Page images
PDF
EPUB

147. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae uel ab initio non iure facta sunt, uel iure facta postea inrita facta aut rupta sunt: nam si septem testium signis signata sint testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, si modo defunctus testator et ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit: nam si ideo inritum 'factum sit 108 testamentum, quod postea ciuitatem uel etiam libertatem testator amisit, aut quod is9 in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptiui patris potestate fuit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere. 148. '(Sed qui) 110 secundum tabulas testamenti, quae aut statim ab initio non iure factae 'sunt, aut iure factae postea ruptae uel inritae 'factae sunt,2 bonorum possessionem accipiunt, si '(eo) modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum possessionem cum re; si uero ab iis auocari hereditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re. 149. Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex posteriore testamento, uel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab iis hereditatem 92. auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi retinere

1

hereditatem possunt, si possident, aut interdictum aduersus eos habent, qui bona possident, eorum bonorum adipiscendae possessionis causa. interdum tamen, quanquam testamento iure ciuili institutus uel legitimus quoque heres sit, potiores scripti habentur, uelut si testamentum ideo non iure factum

ante excidit. 108) Ex Goesch. cj. fit C. edd. 9) uuthis C. aut is ed. Bg. uel utique scripseram Gaius' p. 43. et prius edideram, adnotans, utique esse = saltem, modo, quo sensu Gaius quoque velut 2, 76. 78. 226. 3, 187. ea particula usus esse videatur. Sed haec exempla cum satis certa non sint iam malim aut ĝis. 110) Addidi, quod notatum ob sequens secu-ndum facile potuit excidere. (Qui autem)' ed. Bg. 1) sint C. edd. 2) erunt (pro f. sunt) C. edd. 3) Ex Lachm.

Cic.

§. 147.
S. 6. I. tit. cit. Cf. S.
S. 18. Boeth. ad h. 1. p. 302 Bait.
Cf. Ulp. 23, 6. Collat. 16, 3. $ 1.
Ulp. 20, 9. 23, 6. Collat. l. c. L. 12 pr.

119. Ulp. 28, 6. 23, 6. Cic. Top. 4. Verr. 2, 1. c. 45. §. 148. 149. Cf. 2, 119-122. 4, 144. D. de ini. rupto (28, 3).

§.

sit, aut quod familia non uenierit, aut nuncupationis uerba testator locutus non sit; 'tum | enim aduersus heredem defenduntur per doli mali | exceptionem.1 114 150. 'Alia causa est eorum, qui herede non exstante sine praetoris auctoritate bona possederunt. etiam hi5 possessores tamen res olim 'obtinebant ante legem Iuliam: qua lege bona caduca fiunt et ad populum deferri | iubentur, si defuncto nemo 'heres uel bonorum possessor sit. 151. Sed quia fieri potest, ut iure facta testamenta propter contra tabulas bonorum possessio-\ nem infirmentur, apparet, non posse qui tum ab intestato | facti sunt heredes testatori, ab eis hereditatem auocare, qui contra | ipsum lignum eius agnouerunt bonorum possessionem, quia etsi testamentum | iure ciuili ualeat, qui eo instituti sunt heredes, per contra | tabulas testamenti bonorum possessionem summouentur. | 151a. 7 Sed interdum etiam bonorum 'possessio ab intestato sine re probatur dari, quod tum quidem fit, si quis ab intestato bonorum possessionem petierit, quia secundum tabulas scriptus heres pe

eius

8

ed. modo ed. Bg. 114) Sic fere restitui ‘Gai.' p. 41., nunc tamen nihil praeter enim et aduersus notatum fuisse pono. Gneistius hanc codicis partem omnino neglexit. 5) Ad sententiam ductibus codicis non invitis restitui. 6) Ad sententiam restitui 1. c. Item Sum 151. totam, insistens tamen (et in hac altera ed. paullo accuratins) etiam codicis vestigiis. Antea tantum in ea legebantur vocabula potest ut iure facta testamenta infirmentur apparet posse testator iure ciuili ualeat qui tabulas testamenti. Palam est, Gaium, qui SS. 148. 149. ostenderat, quando secundum tabulas bon. possessio adversus heredem, maxime legitimum, cum re sit vel sine re, idem nunc quaerere de contra tabulas b. possessione, qua supra §. 125. tantum heredes institutos extraneos ab hereditate repelli dixerat. 7) Novum hic in Cod articulum incipere videri, Goesch, auctor est. Quem suo numero insignitum similiter restituere conatus sum. In edd. in fine p. 92. tantum legebatur: quidem si quis ab intestato b. p. petierit. Rescriptum Imp. Antonini, quod hic allegatur, idem esse videtur, cuius supra §. 120. mentio fuit. 8) Nolui possessionem;

[ocr errors]

§. 150. Cf. Ulp. 28, 7. L. 96. §. 1. D. de leg. 1. infra 3, 78. §. 151. Cf. L. 4 pr. L. 19. D. de b. p. c. t. (37, 4). L. 4. L. 10. §. 2. L. 11-13. D. de leg. praest. c. t. b. p. pet. (37, 5). §. 151. Cf. Ulp. 28, 13. infra 3, 35—37., ubi diligentius eadem res exponitur.

tere noluit, scilic\et satis habens, quod hereditatem iure ciuili adierit, aut si quis sit, ad quem ab intestato iure legi93. timo perueniat hereditas: et hoc ita rescripto imperatoris Antonini significatur.

119

152. Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei. 153. Necessarius heres est seruus cum libertate heres institutus; ideo sic appellatus, quia, siue uelit siue nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et heres est. 154. Unde qui facultates suas suspectas habet, solet seruum primo aut secundo uel etiam ulteriore gradu liberum et heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris bona ueneant, id est, ut ignominia, quae accidit ex uenditione bonorum, hunc potius heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam apud Fufidium Sabino placeat, eximendum eum esse ignominia, quia non suo uitio, sed necessitate iuris bonorum uenditionem pateretur; sed alio iure utimur. 155. Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae post mortem patroni sibi adquisierit, siue ante bonorum uenditionem siue postea, ipsi reseruentur ; et quamuis pro portione 120 bona uenierint, iterum ex hereditaria causa bona eius non uenient, nisi si quid ei ex hereditaria 94. causa fuerit adquisitum, | uelut si 'Latini bonis, qui decesserit,1 locupletior factus sit; cum ceterorum hominum, quorum

cf. §. 181 fin. 119) Sequitur linea vacua. 120) propter contractione C. pro ed. Bg. Cf. Gaius' p. 46. et Sched. in v. damnationem infra in SS. 205. 209. 1) latinus adquisierit C. edd. (aut' addito ed. Bg. 5.) Latinus cum decesserit ed. mea prior. Sed nec haec nunc mihi satisfaciunt, nec Sav.cj. uelut si (ex eo quod) Latinus vel mea: uelut si Latini (bonis, quae). Duplicem nunc corruptelae causam statuo. Ex latini bis, cum b pro expuncta haberetur, factum

§. 152. pr. I. de her. qual. et diff. (2, 19). §. 153. S. 1. 1. ib. §. 154. S. 1. I. cit. ignominia etc.] Cf. L. 3. Th. C. de inoff. test. (2, 19). infra 3, 79. 4, 102. Lex Iul. munic. v. 117 seg. L. 23. D. quae in fr. cred. (42, 8). Cic. pro Quint. 13. §. 49 seq. L. 8. C. qui bon. ced, (7, 71). §. 155. S. 1. I. cit. Cf. L. 1. S. 18. D. de separat. (42, 6). L. 7. §. 5. D. de minor. (1, 4). etiam saepius] Cf. L. 6. 7. D. de cess. bon. (12, 3). L. 3. C. de bon, auct.

bona uenierint pro portione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum bona ueniri solent. 156. Sui autem et necessarii heredes sunt uelut filius filiaue, nepos neptisue ex filio, deinceps ceteri, qui modo in potestate morientis fuerunt: sed uti nepos neptisue suus heres sit, non sufficit, eum in potestate aui mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater quoque eius uiuo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus potestate; tum enim nepos neptisue in locum sui patris succedunt. 157. Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt et uiuo quoque parente quodammodo domini existimantur, unde etiam si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum: necessarii uero ideo dicuntur, quia omnimodo, (siue) uelint (si)ue (nolint, tam) ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. 158. Sed his praetor permittit abstinere se ab hereditate, ut potius parentis bona ueneant. 159. Idem iuris est et (in) uxoris persona, quae in manu est, quia filiae loco est, et in nurus, quae in manu filii est, quia neptis loco est. 160. Quin etiam similiter abstinendi potestatem 95. facit praetor etiam 'ei, qui in causa mancipii est, id est mancipato, (qui) cum libertate 122 heres institutus sit; 'quamuis3 necessarius, non etiam suus heres sit, tamquam seruus. 161. Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur: itaque liberi quoque nostri, qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti sicut extranei uidentur; qua de causa et qui a matre heredes instituuntur, eodem numero sunt,

est latinus; deinde qui, quod exciderat, suprascriptum litteris -ecesearum quasi expunctarum locum occupavit, unde factum dquiserit abiit in adquisierit. 122) ei qui in causa id ē mancipato mācipi e cum liber et C. (et, verbis id est mancipato tantum uncinis inclusis ed. Bg. 5.) mancipato, id est ei, qui in causa mancipii est, cum liber et ed. Bg. Cf. Gaius' p. 46. 3) Correxi. cum (olim puta cũ pro qū)

iud. (7, 72). §§. 156-158.

§. 2. I. tit. cit. (2, 19). Cf. infra 3, 2. L. 11. D. de lib. et post. (28, 2). Ulp. 22, 24. Collat. 16, 3. §. 6. §. 159. Cf. 3, 3. 2, 139. 1, 111. §. 160. Cf. 1, 123. 138. 3, 114. Ulp. 22, 24a. §. 161. S. 3. I. tit. cit. (2, 19). Cf. Ulp. 22, 25. 26, 7. quia feminae] Cf. 1, 104. Ulp. 26, 7. serui quoque] Cf. 2, 188.

[ocr errors]

96.

quia feminae liberos in potestate non habent.

serui quoque, qui cum libertate heredes instituti sunt et postea a domino manumissi, eodem numero habentur. 162. Extraneis autem heredibus deliberandi potestas data est de adeunda hereditate uel non adeunda. 163. Sed siue is, cui apstinendi potestas est, inmiscuerit se bonis hereditariis, siue is, cui de adeunda (hereditate) deliberare licet, adierit, postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si minor sit annorum xxv: nam huius aetatis hominibus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita etiam si temere damuosam hereditatem susceperint, praetor succurrit. scio quidem, diuum Hadrianum etiam maiori XXV annorum ueniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, apparuisset.

164. Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis deliberandi, ut intra certum tempus uel adeant hereditatem, uel si non adeant, temporis fine summoueantur: ideo autem cretio appellata est, quia cernere est quasi decernere et constituere. 165. Cum ergo ita scriptum sit: HERES TITIVS ESTO, adicere debemus: CERNITOQVE IN CENTVM DIEBVS PROXVMIS, QVIBVS SCIES POTERISQUE. QVOD NI ITA CREVERIS, EX

HERES ESTO. 166. Et qui ita heres institutus est, si uelit heres esse, debebit intra diem cretionis cernere, id est haec uerba dicere: QVOD ME PVBLIVS MEVIVS TESTAMENTO SVO HEREDEM INSTITVIT, EAM HEREDITATEM ADEO CERNOQVE; quodsi ita non creuerit, finito tempore cretionis excluditur; nec quicquam proficit, si pro herede gerat, id est, si rebus hereditariis tamquam heres utatur. 167. At is, qui sine cretione heres institutus 'est, 124 aut qui ab intestato legitimo

C. edd. 124) sit C. ed. Bg.

§§. 162. 163. S. 5. I. tit. cit. Cf. Paul. 3, 4b. S. 11. §. 164. Cf. Ulp. 22, 27. Varro de L. L. 7, 5. §. 98. Isidor. Orig. 5, 24. SS. 15 seq. §. 165. Cf. §. 171. Ulp. l. c. Varro de L. L. 6, 8. §. 81. Cic. de orat. 1, 22. S. 101. §. 166. Cf. Ulp. 22, 25. 26. 28. Fest. v. Crevi. Consult. 6, 19. §.7. I. de her. qual. (2, 19). §. 167. Cf. 3, S7. Ulp. 22, 25. S. 7. I. cit. L. 2. §. 4. Th. C. de i. int. rest. (2, 16). Tit. Th. C. de mat bon. (S, 18). L. 1. Th. C. de cretione (4, 1). L. 1. SS. 1. 2. L. 3. 5 pr. S. D. de i. delib. (28, 8). L. 9. 10. C. eod.

« PreviousContinue »