Page images
PDF
EPUB

9 9

OBTESTOR'. Cum Tellurem dicit, manibus terram tangit; cum Iouem dicit, manus ad coelum tollit; cum uotum recipere dicit, manibus pectus tangit. In antiquitatibus autem haec oppida inueni deuota, 'Tonios, Fregellas, Gabios, Veios, Fidenas; haec intra Italiam. praeterea Karthaginem et Corinthum; sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum, Hispanorum, Afrorum, Maurorum, aliarumque gentium, quas prisci loquuntur annales. Macrob. Sat. 3, 9. §§. 6-13.

Q. MVCIVS SCAEVOLA
(cos. a. u. 659. post pont. max. obiit a. u. 672).

De iure ciuili libri XVIII.

1. Nam Q. Scaeuolam1 ad demonstrandam penum his uerbis usum audio: Penus est 'non quidque esculentum aut poculentum, sed3 quod ipsius patrisfamilias aut liberum matris(ue) familias 4 (aut familiae) eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est, id, Mucius ait, penus uideri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt, sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu sint, sed intus et penitus habeantur, penus dicta sunt'. Gell. 4, 1. §. 17.

2. Itaque Q. Scaeuola in librorum, quos de iure ciuili composuit, XVI. uerba haec posuit: Quod cui seruandum datum est, si id usus est, siue quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit, usus est, furti se obligauit'. Gell. 7 (6),

15. §. 2.

[ocr errors]

3. Legis ueteris Atiniae uerba sunt: Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto'. Quis aliud putet in hisce

9) Fortasse: Thurios (ab Hannibale receptos); nam ordinem geographicum sequi videtur. Ceterum incertum, an haec quoque Furii, an Sereni Sammonici sint.

1) Libro secundo. Cf. L. 3 pr. §. 6. D. de penu leg. (33, 9). 2) Scripsi, desiderante id quod postea sequitur: Nam quae etc. inquit quod factum puta ex ñquidq) edd. 3) est edd. 4) patrisfamilias edd. Cf. L. 3 pr. cit.

uerbis, quam de tempore tantum futuro legem loqui? Sed Q. Scaeuola patrem suum et Brutum et Manilium, uiros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex ualeret, an etiam in ante facta? quoniam 'subruptum erit' utrumque tempus uideretur ostendere, tam praeteritum quam futurum. Gell. 17, 7. §. 1.

4. Scaeuola autem, P. f., iunctum esse putat uerbum, ut sit in eo et post' et 'limen': ut, quae a nobis alienata sunt, quum ad hostem peruenerint et ex suo tanquam limine exierint, dein quum redierint post ad idem limen, postliminio uideantur rediisse. Cic. Top. 8. §. 37.

5. (Nexum) Mucius: quae per aes et libram fiant, ut obligentur praeter quae mancipio dentur. Varro de L. L. 7, 5. S. 105.

6. (Q.) quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IIII. Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis. Gell. 3, 2. SS. 12. 13.

7. Itemque ut illud: Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim uideo Scaecolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Cic. Top. 6. § 29.

Aliunde, ut videtur.

8. Pontifices, ut Q. Scaeuola pontifex maximus dicebat, a posse et facere. Varro de L. L. 5, 15. §. 83.

[ocr errors]

9. Praetor, qui tum (sc. diebus fastis tria uerba) fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur; si prudens dixit, Q. Mucius ambigebat, eum expiari ut impium non posse. Varro de L. L. 6, 4. §. 30.

10. Praeter multam uero affirmabatur, eum, qui talibus diebus (sc. feriis) imprudens aliquid egisset, porco piaculum

dare debere; prudentem expiari non posse, Scaeuola pontifex affirmabat. Macrob. Sat. 1, 16. §. 10.

[ocr errors]

11. Scaeuola denique consultus, quid feriis agi liceret, respondit, quod praetermissum noceret: si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est uisus ferias polluisse; nec ille, qui trabem tecti fractam fulciendo ab imminenti uindicauit ruina. Macrob. Sat. 1, 16. S. 11.

12. Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius, qui adrogare uult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne insidiose adpetita sint, consideratur, iusqueiurandum a Q. Mucio, pontifice maximo, conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. Gell. 5, 19. §§. 5. 6.

13. De sacris autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conseruentur semper et deinceps familiis prodantur, et, ut in lege posui, perpetua sint sacra. Hoc posito, haec iura pontificum auctoritate consecuta sunt, ut ne morte patrisfamilias sacrorum memoria occideret, et iis essent ea adiuncta, ad quos eiusdem morte pecunia uenerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae satis, innumerabilia nascuntur, quibus implentur iurisconsultorum libri. Quaeruntur enim, qui adstringantur sacris. Heredum causa iustissima est; nulla est enim persona, quae ad uicem eius, qui e uita emigrauit, propius accedat. Deinde qui morte testamentoue eius tantundem capiat, 2 quantum omnes heredes. Id quoque ordine; est enim ad id, quod propositum est, accommodatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is, qui de bonis, quae eius fuerint, cum moritur, usu ceperit plurimum possidendo. Quarto, si nemo sit, qui ullam rem ceperit, 'de creditoribus 3 eius, 3 plurimum seruet. Extrema persona est, ut, si qui ei, qui mor

qui

1) Cf. Savigny Zeitschr. f. gesch. RW. II. p. 363 seq. Cf. supra P. Mucium Scaevolam 5. 2) Itaque unus tantum, ut sacrorum ratio desiderabat, quod et in sequentibus gradibus servatur: secus atque in heredibus; nam inter eos erat actio familiae herciscundae, qua qui sacra fecerat, ceteros de indemnitate convenire poterat. 3) creditoribus Savign. cj. Sed vid. lib. meum Recht d. Nexum' p. 91.

tuus sit, pecuniam debuerit, neminique eam soluerit, proinde habeatur, quasi eam pecuniam ceperit. Haec nos a Scaeuola didicimus, non ita descripta ab antiquis. Cic. de leg. 2, 19.

SS. 47-49. c. 20 init.

[ocr errors]

14. Atque etiam hoc dant Scaeuolae, quom est partitio, ut, si in testamento deductio scripta non sit, ipsique minus ceperint, quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc iidem secus interpretantur: et quod paterfamilias in eius donatione, qui in eius potestate esset, approbauit, ratum est; quod eo insciente factum est, si id is non approbat, ratum nou est. Cic. de leg. 2, 20. §. 50. 15. Nefrendes dictos asserit Q. Mucius Scaeuola arietes, quod dentibus frendere non possint. Fest. v. Nefrendes p. 162.

5

16. Petilam suram siccam et substrictam uulgo interpretantur. Scaeuola ait, ungulam albam equi ita dici. Fest. v. Petilam p. 205.

17. Scaeuolam quoque et L. Aelium etc.

Ateium Capitonem 24.

Vid. infra

18. Pueris non prius, quam togam uirilem sumerent, puellis non antequam nuberent, fuisse, Q. Scaeuola auctor est. post Valer. Max.

[ocr errors]

praenomina imponi moris Auct. epit. de nomin. rat.

19. Relatum est in literas, doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse, tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de diis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam, quae obsit populis nosse. superuacuis non magna causa est; solet enim et a iurisperitis dici superflua non nocent'. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent? Haec, inquit: non esse deos

[ocr errors]

De

4) Qua ratione cum filius heres plus retinere videatur (suo enim facto habet hereditatem deminutam), partiarius sacris non obligatur. 5) Ideoque adhuc in peculio est ad eumque, cuius peculium fit (velut legatarii partiarii pro parte), etiam nolentem morte pervenit et sacris eum alligat: quanquum is, qui cum nulla testamento deductio scripta est, minus ex legato, quam omnibus heredibus relictum est,

Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint. Quid aliud? Quod eorum, qui sint dii, non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus deus nec sexum habeat, nec aetatem, nec definita corporis membra. Poëticum sane deorum genus cur Scaeuola respuat, eisdem literis non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciunt furari, alium adulterare; sic item aliquid aliter turpiter atque inepte dicere ac facere: tres inter se deas certasse de praemio pulcritudinis, uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare; nihil denique posse confingi miraculorum atque uitiorum, quod non ibi reperiatur atque a deorum natura longe absit. Augustin. de ciuit. dei 4, 27.

[ocr errors]

20. Q. quidem Scaeuola pontifex maximus summam uim, dicebat, esse in omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur Ex FIDE BONA: fideique bonae nomen, existimabat, manare latissime, idque uersari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emptis uenditis, conductis locatis, quibus uitae societas contineretur. In his magni esse iudicis statuere (praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria) quid quemque cuique praestare oporteret. Cic. de offic. 3, 17. §. 70.

C. AQVILLIVS GALLVS
(praetor a. u. 688).

1. Stomachari Canius. Sed quid faceret? nondum enim Aquillius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas. In quibus ipsis cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus? respondebat: cum esset aliud simulatum, aliud Cic. de offic. 3, 14. §. 60. Cf. c. 15. §. 61. de nat. deor. 3, 30. §. 74.

actum.

ipse capere potest, itaque sacris non alligatur. 6) Hunc locum errore antea omissum monente Ubbelohdio (Gött.gel. Anz. 1863. p. 1149) iam supplevi.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

2

« PreviousContinue »