Page images
PDF
EPUB

2. Solebat igitur Aquillius, collega et familiaris meus, quum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse uultis, quaerentibus iis, ad quos id pertinebat, quid esset litus, ita definire: qua fluctus eluderet. Cic. Top. 7. §. 32. Cf. Boeth. III. p. 333. Orell. Quintil. I. O. 5, ult. §. 34.

[ocr errors]

--

3. C. Visellius Varro graui morbo correptus, trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensi, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut si decessisset, ab heredibus eam summam peteret; quam legati genus esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. Euasit deinde Visellius ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. Quae offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito destrictam foeneratricem agere coepit nummos petendo, quos ut fronte inuerecunda, ita inani stipulatione captauerat. De qua re C. Aquillius, uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens, iudex addictus, adhibitis in consilium principibus ciuitatis, prudentia et religioue sua mulierem repulit. Valer. Max. 8, 2. §. 2.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

*M. TVLLIVS CICERO

(natus a. u. 649. obiit 711).

De iure ciuili in artem redigendo.

1. Nec uero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit; doctrina etiam superfuit.'

I.

[ocr errors]
[ocr errors]

Gell. 1, 22. §. 7.

2. Aliquo excellente ac nobile uiro.' Charis. inst. gr. p. 111. ed. Putsch. p. 138. ed. Keil.

*L. CINCIVS

(Ciceronis fere aequalis).1

De fastis.

1. Cincius in eo libro, quem de fastis reliquit, ait, imperite quosdam opinari, Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus, nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutus sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla ut ceterorum coelestium laus celebretur. Macrob. Sat. 1, 12. §. 12.

[ocr errors]

2. Κίγκιος δὲ ὁ Ρωμαῖος σοφιστής φησι, τὴν ̓Αφροδίτην ἐξ ἀφροῦ τεχθῆναι οἱονεὶ ἐκ τοῦ χιονώδους ἀἑρος καὶ τῆς ψυχρᾶς οὐσίας τὸ ἔαρ ἀποτεχθῆναι. - 10. Laur. Lyd. de mens. 4, 44.

Cincius autem sophista Romanus Venerem ex spuma natam dicit, velut ex aëre nivoso et frigida essentia ver procreatum.

3. Cincius (Maium sc.) mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem diuinam facit. Macrob. Sat. 1, 12. §. 18.

.....

[ocr errors]

4. Iunius ut Cincius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante uocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit. Macrob. ib. §. 30.

5. Κίγκιος ἐν τῷ περὶ τῶν ἑορτῶν λέγει, τὸν Νοέμβριον παρὰ τοῖς παλαιοῖς Μερκηδῖνον ὀνομασθῆναι ὡσανεὶ μισθοφόρον· ἐν αὐ τῷ γὰρ τοῖς κτήτορσιν οἱ μισθωτοὶ τὰς προσόδους εἰσέφερον τοῦ παρελθόντος κύκλου ἑτέρων καρπῶν αὐθις ἐπερχομένων. Νοέμβριος

Cincius in libro de fastis ait, Novembrem apud veteres Mercedonium nominatum

fuisse, velut mercedes feren

2

tem;
illo enim mense dominis
conductores pensiones infe-
rebant praeteriti spatii tem-
poris, aliis fructibus rursus
provenientibus. November
autem postea nominatus est

1) Probe distinguendus a L. Cincio Alimento annalium scriptore, qui praetor fuit a. u. 544. Cf. Mart. Hertz. de L. Cinciis. Berol. 1842. quem fere sequor. 2) proprie : ' de festis'; sed Lydus ita de

δὲ ὕστερον ὠνομάσθη ἐκ τοῦ ἀριθμοῦ· ἔννατος γὰρ ἐκ τοῦ Μαρτίου. - Io. Laur. Lyd. de mens. 4, 92.

a

numero; nonus enim a Martio.

De comitiis.

6. Patricios Cincius ait in libro de comitiis eos appellari solitos, qui nunc ingenui uocentur. - Fest. v. Patricios p. 241.

De consulum potestate.

7. Praetor ad portam salutatur is, qui in prouinciam pro praetore aut pro consule exit: cuius rei morem ait fuisse Cincius in libro de consulum potestate talem: Albanos rerum potitos usque ad Tullum regem. Alba deinde diruta usque ad P. Decium Murem cos. populos ad caput Ferentinae, quod est sub monte Albano, consulere solitos et imperium communi consilio administrare. itaque quo anno Romanos imperatores ad exercitum mittere oporteret iussu nominis Latini, complures nostros in Capitolio a sole oriente auspiciis operam dare solitos. ubi aues addixissent, militem illum, qui a communi Latio missus esset, illum, quem aues addixerant, praetorem salutare solitum, qui eam prouinciam optineret praetoris nomine. Fest. v. Praetor p. 241.

сс

De officio iurisconsulti.

8. Nuncupata pecunia est', ut ait Cincius in 1. II. de of ficio iurisconsulti, nomine concepta, 3 nominibus propriis pronuntiata. cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto" id est, uti nominarit locutusue erit, ita ius esto. uota nuncupata dicuntur, quae consules, praetores, cum in prouinciam proficiscuntur, faciunt: ea in tabulas praesentibus multis referuntur'. at Santra etc. Fest. v. Nuncupata p. 173.

9. 4 Sunt, qui et inferiores dici putant colonias, quae

fastis librum intellexisse videtur. 3) Scripsi Zeitschr.f.gesch.RW. XII. p. 293. Cf. Recht d. Nexum' p. 24. nomina certa Cod. nominata, certa Ursin. cj. 4) Restitui fere Recht d. Nexum' p. 253.

sunt deductae Alba Longa in Priscos Latinos, quas Tarquinius rex subegerit secundum mare non longe infra Romam in ciuitatibus Latinorum; eosque sanatis appellatos, quod eos rex praeter opinionem breui pacauisset sanauissetque ac cum is pacisci potuisset, nomine a re dato, ut ait Cincius 1. II. de officio iurisconsulti. Fest. v. Sanates p. 321.

10. Subici aries dicitur, qui pro occiso datur, quod fit, ut ait Cincius in libro . . . de officio iurisconsulti, exemplo Atheniensium, apud quos expiandi gratia aries inigitur ab eo, qui inuitus scelus admisit, poenae pendendae loco. Fest. v. Aries 5 p. 347.

Mystagogicon.

11. Trientem tertium pondo coronam auream dedisse se loui donum, scripsit T. Quinctius dict(ator), quom per nouem dies totidem urbes et decimam Praeneste cepisset. id significare ait Cincius in Mystagogicon 1. II. duas libras pondo et trientem. Fest. v. Trientem p. 363.

[ocr errors]

De re militari.

QVOD

12. Cincius in libro tertio de re militari fecialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem his uerbis uti scripsit: QVOD POPVLVS HERMVNDVLVS HOMINESQVE POPVLI HERMVNDVLI ADVERSVS POPVLVM ROMANVM BELLVM FECERE DELIQVERVNTQVE, QVE POPVLVS ROMANVS CVM POPVLO HERMVNDVLO HOMINIBVSQVE HERMVNDVLIS BELLVM IVSSIT, OB EAM REM EGO POPVLVSQVE ROMANVS POPVLO HERMVNDVLO HOMINIBVSQVE HERMVNDVLIS BELLVM (IN)DICO FACIOQVE'. Gell. 16, 4. §. 1.

с

13. Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita Scriptum est: Quum delectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in uerba haec:6 ce "C. CAELII C. FILII CONSVLIS, L. CORNELII P. FILII

C

3) Cf. infra M. Antistium Labeonem 5. et lib. meum Serv. Tull.’ p. 275. Osenbrüggen über das Parricid. p. 18. 6) Quae sequuntur in Cdd. mag. uerba ut glossema omisi. Postea neque supplevi.

CONSVLIS IN EXERCITV DECEMQVE MILIA PASSVVM PROPE fVrtVm non fACIES DOLO MALO (neqve) solvs NEQVE CVM PLVRIBVS PLVRIS NVMMI ARGENTEI IN DIES SINGVLOS; EX

EORVM IVSSERIT, 'PERFERES 8

7

TRAQVE HASTAM, HASTILE, 'LORVM, PABVLVM, VTREM, FOLLEM, FACVLAM SI QVID IBI INVENERIS SVSTVLERISVE, QVOD TVVM NON ERIT, QVOD PLVRIS NVMMI ARGENTEI ERIT, VTI TV AD C. LAELIVM C. FILIVM CONSVLEM LVCIVMVE CORNELIVM P. FILIVM CONSVLEM, SIVE QVEM AD VTER AVT PROFITEBERE IN TRIDVO PROXIMO, QVVM QVID INVENERIS SVSTVLERISVE, SINE DOLO MALO, AVT DOMINO SVO, CVIVM ID CENSEBIS ESSE, REDDES, VTI QVOD 'RECTE FACTVM ESSE VOLES". Militibus autem scriptis dies praefinibatur, quo die adessent et citanti consuli responderent; deinde concipiebatur iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: NISI HARVNCE

11

10

[ocr errors]

QVAE CAVSA ERIT: FVNVS FAMILIARE FERIAEVE DENICA-
LES, QVAE NON EIVS REI CAVSA IN EVM DIEM COLLATAE
SINT, QVO IS EO DIE MINVS IBI ESSET, MORBVS SONTICVS,
AVSPICIVMVE, QVOD SINE PIACVLO PRAETERIRE NON LI-
CEAT, SACRIFICIVMVE ANNIVERSARIVM, QVOD RECTE FIERI
NON POSSIT, NISI IPSVS EO DIE IBI SIT, VIS HOSTISVE,
STATVS CONDICTVSVE DIES CVM HOSTE. SI CVI EORVM
HARVNCE QVAE CAVSA ERIT, TVM SE POSTRIDIE QVAM PER
EAS CAVSAS LICEBIT, EO DIE VENTVRVM 'ADITVRVMQVE
EVM, QVI EVM PAGVM, VICVM OPPIDVMVE DELEGERIT”.
Gell. 16, 4. SS. 2-4.

12

14. Item in eodem libro uerba haec sunt: Miles quum die, qui praedictus erat, aberat neque excusatus erat, infrequens 'censebatur'. 13 Gell. 16, 4. §. 5.

7) Correxi; pom (pro rom, ante quod lo propter antecedens -le videtur excidisse) Cdd. pomum ed. Hertz. Sunt omnes res, quibus militi militiae gratia opus esse possit, quocirca recte intra triduum non reddat. ) proferes edd. 9) quicquid edd. 10) rectum edd. 11) In honorem mortui celebrandae, quas in eos dies conferre ius erat, ubi neque heredis privatae neque publicae feriae erant. Cic. de leg. 2, 22. 12) Ex Guelf. scripsi. adiuturumque edd. 13) Scripsi; dabatur edd., ubi cens- ob antecedens freq-uens excidisse videtur. Cf. Paul. ex Festo v. Censionem facere. Čensio hastaria. p. 54. item Plaut. Truc. 2, 1. v. 19. unde apparet, militem ob infrequentiam hastas dare censum,

« PreviousContinue »