Page images
PDF
EPUB

iure ad hereditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede gerendo uel etiam nuda uoluntate suscipiendae hereditatis heres fieri: eique liberum est, quocumque tempore uoluerit, adire hereditatem; (sed) solet praetor postulantibus hereditariis creditoribus tempus constituere, intra quod, si uelit, adeat hereditatem, si miuus, ut liceat creditoribus bona defuncti uendere. 168. Sicut autem cum cretione heres in- 97. stitutus nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non aliter excluditur quam si non creuerit intra id tempus, quo cretio finita sit; itaque licet ante diem cretionis constituerit hereditatem non adire, tamen paenitentia actus superaute die cretionis cernendo heres esse potest. 169. At hic, qui sine cretione heres institutus est, quique 125 ab intestato per legem uocatur, sicut uoluntate nuda heres fit, ita et contraria destinatione 170. Omnis autem cretio statim ab hereditate repellitur. certo tempore constringitur. in quam rem tolerabile tempus uisum est centum dierum: potest tamen nihilo minus iure ciuili aut longius aut breuius tempus dari; longius tamen interdum praetor coartat. 171. Et quamuis omnis cretio certis diebus constringatùr, tamen alia cretio uulgaris uocatur, alia certorum dierum: uulgaris illa, quam supra exposuimus, id est, in qua adiciuntur haec uerba: QVIBVS SCIET POTERITQVE; certorum dierum, in qua detractis his uerbis cetera scribuntur. 172. Quarum cretionum magna differentia est: nam uulgari cretione data nulli dies conputantur, nisi quibus scierit quisque, se heredem esse institutum, et possit cernere; certorum uero dierum cretione data etiam nescienti, se heredem institutum esse, numerantur dies continui; item ei quoque, qui 98. aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei, qui sub condicione heres institutus est, tempus numeratur; unde me

125) C. quiue ex Lachm, cj. ed. Bg. 5.

(6, 30). §. 168. Cf. SS. 144. 166. Ulp. 22, 30. §. 169. Cf. Ulp. 22, 29. §. 7. I. cit. §. 170. Cf. Cic. ad Att. 13, 46. §. 2. 15, 2 fin. (diem testamenti' i. e. cretion's spatium). L. un. Th. C. de cretione (1, 1). §. 171. Cf. Ulp. 22, 31. Cic. ad Attic. 11, 12. S. 4. de orat. 1, 22. §. 101. supra §§. 164. 165. Testam. Dasum. Zeitschr. f. gesch. RW. XII. p. 314. §. 172. Cf. Ulp. 22, 32.

lius et aptius est uulgari cretione uti. 173. '(Etiam) 126 continua haec cretio uocatur, quia continui dies numerantur; sed quia dura est haec cretio, altera 'magis in usus habetur; unde etiam uulgaris dicta est.

DE SVBSTITVTIONIBVS. 174. Interdum duos pluresue gradus heredum facimus, hoc modo: LVCIVS TITIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS (CENTVM) PROXIMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVODNI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. TVM MEVIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS CENTVM

et reliqua; et deinceps in quantum uelimus, substituere possumus. 175. Et licet nobis uel unum in unius locum substituere pluresue, et contra in plurium locum uel unum uel plures substituere. 176. Primo itaque gradu scriptus heres

9

hereditatem cernendo fit heres et substitutus excluditur; non cernendo summouetur, etiamsi pro herede gerat, et in locum eius substitutus succedit; et deinceps si plures gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit. 177. Sed si cretio sine exheredatione sit data, id est in haec uerba: SI NON CREVERIS, TVM PVBLIVS MEVIVS HERES ESTO, illud diuersum inuenitur, 'quia si prior omissa cretione pro herede gerat, substitutus in partem admittitur, et fiunt ambo aequis 99. partibus heredes; quodsi neque cernat neque pro herede gerat, sane in universum summouetur, et substitutus in totam hereditatem succedit. 178. Sed dudum quidem placuit, quamdiu cernere et eo modo heres fieri possit prior, etiamsi pro herede gesserit, non tamen admitti substitutum; cum uero cretio finita sit, tum pro herede gerentem admittere substitutum: olim uero placuit, etiam superante cretione posse eum pro herede gerendo in partem substitutum admittere et amplius ad cretionem reuerti non posse.

126) Supplevi (fortasse aberravit et. indeque factum infra molestum tm) et necessario quidem; nam supra §. 171. dixerat, hanc cretionem certorum dierum vocari. 7) Interserit tm C. unde tam ex Goesch. cj. prior mea ed. tamen edd. sed uncinis circumdatum ed. Bg. 5. 8) Ex Goesch, ed. minus (pro mginusu) C. in usu ed. Bg. 9) Malim

§. 174. Cf. Ulp. 22, 33. pr. 1. de vulg. subst. (2, 15). Cic. ad Attic. 15, 2 fin. §. 176. Cf. S. 168. §§. 177. 178. Cf. Ulp. 22, 31.

129

179. Liberis nostris inpuberibus, quos in potestate habemus, non solum ita, ut supra diximus, substituere possumus, id est, ut si heredes '(nobis) 129 non extiterint, alius nobis heres sit; sed eo amplius ut etiamsi heredes nobis extiterint et adhuc inpuberes mortui fuerint, sit iis aliquis heres, uelut hoc modo:

TITIVS FILIVS MEVS MIHI HERES ESTO. SI FILIVS MEVS

130

MIHI (HERES Non erit, sive heres) erit et PRIVS MORIATVR QVAM IN SVAM TVTELAM VENERIT, '(TVNC)1 SEIVS HERES ESTO. 180. Quo casu si quidem non extiterit heres filius, substitutus patri fit heres; si uero heres extiterit filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. quamobrem duo quodammodo sunt testamenta, | aliud patris, 100. aliud filii, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum est testamentum duarum hereditatum. 181. Ceterum ne post obitum parentis periculo insidiarum subiectus uideatur pupillus, in usu est, uulgarem quidem substitutionem palam facere, id est eo loco, quo pupillum heredem instituimus: (nam) uulgaris substitutio ita uocat ad hereditatem substitutum, si omnino pupillus heres non extiterit; quod accidit, cum uiuo parente moritur, quo casu nullum substituti maleficium suspicari possumus, cum scilicet uiuo testatore omnia, quae in testamento scripta sint, ignorentur: illam autem substitutionem, per quam, etiamsi heres extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, substitutum uocamus, separatim in inferioribus tabulis scribimus, easque tabulas proprio lino propriaque cera consignamus, et in prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae uiuo filio et adhuc inpubere aperiantur. sed longe tutius est, utrumque genus substitutionis separatim in inferioribus tabulis consignari, quod, si ita consignatae uel separatae fuerint substitutiones, ut diximus, ex priore potest intelligi in 'altera1 quoque idem esse substitutus. 182. Non 101. solum autem heredibus institutis inpuberibus liberis ita sub

quod. 129*) Ex Inst., ubi est 'ei'. ed. 5. Excidit nota ob vicinum t.

=

130) Ex Instit. revocavit Bg. 1) altera alter C. ed. Bg.

§. 179. = pr. 1. de pup. subst. (2, 16). Cf. Ulp. 23, 7. §. 180.
pr. §. 2. 1. tit. cit. §. 181. Cf. S. 3. 1. eod. cum Theoph. Gai.
epit. 2, 4. §. 2. L. s. D. testam. q. adm. aper. (29, 3).
§. 182.

stituere possumus, ut si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres, quem nos uoluerimus, sed etiam exheredatis: itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisue aut donationibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet. 183. Quaecumque diximus de substitutione inpuberum liberorum, uel heredum institutorum uel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegemus. 184. Extraneo uero heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; ́sed hoc solum nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus, ut hereditatem nostram uel totam uel (pro) parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus.

132

185. Sicut autem liberi homines, ita et serui, tam nostri quam alieni, heredes scribi possunt. 186. Sed noster seruus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo: STICAVS SERVVS MEVS LIBER HERESQVE ESTO, uel: HERES LIBERQVE ESTO. 187. Nam si sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona eius non constitit; 'ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini cernere he102. reditatem. 188. Cum libertate uero heres | institutus si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber idemque necessarius heres: si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest; quodsi alienatus sit, iussu noui domini 'cernere3 hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque heres neque liber esse potest. 189. Alienus quoque seruus heres institutus si in eadem causa durauerit, iussu domini hereditatem adire debet; si uero alienatus fuerit ab eo aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam adeat, de

[ocr errors]

132) Malim adeoque. 3) adire' edd. cernere' ed. Bg. 5.

S. 4. I. tit. cit. Cf. Ulp. 23, 8.

§. 183.

-=

S. 4. I. cit. Cf. Cic. de orat. 1, 39. S. 180. 2, 32 fin. de inv. 2, 21. §. 62. c. 42. §. 122. §. 184. $.9. 1. tit. cit. (2, 16). suo loco] S. 277 et seq. §§. 185. 186. Cf. pr. 1. de her. inst. (2, 14). Ulp. 22, 7. Paul. 3, 4 B. §. 7. supra §. 153. 1, 21. §. 188. Cf. Ulp. 22, 11. 12 S. 1. I. cit. supra §. 189. Cf. Ulp. 22, 13. §. 1. I. cit. infra §. 245.

2, 153.

bet iussu noui domini cernere: si manumissus est, antequam 'cernat, 134 suo arbitrio adire hereditatem potest. 190. Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari cretione data, ita intelle)gitur dies cretionis cedere, si ipse seruus scierit, se heredem institutum esse, nec ullum impedimentum 'fuerit,5 quominus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere 'posset. 6

191. Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris extra propositam quidem materiam uidetur: nam loquimur de his iuris figuris, quibus per uniuersitatem res nobis adquiruntur: sed cum omnimodo de testamentis deque heredibus, qui testamento instituuntur, locuti sumus, non sine causa sequenti loco poterat haec iuris materia 'tractari. 7

[ocr errors]

192. Legatorum 'itaque genera sunt quattuor: aut enim per uindicationem legamus, aut per damnationem, aut sinendi modo, aut per praeceptionem.

193. Per uindicationem hoc modo legamus: LVCIO TITIO uerbi gratia HOMINEM STICHVM DO LEGO; sed (et) si 'alterum 9 uerbum positum sit, uelut HOMINEM STICHÝM DO, per uindicationem legatum est; si uero etiam aliis uerbis, uelut ita legatum fuerit: SV MITO, uel ita: SIBI HABETO, uel ita: CAPITO, aeque per uindicationem legatum est. 194. Ideo autem per uindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius uel ab herede uel ab alio quocumque, qui eam possidet, petat, uindicare debet, id est intendere, 'eam 140 ex iure Quiritium esse. 195. In eo uero dis

rem suam

[ocr errors]

131) adeat' edd. cernat' ed. Bg. 5. 5) sit C. edd. (factum ex impedimentu fuit). 6) possit C. edd. 7) Sequitur linea fere vacua. ) utique C. fortasse recte, ut sit saltem; cf. not. 109. 9) alterutrum ed. Bg. 5. 140) Ex Bg. cj. rem suam' edd. eam rem suam' ed.

с

§. 191.

=

pr. I.

§. 190. Cf. S. 172. L. 5. D. quis ordo (38, 15).
de legatis (2, 20). Cf. §. 97. §. 192. Cf. §. 2. Ï. ib. Ulp. 24, 3.
§. 193. Cf. Ulp. 24, 3. Epit. 2, 5. §. 1. Paul. 3, 6. §. 6. supra
1, 149. Fr. Vat. 47. 57. 64. 83. 87. L. 65 pr. §. 1. D. de leg. 1. Serv.
ad Aen. 5, 533. §. 194. Cf. Theoph. 2, 20. §. 2. Epit. 2, 5. §. 1.
L. 64 pr. D. de leg. 1. intendere etc.] Cf. 4, 41. S. 195. Cf. Paul.
3, 6. S. 7. L. 81. §.6. L. S6. §.2. D. de leg. 1. Nerua etc.] Cf. L.65.

103.

« PreviousContinue »