Page images
PDF
EPUB

15. Item in libro sexto hoc scriptum est: Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tanquam alae in auium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem'. Gell. 16, 4. §. 6.

De uerbis priscis. 14

16. Scenam genus fuisse ferri manifestum est; sed utrum securis an dolabra sit, ambigitur. 'quamquam 15 Cincius in libro de uerbis priscis dolabram ait esse pontificiam.

v. Scenam p. 330.

Fest.

17. Peremere Cincius in lib. de uerbis priscis ait significare idem, quod prohibere.

[ocr errors]

Fest. v. Peremere p. 214.

Fest.

18. Reconduit refecerit, ut condere urbem facere, aedificare, ut Cincius testatur in libro de uerbis priscis. v. Reconduit (Reconductae) p. 277.

18

19. Cincius de uerbis priscis sic ait: 'Quemadmodum omnis fere materia 'nondum formata 16 rudis appellatur, sicut uestimentum rude non perpolitum, sic aes infectum 'rudus. quia 17 apud aedem Apollinis aes infectum iacuit, 'id ad rudus appellabant; et adhuc 19 in aestimatione censoria aes infectum rudus appellatur. rudiarii ab eodem dicuntur, quod saga noua poliunt. 20 Fest. v. Rodus p. 265.

20. Tuditantes, tundentes negotium i. e. agentes significare ait Ciucius de uerbis priscis. 21 Fest. v. Tuditantes p. 352.

21. Gentilis dicitur et ex eodem genere ortus et is, qui simili nomine appellatur; ut ait Cincius: Gentiles mihi sunt, qui meo nomine appellantur'. Paul. ep. Fest. v. Gentilis p. 94.

[ocr errors]

nisi daret, ignominiose missum esse. 14) In his fragmentis, quae non a Festo laudantur, minus certum est, ea ex hoc libro petita esse. 15) Scripsi; quam Cd. et post inter libro et de uerbis additur: qui est ei, quod ex v. quam huc translata et tanquam nota explicata factum esse puto. 16) Scripsi; non deformata (pro nond. formata) Cd. edd. 17) rudusculum edd. ruduscuiu Cd. De rudusculo hic non quaerit Festus. 18) id adrudus edd. Fortasse: aedem ad rudus. 19) Supplevi. 20) Postrema verba fortasse novum Festi lemma sunt.

21) Ex

22. Natio in eadem terra hominum genus natum. Cincius genus hominum, qui non aliunde uenerunt, sed ibi nati sunt, significari ait, idemque nationem ait non tantum uniuersim de omnibus sed etiam de singularibus hominibus seiunctim dici solere. Fest. v. Natio p. 166.

[ocr errors]

23. Naccae appellantur uulgo fullones, ut ait Curiatius, quod nauci non sint, id quod est nullius pretii. idem sentit et Cincius. Fest. v. Naccae p. 166.

24. Naucum ait Ateius Philologus poni pro nugis. Cincius, 'cutim oleae nucis, quae intus sit. Fest. v. Nauci p. 166.

22

[ocr errors]

25. Nuptias dictas .... Aelius et Cincius, quia flammeo caput nubentis obuoluatur, quod antiqui obnubere uocarint: ob quam causam legem quoque 'Praenestinam 23 iubere caput. eius obnubere, qui parentem necauisset, quod est obuoluere. Fest. v. Nuptias p. 170.

26. Noualem agrum

.....

Cincius eum esse, ubi terra sine cultura ad nouam sementem sit relicta. Fest. v. No

ualem agrum p. 174.

27. Obstitum Cloatius et Aelius Stilo esse aiunt uiolatum attactumque de caelo. Cincius, quom qui deo deaeue obstiterit, id est, qui uiderit, quod uideri nefas esset. Obstitum p. 193.

[ocr errors]

Fest. v.

25

28. Praecidanea porca producta syllaba secunda pronuncianda est; quod enim, ut ait L. Cincius antequam nouam frugem secant, familiae purgandae causa Cereri caeditur, praecidanea dicitur. Fest. v. Praecidanea p. 218. 24 29. Refriua faba dicitur, ut ait Cincius, 'quom ea, quae' ad sacrificium referri solet domum ex segete auspicii causa, quasi 'reuocantur 26 fruges, ut domum 'lata messe uirtute (sint eadem) ad 2 rem diuinam faciendam. Fest. v. Refriua p. 277.

27

30. Salias uirgines Cincius ait esse conductitias, quae ad

Hertzi cj. 22) Correxi; quod in oleae nucis quod intus sit Cd. edd. 23) Ex Bergkii cj. parenstam Cd. 24) Mülleri supplementa paullum mutavi. Cf. Gell. 4, 6. 25) quoque quae Cd. edd. 26) reuocant Cd. edd. 27) Paullo audacius correxi locum desperatum; datantes teuir

Salios adhibeantur apicibus paludatas, quas Aelius Stilo scripsit sacrificium facere in regia cum pontifice paludatas cum apicibus in modum Saliorum. Fest v. Salias p. 329.

31. Sinistrae aues sinistrumque siue sinistimum auspicium i. quod sinat fieri. Varro 1. V. epistolicarum quaestionum ait: *A deorum sede cum in meridiem spectes, (quod) ad sinistram sunt partes mundi exorientes, ad dexteram occidentes, factum arbitror, ut sinistra meliora auspicia quam dextera esse existimentur. Idem fere sentiunt Sinnius Capito et Cincius. Fest. v. Sinistrae p. 339.

32. Vindiciae

.....

de quo uerbo Cincius sic ait: Vindiciae olim 28 dicebantur illae, quae ex fundo sumptae in ius adlatae erant'. - Fest. v. Vindiciae p. 376.

33. ... Alii, ut Cincius, dicunt delubrum esse locum ante templum, ubi aqua currit, a diluendo. Serv. ad Aen. 4, 56.

34. Cincius et Casstus aiunt, ab Euandro Faunum deum appellatum, ideoque aedes sacras faunas primo appellatas, postea fana dicta et ex eo, qui futura praecinerent, fanaticos dici. Serv. ad Georg. 1, 10.

35. ... Cincius numina peregrina nouitate ex ipsa (sc. Nonensiles) appellata pronunciat: nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim priuatim per familias spargere, partim publice consecrare: ac ne aliquis deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, breuitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Nouensiles inuocari. Arnob. adv. geut. 3, 38. cf. c. 39.29

SERVIVS SVLPICIVS RVFVS

(cos. a. u. 704. obiit 711).

De dotibus.

1. Seruius quoque Sulpicius in libro, quem composuit de dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse

tico ad Cd. Cf. Müller p. 402. 28) Fortasse: gleue (glebae). Nam etiam Cincii tempore ita dicebantur. An postea ex ur illae faciendum uirgulae? 29) Paucula fragmenta aut mere grammatica aut incerta omisi, de quibus vid. Hertz. l. c. p. 58 seq.

uisas scripsit, cum Spurius Caruilius, cui Ruga cognomentum fuit, uir nobilis, diuortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis uitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo uicesimo tertio M. Atilio P. Valerio coss. Atque is Caruilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, sed iurisiurandi religionem animo atque amori praeuertisse, quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum. Gell. 4, 3. §. 2.

C

2. Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque iure solita fieri, scripsit Seruius Sulpicius in libro, quem (in)scripsit de dotibus: Qui uxorem', inquit, 'ducturus erat, ab eo, unde ducenda erat, stipulabatur, eam in matrimonium daturum; '(ductum) iri,1 qui ducturus erat, itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur sponsalia. Tum quae promissa erat, sponsa appellabatur, qui spoponderat ducturum, sponsus. Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex, quamobrem data acceptaue non esset uxor, quaerebat. Si nihil iustae causae uidebatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat, eam uxorem 'dari aut accipi,2 eum, qui spoponderat, 'ei, qui stipulatus erat, 3 condempnabat'. Hoc ius sponsaliorum obseruatum dicit Seruius ad id tempus, quo ciuitas uniuerso Latio lege Iulia data est. Haec eadem Neratius scripsit in libro, quem de nuptiis composuit. Gell. 4, 4.

с

De sacris detestandis.

3. Seruius Sulpicius iureconsultus, uir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus testamentum' uerbum esse duplex scripserit, non reperio. Nam compositum esse dixit a mentis contestatione. Gell. 7 (6), 12. §§. 1. 2.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

1) Ex ed. Hertz. 2) Scripsi; accipi aut dari Cdd. edd. 3) Scripsi Zeitschr. f. gesch. RW. X. p. 319. Omisso v. ei cetera uncis incl.

nor,

Ex incertis libris.

5. In quo (sc. uerbo postliminii) Seruius noster, ut opinihil putat esse notandum, nisi 'post', et liminium’ illud productionem esse uerbi uult, ut in finitimo, legitimo, aeditimo' non plus 'inessettimum', quam in meditullio' 'tullium'. Cic. Top. 8. §. 36.

6. Pedem struit' in XII. significat fugit, ut ait Seruius Sulpicius. Fest. v. Pedem p. 210.

5

7. At Ser. Sulpicius nomine etiam singulariter formato uindiciam esse ait 'dictam, 5 qua de re controuersia est, ab eo, quod uindicatur. 'inde et in XII.: si uindiciam falsam tulit, si uelit is, 'praetor arbitros tres dato; eorum arbitrio 'rei fructus duplione damnum decidito'. Fest. v. Vindiciae p. 376.

6

[ocr errors]

8. Ser. Sulpicius Rufus ... et Opilius Aurelius ita existimant dici inferioris superiorisque loci socios, ut Tiburtes supra Romam aliosque, qui cum populo Tiburti coniurauerant in agro Tiburti idemque in foedus et alios quosdam inferiorisque loci populos receperant. Hinc in XII.: 'Nexi mancipique cum p. R. idem forti sanatique supra infraque ius esto'. id est bonorum et in fidem receptorum. Fest. v. Sanates p. 321.

7

9. Noxia, ut Ser. Sulpicius Rufus ait, 'in XII.9 damnum significat, apud poetas autem et oratores ponitur pro culpa. Fest. v. Noxia p. 174.

10. Orba apud poetas significatur priuata aliqua persona cara: apud oratores, quae patrem amisit; item mater, ut Ser. Sulpicius ait, quae liberos, quasi oculos, orba est in tabulis censoriis dicta. 10 Fest. v. Orba p. 182.

11. Posticam lineam in agris diuidendis Ser. Sulpicius appellauit ab exoriente sole ad occasum spectantem. Fest. v. Posticam p. 233.

Hertz. 4) inesse edd. 5) Supplevi, Alii aliter. 6) Cf. Gai. 4, 163. 7) Quaedam in Müllerianis supplementis emendavi. 8) Paullo aliter supplevi lib. Recht des Nexum' p. 255. 9) Addidi. 10) Ita paullo rectius videor mihi restituere. Cf. Liv. 3, 3. et lib. meum de Serv. Tull. p. 371. Censorios libros Servium tractasse, apparet ex Gell. 2, 10. aut matrem (matr. Cd.) ut Ser. S. a. q. l. q. oculos . . . . . edd.

« PreviousContinue »