Page images
PDF
EPUB

Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiua res quaesita et inuenta est: nam in eum propria actio constituta est, quamuis fur non sit, quae appellatur concepti. 187. Oblatum furtum dicitur, cum res furtiua tibi ab aliquo oblata sit, eaque apud te concepta sit; utique si ea mente data tibi fuerit, ut apud te potius quam apud eum, qui dederit, conciperetur: nam tibi, apud quem concepta est, propria aduersus eum, qui optulit, quamuis fur non sit, constituta est actio, (quae) appellatur oblati. 188. Est etiam prohibiti furti aduersus eum, qui furtum quaerere uolentem prohibuerit.

189. Poena manifesti furti ex lege XII tabularum capitalis erat: nam liber uerberatus addicebatur ei, cui furtum fecerat; utrum autem seruus efficeretur ex addictione, an adiudicati loco constitueretur, ueteres quaerebant; 'in seruum aeque uerberatum animadvertebatur. sed 166 postea improbata est asperitas poenae et tam ex serui persona quam ex liberi quadrupli actio praetoris edicto constituta est. 190. Nec manifesti 178. furti poena per legem (x11) tabularum dupli inrogatur, eamque etiam praetor conseruat. 191. Concepti et oblati poena ex lege XII tabularum tripli est, eaque similiter a praetore seruatur. 192. Prohibiti actio quadrupli ex edicto praetoris introducta (est): lex autem eo nomine nullam poenam constituit; hoc solum praecipit, ut qui quaerere uelit, nudus quaerat, linteo cinctus, lancem habens; qui si quid inuenerit, iubet id lex furtum manifestum esse. 193. Quid sit autem linteum, quaesitum est: sed uerius 'existimatur consuti ge

ed. Bg. 166) Partim ex Lachm. cj. restitui. 'seruus aeque uerberatus necabatur. sed' ed. mea prior. Alii aliter. 7) In C. corru

Cf. ibi Schrader. §. 189. Cf. 4, 111. Gell. 11, 18. 20, 1. 11. 7, 15.
Plaut. Poen. 4, 2. v. 11. Serv. ad Aen. 8, 205. Ovid. Fast. 3, 845.
quadrupli actio] cf. 4, 111. 173. §. 5. I. h. t. (4, 1). Paul. 2, 31. §. 13.
S. 190. Cf. §. 5. I. ib. cum Schrader. S. 191. Cf. 4, 173.
Gell. 11, 18. Paul. 2, 31. S. 14. §. 4. I. ib. S. 192. Cf. S. 188.
Gell. 11, 18. 16, 10. Fest. v. Lance et licio. Lex Rom. Burg. 12.
§. 193. Cf. Fest. l. c. Petron. 27. Virgil. Aen. 8, 284. Ovid. Fast.

nus esse, quo necessariae partes tegerentur; quare lex tota ridicula est; nam qui uestitum quaerere prohibet, is et nudum quaerere prohibiturus est, eo magis quod ita quaesita res inuenta maiori poenae subiciatur. deinde quod lancem siue ideo haberi iubeat, ut manibus occupantis nihil subiciatur, siue ideo, ut quod inuenerit, ibi imponat, neutrum eorum procedit, si id, quod quaeratur, eius magnitudinis aut naturae sit, ut neque subici neque ibi inponi possit. certe non dubitatur, cuiuscumque materiae sit ea lanx, satis legi fieri. 194. Propter hoc tamen, quod lex ex ea causa manifestum furtum esse iubet, sunt, qui scribunt, furtum manifestum aut lege '(intellegi) 168 aut natura; lege id ipsum, de quo loquimur; natura illud, de quo superius exposuimus. sed uerius est, natura tantum manifestum furtum intellegi; neque enim lex facere potest, ut qui manifestus fur non sit, manifestus sit, non magis quam qui omnino fur non sit, fur sit, et qui adulter 179. aut homicida non sit, adulter uel | homicida sit; at illud sane lex facere potest, ut perinde aliquis poena teneatur atque si furtum uel adulterium uel homicidium admisisset, quamuis nihil eorum admiserit.

195. Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi causa rem alienam amouet, sed generaliter cum qui rem alienam inuito domino contrectat. 196. Itaque si quis re, quae apud eum deposita sit, utatur, furtum committit; et si quis utendam rem acceperit, eamque in alium usum transtulerit, furti obligatur, ueluti si quis argentum utendum acceperit, 'quasi amicos ad cenam inuitaturus, et id peregre secum

9

ptam siglam xmat' esse posui. "est' edd. et mea prior. 168) Hoc loco post au-t lege facilius omitti potuit tlegi, quam quo edd. (el mea prior) suppleverunt post natura. 9) (quod) quasi amicos ad cenam inuitaturus rogauerit edd. etiam mea prior. Sed v. rogauerit et molesta hic et Instit. ignorata, aperte est fugitiva suoque loco nunc a nobis restituta sequenti versu post v. commodatum (cf. L. 5. §. 1. L. 22. D. commod. 16, 3), ubi cum excideret, v. et ut omitteretur

2, 21.

§. 194. Cf. L. 2. §. 1. D. de usufr. ear. rer. (7, 5). §. 195. = S. 6. I. h. t. (4, 1). Cf. Epit. 2, 10. §. 3. Paul. 2, 31. §. 1. S. 196. Cf. S. 6. I. cit. Epit. 2, 10. SS. 4. 5. Paul.

Gell. 11, 18.

3

tulerit, aut si quis equum gestandi gratia 'commodatum rogauerit, (et) 170 longius eum aliquo duxerit, quod ueteres scripserunt de eo, qui in aciem perduxisset. 197. Placuit tamen, eos, qui rebus commodatis aliter uterentur quam utendas accepissent, ita furtum committere, si intellegant, id se inuito domino facere, eumque, si intellexisset, nou permissurum; et si permissurum crederent, extra furti crimen uideri: optima sane distinctione, quia furtum sine dolo malo non committitur. 198. Sed etsi credat aliquis, inuito domino se rem contrectare, domino autem uolente id fiat, dicitur furtum non fieri. unde illud quaesitum 'et probatum est: Cum Titius seruum meum 'sollicitaret, ut quasdam res mihi subriperet et ad eum perferret, (seruus) | id ad me pertulit. ego, dum 180. uolo Titium in ipso delicto deprehendere, 'permisi seruo 4 quasdam res ad eum perferre. 'quaesitum est, utrum furti an serui corrupti iudicio teneatur Titius mihi, an neutro? responsum, neutro eum teneri; furti ideo, quod non inuito me res 'contrectarit, 6 serui corrupti ideo, quod deterior seruus factus non 'sit.7 199. Interdum autem etiam liberorum hominum furtum fit, uelut si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sunt, siue etiam uxor, quae in manu nostra sit, siue etiam 'iudicatus uel auctoratus meus subreptus fuerit. 200. Aliquando etiam suae rei quisque furtum committit, ueluti si debitor rem, quam creditori pignori dedit, subtraxerit, uel si bonae fidei possessori rem

5

effecit. 170) commodatum edd. et mea prior. Cf. not. anteced. 1) cum C.(?) secum edd. et mea prior otiose et contra Instit. 2) Ita C. Vid. 'Gaius' p. 102. Omisit ed. Bg. 3) Ita C. sollicitarit ed. Bg. 4) pmiserumuo C. permisi seruo meo ed. Bg. Sed Codicis rum est r male pro sigla habitum. 3) Ita C. per notam. Omiserunt edd. 6) contrectaret C. contrectauit ed. Bg. 7) est C. edd. 8) Malim adiudicatus. Cf. 3, 189.

[ocr errors]

[ocr errors]

2, 31. S. 29. Gell. 1, 15. Val. Max. 8, 2, 4. §. 197. S. 7. 1. ib.
S. 198. S. 8. I. ib. Cf. L. 46. §. 8. D. de furt. (47, 2). L. 20.
C. eod. (6, 2). L. 1. §. 5. D. de servo corr. (11, 3). §. 199.
$. 9. I. ib. in potestate. . . in manu] cf. 2, 87. 90. iudicatus] cf. §. 78.
4, 21. Gell. 20, 1. auctoratus] cf. Collat. 4, 3. §. 2. 9, 2. §. 2. Lex Iul.
munic. v.
(39) 113. ibiq. Dirksen Obs. p. 93. Brisson. de form. 8, 50.
S. 10. I. ib. (4, 1). Cf. S. 204. Paul. 2, 31. SS. 36. 21.

§. 200.

[ocr errors]

179

180

meam possidenti subripuerim: unde placuit, eum, qui șeruum suum, quem alius bona fide possidebat, ad se reuersum celauerit, furtum committere. 201. Rursus ex diuerso interdum (rem) alienam occupare et usucapere concessum est, nec creditur furtum fieri, uelut res hereditarias, quarum 'heres nondum nactus possessionem, 'licet necessarius heres, esset; nam necessario herede extante placuit, ut pro herede usucapi possit. debitor quoque, qui fiduciam, quam creditori mancipauerit aut in iure cesserit, detinet, ut superiore commentario rettulimus, sine furto possidere et usucapere potest. 202. Interdum furti tenetur, qui ipse furtum non fecerit, 181. qualis est, cuius ope consilio furtum factum est: in quo numero est, qui nummos tibi excussit, ut eos alius surriperet, uel opstitit tibi, ut alius surriperet, aut oues aut boues tuas fugauit, ut alius eas exciperet: et hoc ueteres scripserunt de eo, qui panno rubro fugauit armentum; sed si quid per lasciuiam et non data opera, ut furtum committeretur, factum sit, uidebimus, an utilis '(legis)1 Aquiliae actio dari debeat, cum per legem Aquiliam, quae de damno lata (est,) etiam culpa puniatur.

203. Furti autem actio ei conpetit, cuius interest, rem saluam esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter conpetit, quam si eius intersit, rem nou perire. 204. Unde constat, creditorem de pignore subrepto furti agere posse; adeo quidem, ut quamuis 'ipse2 dominus, id est ipse debitor, eam rem subripuerit, nihilominus creditori conpetat actio furti.

179) In C. esse videtur hr nd;
tam. Stellulam posuit ed. Bg.
1) Supplevi. 2) Priore

p. 173.

non prius' ed. Bg. 180) C. per noCf. Zeitschr. f. gesch. RW. XIV. mea ed. forte exciderat.

§. 201. Cf. 2, 9. 52. 56-60. L. 2. C. pro herede (7, 29). Paul. 2, 31.
S. 11. L. 40. D. de nox, act. (9, 4). L. 1. S. 15. D. si is q. test. man.
(37, 4). L. 2. L. 6. D. expil. her. (47, 19). L. 68 -70. D. de furt.
(47, 2). §. 202.= S. 11. I. ib. Cf. Epit. 2, 10. S. 6. infra 4, 37.
3, 219. 211. Paul. 2, 31. S. 10. Cic. de n. deor. 3, 30. S. 74.
18 fin. panno rubro] cf. L. 50. §. 4. D. de furt. (47, 2). Senec. de ira
3, 30. Lex Rom. Burg. 29. §. 203. S. 13. I. ib. (4, 1). Cf.
Paul. 2, 31. S. 4. §. 204. §. 14. I. ib. Cf. Paul. 2, 31. §. 19.

Gell. 11,

205. Item si fullo polienda curandaue aut sarcinator sarcienda uestimenta mercede certa acceperit, eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus; quia domini nihil interest, ea non perisse, cum iudicio locati a fullone aut sarcinatore suum consequi possit, si modo is fullo aut sarcinator (ad) rem praestandam sufficiat; nam si soluendo non est, tunc quia ab eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti actio competit, quia hoc casu ipsius interest, rem saluam esse. 206. Quae de fullone aut sarcinatore diximus, eadem trans- 182. feremus et ad eum, cui rem commodauimus: nam ut illi mercedem capiendo custodiam praestant, ita hic quoque utendi commodum percipiendo similiter necesse habet custodiam praestare. 207. Sed is, apud quem res deposita est, custodiam non praestat, tantumque in eo obnoxius est, si quid ipse 'dolo malo 183 fecerit; qua de causa si res ei subrepta fuerit, 'quia restituendae eius 'nomine actione5 depositi non tenetur, nec ob id eius interest, rem saluam esse, furti agere non potest, sed ea actio domino conpetit.

208. In summa sciendum est, quaesitum esse, an impubes -rem alienam amouendo furtum faciat. plerisque placet, quia furtum ex adfectu consistit, ita demum obligari eo crimine impuberem, si proximus pubertati sit et ob id intellegat, se delinquere.

209. Qui res alienas rapit, tenetur etiam furti: quis enim magis alienam rem inuito domino contrectat, quam 'qui ui7 rapit? itaque rect(e dict)um est, eum improbum furem esse;

183) Sic etiam Inst. dolo edd. Sed malo per m. notatum aberravit in superiorem versum, ubi inde factum praestatum. 4) Sic recte Inst. quae restituenda est eius C. (ex errore notae qa et e male pro nota sumto) edd. 5) nomine edd. item Inst. nonomninoe C. scilicet pro nomine aone. Cf. Gaius' p. 103. 6) Ita Inst. furti itaque C. edd., ut hinc nova periodus incipiat. Sed superiora vitia effecerunt, ut librarius h. l. itaque de suo adderet. 7) Ex Inst. et Bg. cj. qui

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »