Page images
PDF
EPUB

149.

de omnibus rebus 'utilibus actionibus et experiuntur et conueniuntur, quas inferius71 proponemus. |

82. Sunt autem etiam alterius generis successiones, quae neque lege xii tabularum neque praetoris edicto, sed eo iure, (quod) consensu receptum est, introductae sunt. 83. Ecce enim cum paterfamilias se in adoptionem dedit, mulierue in manum conuenit, omnes eorum res incorporales et corporales quaeque eis debitae sunt, patri adoptiuo coemptionatoriue adquiruntur, exceptis iis, quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt ususfructus, operarum obligatio libertorum, quae per iusiurandum contracta est, et 'lites, quae continentur legitimo iudicio. 84. 'Ex diuerso 3, quae debuit 4 is, qui se in adoptionem dedit, uel quae in manum conuenit, ad ipsum quidem coemptionatorem aut ad patrem adoptiuum pertinet hereditarium aes alienum, proque eo, 'quia de\functo iam ipse pater adoptiuus (coemptionatorue) succedit et retro 5 heres fit, directo tenetur iure, 'liberaturque is, qui se adoptandum dedit, quaeue in manum conuenit, quia desinit ' etiam heres esse; de eo uero, quod prius suo nomine eae personae debuerint, licet neque pater adoptiuus teneatur neque coemptionator, neque ipse quidem, qui se in adoptionem dedit uel quae in manum conuenit, maneat obligatus obligataue, quia scilicet per capitis diminutionem 'tiberantur, ta

71) Ex mea cj. ad sensum restitui. 2) Ex mea cj. restitui. Cf. Studien' p. 277. Sed quaecunque' (pro lites quae') ed. mea prior. 3) Ex Lachm. ed. Sed e diuerso' ed. Bg. 4) quae debet' edd. et mea prior. 5) is suo nomine uelut ipse pater adoptiuus succedens quia retro ed. mea prior. quia suo nomine ipse p. a. succedit aut coemptionator, ipse Bg. ed. 5. Iterum inspectis Schedis reque perpensa in C. post pq co fuisse puto: q. defuncto iam i. p. a. succedit et retro. Coemptionatoris vero mentionem, quae adhuc anxios criticos habuit, excidisse fatendum est. 6) non uero ex Lachm. cj. ed. Bg. liberatur autem ed. Bg. 5. 7) iure ciuili' ex Lachm. cj. ed. Bg. Scriptum videtur fuisse et. 9) Ex Goesch. ed. liberetur ed. Bg.

[ocr errors]

C

= pr. 1. de acq. per adrog. (3, 10).

[ocr errors]

§. 83.

=

Cic. Top. 4. S. 23.

S. 1. I. Sueton. Tib. 15.

L. 2. D. de cap.

§. 82.
eod. Cf. 2, 26. Ulp. 19, 18.
operar. obl.] cf. L. 7. D. de oper. lib. (38, 1). legit. iud.] cf. 3, 181.
§. 84. Cf. §. 3. I. de acq. per arrog. (3, 10).

men in eum eamue utilis actio datur rescissa | capitis demi- 150. nutione, et si aduersus hanc actionem non defendantur, quae bona eorum futura fuissent, si se alieno iuri non subiecissent, uniuersa uendere creditoribus praetor permittit. 79

85. Item si is, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, eam hereditatem, antequam cernat aut pro herede gerat, alii in iure cedat, pleno iure heres fit is, cui eam cesserit, perinde ac si ipse per legem ad hereditatem uocaretur: quodsi posteaquam heres extiterit, cesserit, adhuc heres manet et ob id creditoribus ipse tenebitur; sed res corporales transferet proinde ac si singulas in iure cessisset, debita uero pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt. 86. Idem iuris est, si testamento scriptus heres, posteaquam heres extiterit, in iure cesserit hereditatem; ante aditam uero hereditatem cedendo nihil agit. 87. Suus autem et necessarius heres an aliquid agant in fure cedendo, quaeritur: nostri praeceptores nihil eos agere existimant; diuersae scholae auctores idem eos agere putant, quod ceteri post aditam hereditatem; nihil enim interest, utrum aliquis cernendo aut pro herede gerendo heres fiat, an iuris necessitate hereditati adstringatur. 80

[ocr errors]

88. Nunc transeamus ad obligationes, quarum summa 151. diuisio in duas species deducitur: omnis enim obligatio uel ex contractu nascitur uel ex delicto.

89. Et prius uideamus de his, quae ex contractu nascun tur. harum quattuor genera sunt: aut enim re contrahitur obligatio, aut uerbis, aut litteris, aut consensu.

90. Re contrahitur obligatio uelut mutui datione; (mutui autem datio) proprie in his fere rebus contingit, 'quae pondere, 1 numero, mensura constant, qualis est pecunia nume

1

79) Sequuntur duae lineae scriptura vacuae, a Goesch. repletae. 80) Linea cum sequentis initio litteris vacua. 1) qua res pondere C. (factum ex antiquiore vitio alicuius certe sensus: quar. de pondere

min. (4, 5); infra 4, 38. 80. §§. 85-87. Cf. 2, 35—37. $$. 88. 89. Cf. pr. §. 2. I. de oblig. (3, 13). Epit. 2, 9 pr. L. 1 pr. §. 1. D. de obl, et act. (44, 7). §. 90. pr. I. quib. mod. re contr. (3, 14). Cf. Epit. 2, 9. §. 1. L. 1. §. 2. D. de obl. et act. (44,7).

152.

3

rata, uinum, oleum, frumentum, aes, argentum, aurum; quas res aut numerando aut metiendo aut pendendo in hoc damus, ut accipientium fiant et quandoque nobis non 'eaedem,82 sed 'aliae eiusdem naturae reddantur: unde etiam mutuum appellatum est, quia quod ita tibi a me datum est, ex meo tuum fit. 91. Is quoque, qui non debitum accepit ab eo, qui per errorem soluit, re obligatur; nam proinde ei condici potest SI PARET EVM DARE OPORTERE, ac si mutuum accepisset. unde quidam putant, pupillum aut mulierem, cui sine tutoris auctoritate non debitum per errorem datum est, non teneri condictione, non magis quam mutui datione. sed haec species obligationis non uidetur ex contractu consistere, quia is, qui soluendi animo dat, magis distrahere uult negotium quam

contrahere.

92. Verbis | obligatio fit ex interrogatione et responsione, uelut DARI SPONDES? SPONDEO, DABIS? DABO, PROMITTIS? PROMITTO, FIDE PROMITTIS? FIDE PROMITTO, FIDE IVBES? FIDE IVBEO, FACIES? FACIAM. 93. Sed haec quidem uerborum obligatio DARI SPONDES? SPONDEO, propria ciuium Romanorum est; ceterae uero iuris gentium sunt, itaque inter omnes homines, siue ciues Romanos siue peregrinos, ualent; et quamuis ad Graecam uocem expressae fuerint, uelut hoc modo (δώσεις; δώσω· ὁμολογεῖς; ὁμολογῶ· πίστει κελεύεις; πίστει κελεύω· ποιήσεις; ποιήσω), etiam hae tamen inter ciues Romanos ualent, si modo Graeci sermonis intellectum habeant; et e contrario quamuis Latine enuntientur, tamen etiam inter peregrinos ualent, si modo Latini sermonis intel

constat). quae res p. ed. Bg. 82) Ex Inst. eadem C. ed. Bg. 3) alia C. ed. Bg.

§. 91.
S. 1. I. eod. (3, 14). Cf. L. 5. §. 3. D. de obl. et act. (44, 7).
S. 6. 1. de obl. q. q. ex contr. (3, 27). L. 5 pr. D. de auct. et cons.
(26, 8). L. 4. §. 4. D. de doli exc. (44, 4); infra 4, 5. 41.
§. 92.
Cf. Epit. 2, 9. S. 2. pr. I. de verb. obl. (3, 15). L. 1. §. 7. D. de
obl. et act. (44, 7). Paul. 2, 3. 5, 7. S. 1. §. 93. Cf. SS. 119. 179.
S. 1. I. de verb. obl. (3, 15) cum Theoph. L. 8. §. 4. D. de acceptil.
(46, 4). Fest. v. Spondere. Varro de L. L. 6, 5. SS. 69 seq.
(Zeitschr. f. gesch. RW. X. p. 327).

[ocr errors]

lectum habeant. at illa uerborum obligatio DARI SPONDES? SPONDEO adeo propria ciuium Romanorum est, ut ne quidem in Graecum sermonem per interpretationem proprie transferri possit, quamuis dicatur a Graeca uoce figurata esse. 94. Unde dicitur, uno casu hoc uerbo peregrinum quoque obligari posse, uelut si imperator noster principem alicuius peregrini populi de pace ita interroget: PACEM FVTVRAM SPONDES? uel ipse eodem modo interrogetur: quod nimium subtiliter dictum est, quia si quid aduersus pactionem fiat, non ex stipulatu agitur, sed iure belli res uindicatur. 95. Illud dubitari potest, si quis 84 |

153.

1. S.

96. . obligentur: utique cum quaeritur de iure Roma- 154.

84) Dubitatio eo pertinuisse videtur, an etiam alio eiusdem linguae verbo (L. 1. §. 2. D. de verb. obl. 45, 1) vel eodem alius linguae verbo (L. 1. §. 6. eod. Theophil. 3, 15. §. 1.) respondens recte obligetur, quod placuit. Post quae in pagina, quae legi non potuit, dixisse Gaius videtur, plane quibusdam in causis etiam omnino non interrogatum verbis obligari, quae causae ex Epit. 2, 9. SS. 3. 4. cognosci possunt: Sunt et aliae obligationes, quae nulla praecedente interrogatione contrahi possunt, id est, ut si mulier, sive sponso uxor futura, sive iam marito dotem dicat. Quod tam de mobilibus rebus quam de fundis fieri potest. Et non solum in hac obligatione ipsa mulier obligatur, sed et pater eius et debitor ipsius mulieris, si pecuniam, quam illi debebat, sponso creditricis ipse debitor in dotem dixerit. Hae tantum tres personae nulla interrogatione praecedente possunt dictione dotis legitime obligari. Aliae vero personae si pro muliere dotem viro promiserint, communi iure obligari debent, id est, ut et interrogata respondeant, et stipulata promittant. S. 4. Item et alio casu, uno loquente et sine interrogatione alii promittente contrahitur obligatio, id est, si libertus patrono aut donum aut munus aut operas se daturum esse iuravit: in qua re supradicti liberti non tam verborum solennitate, quam iurisiurandi religione retinentur. Sed nulla altera persona hoc ordine obligari potest.' Ex ultimis verbis coniicere licet, Gaium hanc disputationem ita fere absolvisse: His vero causis exceptis praeterquam ex interrogatione et responsione verborum obligatio non contrahitur, adeo quidem, ut qui non interrogati responderint, aut interrogati tantum adnuerint, ne omnino quidem obligentur.' Cf. L. 1. §. 2. D.

§. 95. Cf. Liv. 9, 5. 8. 11. 41 (cf. 1, 21). Cic. pro Balbo 12. §. 29.

norum. nam apud peregrinos quid iuris sit, singularum ciuitatium iura requirentes aliud in alia lege reperiemus. 85

97. Si id, quod dari stipulamur, tale sit, ut dari nou possit, inutilis est stipulatio, uelut si quis hominem liberum, quem seruum esse credebat, aut mortuum, quem uiuum esse credebat, aut locum sacrum uel religiosum, quem putabat esse humani iuris, sibi dari stipuletur. 97a. (Item si quis rem, quae in rerum natura esse non potest, uelut hippocentaurum, stipuletur,) 6 aeque inutilis est stipulatio. 98. Item si quis sub ea condicione stipuletur, quae existere non potest, (uel)uti si digito caelum tetigerit', inutilis est stipulatio. sed legatum sub inpossibili condicione relictum nostri praeceptores proinde ualere putant, ac si ea condicio adiecta non esset; diuersae scholae auctores non minus legatum inutile existimant, quam stipulationem: et sane uix idonea diuersitatis ratio reddi potest. 99. Praeterea inutilis est stipulatio, si quis ignorans, rem suam esse, eam sibi dari stipuletur: nam id, quod alicuius est, id ei dari non potest. 100. Denique inutilis est talis stipulatio, si quis ita dari stipuletur: POST MORTEM MEAM DARI SPONDES? uel ita: (POST MORTEM TVAM DARI SPONDES? ualet autem, si quis ita dari stipuletur: CVM MORIAR, DARI SPONDES? uel ita :) CVM MORIERIS, DARI | 155. SPONDES? id est, ut in nouissimum uitae tempus stipulatoris aut promissoris obligatio conferatur: nam inelegans esse uisum est, ex heredis persona incipere obligationem. rursus ita stipulari non possumus: PRIDIE QVAM MORIAR, aut PRIDIE

de verb. obl. (45, 1). 85) Sequitur linea vacua. 6) Lachm. ex §. 1. I. h. t. (3, 19) supplevit. Plane aliquid excidit; sed etiam aliud inutilis stipulationis exemplum fuisse potest, velut facti impossibilis.

§. 97. Cf. L. 1. §. 9. D. de obl. et act. (44, 7). Epit. 2, 9. S. 5.
SS. 1. 2. I. de inut. stip. (3, 19). §. 98. Cf. Epit. 2, 9. §. 6. L. 1.
S. 11. D. de obl. et act. (11, 7). §. 11. I. h. t. (3, 19). §. 10. I. de
hered. inst. (2, 14). Paul. 3, 4b. S. 1. L. 1. D. de condic. inst. (28, 7).
L. 31. D. de obl. et act. (44, 7). §. 99. Cf. L. 1. §. 10. D. de
obl. et act. (44, 7); infra 4, 4. SS. 2. 22. I. de inutil. stip. (3, 19).
§. 100. Cf. Epit. 2, 9. SS. 7. 8. SS. 13. 15. I. h. t. (3, 19) et 2, 232.

« PreviousContinue »