait esse euni, qui liber ex qua ciuitate in aliam ciuitatem abierat, iu eandem ciuilatcm redit eo iure, quod constitutum est de postliminiis. Item qui seruus a nobis in bostium potestatem peruenit, postea ad nos redit in eius potestatem, cuius antea fuit, iure postlimiuii. Equi el muli et nauis eadem ratio est 'postlimiuio receptis iis.3 quae serui. Quae genera rerum ab hostibus ad nos postlimiuio redeunt, eadem genera rerum a nobis ad hostis redire possunt. cuni populis liberis 'set non foederatis4 et cum regibus postliminium nobis est ita, uti cum hostibus. quae nalioues in '... dicione5 nostra sunt, cum his (postliminium non esf). — Fest. v. Postlimiuio p. 218.

2. Gallus Aelius Iibro II. siguificatiouum uerborum, quae ad ius pertinent, ait: 'Reus est, qui cum altero litem contestatam habet, siue is egit, siue curn eo actum est. Reus stipulando6 est idem, qui stipulator dicitur, quippe suo nomiue ab altero quid stipulatus est, non is, qui alteri adstipulatus est. Reus promittendo est, qui suo nomine alteri quid promisit, (non) qui pro altero quid promisit'. — Fest. v. Reus p. 273.

3. Saltum Gallus Aelius I. II. significationum, quae ad ius pertinent, ita definit: cSaltus est, ubi siluae et pastiones sunt, quarum causa casae quoque: si qua particula in eo saltu pastorum aut custodum causa aratur, ea res non peremit nomen

[ocr errors]

saltui, non magis quara fundi, qui est in agro culto et cius causa habet aedificium, si qua particula in eo habet siluam'.

— Fest. v. Saltum p. 302.

4. Torrens significat etiam fluuium, subitis imbri

bus concitatum, qui alioqui siccitatibus exarescit, cuius aquam ipsam, quae fluit, flumen recte dici ait Aelius Gallus 1. H. '(significationum),7 quae ad ius pertineut, ceterum uolgi consuetudine iam dici flumen et perennem fluuium et torrentem.

— Fest. v. Torrens p. 352.

5. C. Aelius Gallus in libro de signilicatione uerborum, quae ad ius ciuile pertinent, secundo uestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem a uia aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta '(sunt), quae8 sunt uiae iuucla, atque ipsa ianua procul a uia est, area uacanti intersita. — Gell. 16, 5. §. 3. Cf. Macrob. Sat. 6, 8. §. 16.

6. C. Aelius: 9' Impubes libripens esse non potest neque antestari'. — Priscian. 8, 16. p. 892 ed. Putsch. p. 382 ed. Hertz.

7. 'Municeps estut ait Aelius -fiallus, 'qui in municipio liber natus est. Item qui ex aJio genere hominum munus functus est. Item qui in municipio ex seruitute se liberauit a municipe. Item municipes erailt, qui ex aliis ciuitatibus Romam uenissent, quibus non licebat magistratum capere, sed tantum muneris partem'. — Fest. v. Municeps p. 142.

8. 'Necessarii sunt', ut Gallus Aelius ait, 5 qui aut cognati aut affines sunt, in quos uecessaria officia conferuntur praeter ceteros'. — Fest. v. Necessarii p. 162.

9. 'Nexum est', ait Gallus Aelius, tquodcunque per aes et libram geritur, idque necti dicitur, quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi datio, nexi liberatio'. — Fest. v. Nexum p. 165.

scripturam; postea genetivum usurpabant. 7) Supptevi. 8) Scripsi; tecta quae Cdd. tectaquc ed. Hertz. 9) Dubilo nunc num recle hic intellegatur Aelius Gallus, quem nunquam nisi addito Galli cognomine taudari video. El variant Cdd.; meliores: melius, unde M. Herlzius nuper de M. Livio Druso tr. pl. cogilavil; cuius vix

10. Perfugam Gallus Aelius ait, qui liber. aut scruus, 'hostis aut sui10 uoluntate-ad hostes transierit. Qui idem dicitur transfuga: quanquam sunt, qui credant, perfugain csse non tam, qui alios fugiat, quam qui ob spem commodorum ad quempiam perfugiat. — Fest v. Perfugam p. 214.

11 al alterum (sc. petrarum genus) manu factum, ul

docet Aelius Gallus: rpetra est, qui locus dextra ac sinistra fornicem expletur nsque ad libramentum STimmi fornieis'. — Fest. v. Petrarum p. 206.

12. 'Possessio est', ut definit Gallus Aelius, 'usus quidam agri aut aedificii, non ipse fundus aut ager. non enim possessio est in rebus, quae tangi possunt, nec qui dicit sc possiderc, is suam rem potest dicere. itaque in legitimis actionibus nemn ex iure Quiritium possessionem suam uocare audet, sed ad interfiictum uenit, ut praetor utatur bis uerbis: Vti Nvnc

POSSIDETIS EVM FVNDVM, Q(VO) D(e) A(GITVR), QVOD NEC VI NEC CLAM NEC PRECAKIO ALTER AB ALTERO POSSIDETIS, ITA POSSIDEATIS: ADVERSVS EA VIM FIERI VETO' 11 Fest..

v. Possessio p. 233.

13. 'Reciperatio est', ut ait Gallus Aelius, 'cuin iuter populum et rcges nationesque et ciuitates peregrinas lex conuenit, quomodo per reciperatores reddantur rcs rcciperenturque, resque priuatas inter se persequantur'. — Fest. v. Ueciperatiu p. 274.

14. Relegati dicuntur proprie, quibus ignominiae aut pocnae causa necesse est ab -urbe Roma alioue quo Ioco abesse lege senatuisue consulto aut edicto magistratuis, ut etiam Gallus Aelius indicat. — Fest. v. Relegati p. 278.

15. (Religiosum ait) esse Gallus Aelius, quod homini ila facere non liceat, ut si id faciat, contra deorum uoluntatem mdeatur facere. quo in genere sunt haec: in aedem Bonae Iteae uiruni introire; aduersus auspicia lcgem ad populuih ferrc; die nefasto apud praetorem lege agere. Inter sacrum aulem et sanctum et religiosum diiferentias bellissime refert:

Itiieguam ad Prisciani aetatem pervenerit. 10) Scripsi; aul hoslis "ui Cd. sua (delelis prioribus vocibus) cj. Miiller. ") De scriptura tt de sensu loci cf. lib. meum 'iiber d. Stelle d. Varro v. d. Licin.'

sacrum aedificium consecratum deo; sanctum murum, qui sit circum oppidum; religiosum sepulerum, ubi rnortuus sepultus aut humatus sit, constare ait. sed ut pro ratione quadam et temporibus eadem uideri possint: siquidem quod sacrum est, idem lege aut instituto maiorum sanctum esse 'putandum, (ut)12 uiolari id sine poena non possit. idem religiosum quoque esse, quoniam sit aliquid, quod ibi homini facere non liceat, quod si fatfiat, aduersus deorum uoluntatem uideatur facere. similiter de muro et sepulcro debere obseruari, ut eadem et sacra et sancta et religiosa fiant, sed eo modo, quo supra expositum est, cum de sacro diximus. — Fest. v. Religiosus p. 278. Cf. v. Sanctum p. 317.

16. Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum conuenerit. — Fest. v. Remancipatam p. 277.

17. Itaque Gallus Aelius ait: 'Inter legem et rogationem hoc interest: rogatio est genus legis; quae lex, non continuo ea rogatio est; (rogatio) non potest non esse lex, si modo iustis comitiis rogata est'. — Fest. v. Rogatio p. 266.

18. Gallus Aelius ait, sacrum esse, (quod) quocunque modo atque instituto ciuitatis consecratum sit, siue aedis, siue ara, siue signuni, siue locus, siue pecunia, siue quid aliud, quod diis dedicatum atque consecratum sit. 'quom13 autem priuati suae religionis causa aliquid earum rerum deo dedicent, id pontifices Romanos non existimare sacrum. at si qua sacra priuata suscepta sunt, quae ex instituto pontificum stato die aut certo loco facienda sint, ea sacra appellari taiiquam 'sacrificia;14 ille locus, ubi ea sacra priuala facienda sunt, uix uidetur sacer esse. — Fest. v. Sacer mons p. 319.

19. Senatus decrctum a consulto Aelius Gallus sic distinguit, ut id dicat particulam quandam esse senatuscousulti, ut cum provincia alicui decernitur, quod tamen ipsum senatusconsulti est. — Fest. v. Senatus decretum p. 339.

20. 'Sepulcruni est', ut ait Gallus Aelius, 'locus, in

[ocr errors]
« PreviousContinue »