Page images
PDF
EPUB

sentiunt prudentes: nam Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret, sibi legatum esse 141, sed2 posteaquam scierit et 'repulerit, tum3 perinde esse atque si legatum non esset; Nerua uero et Proculus ce-terique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam si uoluerit eam ad se pertinere: sed hodie ex diui 104. Pii Antonini | constitutione hoc magis iure uti uidemur, quod Proculo placuit; nam cum legatus fuisset Latinus per uindicationem coloniae, 'Deliberent', inquit, decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde ac si uni legatus esset.' 196. Eae autem solae res per uindicationem legantur recte, quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt; sed eas quidem, quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere, si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, ueluti uinum, oleum, frumentum, pecuniam numeratam; ceteras res uero placuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est, et quo faceret testamentum, et quo moreretur, alioquin 'inutile esse legatum. 197. Sed sane hoc ita est iure ciuili: postea uero auctore Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut '(et)si eam rem quisque '(Do lego)" legauerit, quae eius numquam fuerit, perinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset: optumum autem ius est per damnationem 'legati ; quo genere etiam aliena res

6

4

Bg. 5. 141) esse dimissum C. edd. De hoc glossemate (a Bg. ed. 5. uncis incluso) vid. Praef. 2) et C. ed. Bg.; fortasse demum factum (ex esset), postquam dimissum irrepserat. 3) spreuerit legatum ed. Bg., quod nec spatium admittit, nec usus loquendi; tum sic habes post cum S. 178. post si 2, 255. 3, 9. 205. 4, 150. Vid. etiam Fitting Arch. f. civ. Prax. XLII. p. 162. 4) quidemm C. unde quidem res ed. Bg. 5. 5) inutilee C. (pro inutileēē) inutile est edd. 6) Addidi. 7) Necessario addidi; nec sublevant quas obiicit Bg. ed. 5. SS. 211. 218. cum h. l. id quod SCto Neroniano cautum sit, referatur, nec id nisi recte referri poterat. Fortasse etiam legendum quis DO LEGO. 8) Ex Lachm, et Bg. cj. Cf. Ulp. 24, 11a. legatum C. edd.

S. 1. D. eod. L. 69.

(47, 2). infra S. 200. Cf. §. 222. Ulp. 24,

D. de cond. et dem. (35, 1). L. 61. D. de furt.
legat. Lat.] cf. Plin. ep. 10, 105.
§. 196.
7. Epit. 2, 5. SS. 1. 3.

--

§. 197. Cf. Ulp. 24,

149

legari potest, sicut inferius apparebit. 198. Sed si quis rem suam '(DO LEGO) legauerit, deinde post testamentum factum eam alienauerit, plerique putant, non solum iure ciuili inutile esse legatum, sed nec ex senatusconsulto confirmari. quod ideo dictum est, quia et si per damnationem aliquis rem suam 105. legauerit eamque postea alienauerit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem per exceptionem doli mali repelli, quasi contra uoluntatem defuncti petat. 199. Illud constat, si duobus pluribusue per uindicationem eadem res legata sit, siue coniunctim siue disiunctim, si omnes ueniant ad legatum, partes ad singulos pertinere et deficientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem ita legatur: 'LVCIO TITIO ET SEIO HOMINEM STICHVM DO LEGO; disiunctim ita: LVCIO TITIO HOMINEM STICHVM DO LEGO. SEIO EVNDEM HOMINEM DO LEGO. 200. Illud quaeritur, quod sub condicione per uindicationem legatum est, pendente condicione cuius 'sit1: nostri praeceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id est eius serui, qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est, quem constat interea heredis seruum esse; sed diuersae scholae auctores putant, nullius interim eam rem esse; quod multo magis dicunt de eo, quod sine condicione pure legatum est, antequam legatarius admittat legatum.

150

201. Per damnationem hoc modo legamus: HERES MEVS STICHVM SERVVM MEVM 'DARE LVCIO TITIO2 DAMNAS ESTO;

143) Hic quoque sequens legauerit effecit, ut haec verba omitterentur; nam contra postea ponitur et si per damnationem legauerit. 150) litio C. (fuerit 1. litio) TITIO edd. LVCIO TITIO iam et Bg. ed. 5. 1) eet C. esset edd. 2) darem C. dare ed. Bg. dare LVCIO TI110 iam et Bg. ed. 5. Vid. lib. meum Nexum' p. 218. L. 44. §. 1.

*

11. Fr. Vat. 85. inferius] S. 202. §. 198. Cf. §. 12. I. de legal.
(2, 20). Paul. 3, 6. §. 16. §. 199. Cf. Ulp. 21, 12. infra S. 206.
Epit. 1, 5. SS. 1. 4. 5. §. 8. I. de legat. (2, 20). Paul. 3, 6. §. 26.
§. 200. Cf. L. 29. §. 1. D. qui et a quib. manum. (40, 9). L. 12. S. 2.
D. famil. erc. (10, 2). L. 105. D. de condit. et dem. (35, 1). Ľ. 11,
S. 1. D. serv. q. a. m. amitt. (8, 6). Ulp. 2, 1. 2. L. 9 pr. L. 16. D.
de statu lib. (10, 7). quod sine condic.] Cf. L. 44. §. 1. D. de leg. 1.
L.so. D. de leg. 2. §. 201. Cf. Ulp. 24, 4. Epit. 2, 5. §. 2. Theoph.

102

106. sed et si DATO | scriptum sit, per damnationem legatum est. 202. Quo genere legati etiam aliena res legari potest, ita ut heres (rem) 153 redimere et praestare, aut aestimationem eius dare debeat. 203. Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem legari potest, uelut fructus, qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit. 204. Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non, ut per uindicationem legatum, continuo legatario adquiritur, sed nihilominus heredis est ideo legatarius in personam agere debet, id est intendere, 'heredem sibi dare oportere, et tum heres '(rem) 5, si mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit, si tradiderit: nam si mancipi rem tantum tradiderit, nec mancipauerit, usucapione 'demum pleno iure fit legatarii: finitur autem usucapio, ut supra quoque diximus, mobilium quidem rerum anno, earum uero, quae solo 'tenentur7, biennio. 205. Est et 'illud dis\simile per uindicationem legati, quod si eadem res duobus pluribusue per damnationem legata sit, siquidem coniunctim, plane singulis partes debentur, 'sicut in per uindicationem legato; si uero disiunctim, singulis solida res 107. debetur, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat; et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet.

6

206. Quod autem diximus, deficientis portionem (in) per

D. de leg. 2. 153) Addidi (idem fecit Bg. ed. 5); excidit ob vicinas vv. 4) heredem (rem)' ed. Bg. Sed cf. 4, 4. 38. 45. 55. 87 etc. Omisit rem' Bg. ed.5. 5) Goesch. addidit. 6) Ex Goesch, cj. duntaxat ed. Bg. 7) teneantur C. ed. Bg. ) Restitui. Cf. Epit. 2, 5. §. 4. v. similitudo'. 9) Ex Euleri cj. Cf. Epit. l. c.

2, 20. S. 2. §. 202. Cf. Epil. 2, 5. §. 2. S. 4. I. de leg. (2, 20).
Ulp. 21, 8. supra §. 197. L. 30. §. ult. D. de leg. 3. L. 71. §. 3. D.
de leg. 1. L. 61. D. ad leg. Falc. (35, 2) (cf. cum 4, 9). §. 203.
S. 7. I. cod. §. 204. Cf. SS. 194. 213. 41. 42. 44. 54. §. 205.
Cf. Epit. 2, 5. SS. 4. 5. Ulp. 21, 13. supra S. 199. Fr. Vat. SS. 85.
87. L. 16 pr. D. de leg. 1. L. 7. L. 13. §. 1. L. ss. §. 6. D. de leg. 2.

§§. 206. 207. Cf. SS. 199. 205. 256. Ulp. 24, 12. 13. 17, 2. tit. 18. 19, 17. 1, 21. 25, 17. Fr. de i. fisci §.3. Fr. Vat. 195. Iuvenal. 9, 87 cum

damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per uindicationem uero collegatario accrescere, admonendi sumus, ante legem Papiam iure ciuili ita fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet, qui in eo testamento liberos habent. 207. Et quamuis prima causa sit in caducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt. 208. Sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius, quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse, utrum per uindicationem an per damnationem legatum sit.

209. Sinendi modo ita legamus: HERES MEVS DAMNAS

ESTO SINERE, LVCIVM TITIVM HOMINEM STICHVM SVMERE

160

SIBIQVE HABERE. 210. Quod genus legati plus quidem habet (quam) per uindicationem legatum, minus autem quam per damnationem: nam eo modo non solum suam rem testator 108. utiliter legare potest, sed etiam heredis sui, 'cum alioquin per uindicationem nisi suam rem legare non potest, per damnationem autem cuiuslibet extrauei rem legare potest. 211. Sed si quidem mortis testatoris tempore res 'uel' ipsius testatoris sit uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciundi tempore neutrius fuerit. 212. Quodsi post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur, an utile sit legatum: et plerique putant, inutile esse. quid ergo est? licet aliquis eam rem legauerit, quae neque eius umquam fuerit, neque postea heredis eius umquam esse coeperit, ex senatusconsulto Neroniano proinde uidetur, ac si per damnationem relicta esset. 213. Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eousque, donec is 'rem2 tradendo uel man

160) Malim qui. 1) Ex C. addidi. Cf. §. 212. 2) beres C. edd. et mea prior in contextu.

neque.

...

neque.

schol. Tacit. A. 3, 28. L. 5. D. de vulg. subst. (28, 6). L. 89. D. de
leg. 3. §. 209. Cf. Ulp. 24, 5. Epit. 2, 5. S. 6. Theoph. 2, 20. §. 2.
§. 210. Cf. Epit. 2, 5. S. 6. Ulp. 24, 10. 8. Paul. 3, 6. §.11.
§§. 211. 212. Cf. Epit. 1. c. Fr. Vat. 85. §. 213. Cf. §. 204.

cipando uel in iure cedendo legatarii ' propriam 163 fecerit, ita et in sinendi modo legato iuris est; et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est QVIDQVID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE FACERE OPORTET. 214. Sunt tamen, qui putant, ex hoc legato non uideri obligatum heredem, ut man109. cipet aut in iure cedat | aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit, quam ut sinat, id est patiatur, legatarium rem sibi habere. 215. Maior illa dissensio in hoc legato interuenit, '(quod) 4 si 'eadem res 5 duobus pluribusue disiunctim 'legata sit," quidam putant, utrisque solidum deberi, sicut per damnationem: nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant, quia cum in eo genere legati damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori pătientiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus eum, qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit, quominus eam rem haberet.

216. Per praeceptionem hoc modo legamus: LVCIVS TITIVS HOMINEM STICHVM PRAECIPITO. 217. Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant, nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus 'sit7: praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum in eius persona procedit, qui aliqua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum legatum habiturus sit. 218. Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, 110. adeo ut Sabinus | existimauerit, ne quidem ex senatusconsulto Neroniano posse conualescere: nam eo', inquit, senatus

C

[ocr errors]
[ocr errors]

163) esam C. pro ppam ut puto. eam edd. et mea prior. 4) Addidi. 5) eandem r. C. eandem rem edd. 6) elegasti ed. Bg. Cf. Gaius' p. 49. legasti ed. Bg. 5. 7) ee C. esset ed. Bg.

Theoph. 1. c. QVIDQVID etc.] Cf. 4, 41. §. 214. Cf. Epit. I. c. L.29. D. locati (19, 2). L. 16. D. de lib. leg. (34, 3). Supra p. 75. not. 67. §. 215. Cf. L. 14. D. de usu el usufr. leg. (33, 2). L. un. §. 11. C. de caduc. toll. (6, 51). §. 216. Cf. Ulp. 24, 6. Theoph. 2, 20. §. 2. Magnonis Notae P. S. T. Q. H. §. 218. Cf. Ulp. 24, 11a. Plin. ep. 5, 7. L. 18. D. de leg. 1. Fr. Vat. 85. peregrino] cf. §. 255.

« PreviousContinue »