Page images
PDF

Obtestok'. Cum Tellurem dicit, manibus terram tangit; cum Iouem dicit, manus ad coelura tollit; cum uotura reciperc dicit, raanibus pectus tangit. In antiquitatibus autem liaec oppida inueni deuota, 'Tonios,9 Fregellas, Gabios, Veios, Fidenas; haec intra Italiam. praeterea Karthaginem et Corinthum; sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum, Uispanorum, Afrorum, Maurorum, aliarumque gentium, quas prisci loquuntur annales. — Macrob. Sat. 3, 9. §§. 6—13.

Q. MVCIVS SCAEVOLA (cos. a. u. 059. post ponl. max. obiit a. u. 072).

De iure ciuili libri XVIII.

1. Nam Q. Scaeuolam1 ad demonstrandam penum his uerliis usum audio: 'Penus est 'non quidque2 esculenlum aut poculentum, 'sed3 quod ipsius patrisfamilias aut liberum 'matris(?«?)familias 4 (aut familiae) eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est, id, Mucius ait, penus uideri debet. Nam quae ad edendura bibeudumque iu dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt, sed ea potius, quae liuiusce generis longae usionis gratia coutrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non iu promptu sint, sed intus et penitus habeantur, peuus dicta sunt'. — Gell. 4, 1. §. 17.

2. Itaque Q. Scaeuola in Hbrorum, quos de iure ciuili composuit, XVI. uerba haec posuit: c Quod cui seruandum datum est, si id usus est, siue quod utendum accepit, ad aliam rem alque accepit, usus est, furti se obligauit'. — Gell. 7 (6), 15. g. 2.

3. Legis ueteris Atiniae uerba sunt: cQuod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto'. Quis aliud putet in hisce

9) Fortasse: Thurios (ab Hannibale receptos); nam ordinem geographicum sequi videtur. Ceterum incertum, an haec guoque Furii, an Sereni Sammonici sint.

') Libro secundo. Cf. L. 3 pr. §. 6. D. de penu leg. (33, 9). 2) Scripsi, desiderante id quod postea sequitur: Nam quae etc. inquit qnod (jactum pu'.a ex fiquidq) edd. 3) est edd. l) patrisfamilias edd. Cf. L. 3 pr. cit.

uerbis, quam de tempore tantum futuro legem Ioqui? Sed Q. Scaeuola patrem suum et Brulum et Manilium, uiros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta Jex ualeret, an etiam in ante facta? quoniam 'subruptum erit' utrumque tempus uideretur ostendere, tam praeteritum quam futurum. — Gell. 17, 7. §. 1.

4. Scaeuola autem, P. f., iunctum esse putat uerbum, ut sit in eo et *post' et climen': ut, quae a nobis alienata sunt, quum ad hostem peruenerint et ex suo tanquam limine exierint, dein quum redierint post ad idem limen, postliminio uideantur rediisse. — Cic. Top. 8. §. 37.

5. (Nexum) Mucius: quae per aes et libram fiant, ut obligentur praeter quae mancipio dentur. — Varro de L. L. 7, 5. §. 105.

6. (£).) quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IIII. Kalendas lanuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae allerius anni essent, qui inciperet ex Kalendis. — Gell. 3, 2. §§. 12. 13.

7. Itemque ut illud: Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriuudi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim uideo Scaeuolam ponlificem ad hanc definitionem addidisse. — Cic. Top. 6. § 29.

Aliunde, ut videtur.

8. Pontifices, ut Q. Scaeuola pontifex maximus dicebat, a posse et facere. — Varro de L. L. 5, 15. §. 83.

9. Praetor, qui tum (sc. diebus fastis tria uerba) fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur; si prudens dixit, Q. Mucius ambigebat, eum expiari ut impium non posse. — Varro de L. L. 6, 4. §. 30.

10. Praeter inultam uero affirmabatur, eum, qui talibus diebus (sc. feriis) imprudens aliquid egisset, porco piaculum re debere; prudentem expiari 11011 posse, Scaeuola pontifex irmabat. — Macrob. Sat. 1, 16. §. 10.

[graphic]
[graphic]

11. Scaeuola denique consultus, quid feriis agi liceret. respondit, quod praetermissum noceret: si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non esl uisus ferias polluisse; nec ille, qui trabem tecti fractam fulciendo ab imminenti uindicauit ruina. — Macrob. Sat. 1, 16. §■11.

12. Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur^nam comitia arbitris ponlificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius, qui adrogare uult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne insidiose adpetita sint, consideratur, iusqueiurandum a Q. Mucio, pontifice maximo, conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. — Gell. 5, 19. $$. 5. 6.

13. De sacris 1 autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conseruentur semper et deinceps familiis proilantur, et, ut in lege posui, perpetua sint sacra. Hoc posito, baec iura pontificum auctoritate consecuta sunt, ut ne morte patrisfamilias sacrorum memoria occideret, et iis essent ea adiuneta, ad quos eiusdem morte pecunia uenerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae satis, innumerabilia nascunlur, quibus implentur iurisconsultorum libri. Quaeruntur enim, qui adstringantur sacris. Heredum causa iustissima est; nulla est enim persona, quae ad uicem eius, qui e uita eniigrauit, propius accedat. Deinde qui morte testamentoue eius lantundem capiat, 2 quantum omnes heredes. Id quoque ordine; est enim ad id, quod propositum est, accommodatum. Terlio loco, si nemo sit heres, is, qui de bonis, quae eius fuerint, cum moritur, usu ceperit plurimum possidendo. Quarto, si nemo sit, qui ullam rem ceperit, 'de creditoribus 3 eius, qui plurimum seruet. Extrema persona est, ut, si qui ei, qui mor

') Cf Savigny Zeitschr. f. gesch. RW. II. p. 363 seq. Cf. supra PMucium Seaevolam 5. 2) Ilaque unus tantum, ut sacrorum ratio desiderabal, quod et in sequenlibus gradibus servalur: secus atque 'iheredibus; nam inter eos erat actio familiae herciscundae, qua qtd sacra fecerat, ceteros de indemnitate convenire poterat. 3) crediioribus Savign. cj. Sed vid. lib. meum 'Rechl d. Nexum'' p. 91. tuus sit, pecuniam debuerit, neminique eam soluerit, proinde habeatur, quasi eam pecuuiam ceperit. Haec nos a Scaeuola didicimus, non ita descripta ab antiquis. — Cic. de leg. 2, 19. g§. 47—49. c. 20 init.

14. Atque etiam hoc dant Scaeuolae, quom est partitio, ut, si iu testameuto deducUb scripta non sit, ipsique minus ceperint, quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc iidem secus interpretantur: et quod paterfamilias in eius dpuatione, qui in eius potestate esset, approbauit, ratum est;4 quod eo insciente factum est, si id is non approbat, ratum nou est.5 — Cic. de leg. 2, 20. §. 50.

15. Nefrendes diclos asserit Q. Mucius Scaeuola arietes, quod dentibus frendere non possint. — Fest. v. Nefrendes p. 162.

16. Petilam suram siccam et substrictam uulgo interpretanlur. Scaeuola ait, ungulam albam equi ita dici. — Fest. v. Petilam p. 205.

17. Scaeuolam quoque et L. Aelium etc. — Vid. infra Ateium Capilonem 24.

18. Pueris non prius, quam togam uirilem sumerent, puellis non antequam nubereut, praenomina imponi moris fuisse, Q. Scaeuola auctor est. — Auct. epit. de nomin. rat. post Valer. Max.

19. Relatum est in literas, doclissimum pontificem Scaeuolam disputasse, tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de diis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam, quae obsit populis nosse. De superuacuis uon magna causa est; solet enim et a iurispcritis dici 'superflua non nocent'. Quae sunt autem illa, quae prolata iu multitudinem nocent? Haec, iuquit: non esse deos

4) Qua ratione cum fitius heres plus retinere videatur (suo enim facto habet hereditatem deminulam), partiarius sacris non obligatur. b) Ideoque adhuc in peculio esl ad eumque, cuius peculium fit (velut legatarii partiarii pro parte), etiam nolentejn morle pervenit et sacris eum altigat: quanquum is, qui cum nutia testamento deductio scripla est, minus ex tegato, quam omnibus heredibus relictum est, Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim a doclis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint. Quid aliud? Quod eorum, qui sint dii, non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus deus nec sexum habeat, nec aetateui, nec definita corporis membra. Poeticum sane deoruin genus cur Scaeuola respuat, eisdem literis non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis homiuibus comparentur, cum alium faciuut furari, alium adulterare; sic item aliquid aliter turpiter alque inepte dicere ac facere: tres inler se deas certasse de praemio pulcritudinis, uictas duas aVenere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cyguuui, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare; nihil denique posse confingi miraculorum atque uitiorum , quod non ibi reperiatur atque a deorum natura longe absit. — Augustin. de ciuit. dei 4, 27.

20, 6Q. quidem Scaeuola pontifex maximus summam uim, dicebat, esse in omnibus iis arbitriis, iu quibus adderetur Ex Fide Bona: fideique bonae nomen, existimabat, manare latissime, idque uersari in lutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emptis ueiiditis, conductis locatis, quibus uitae societas eontinerelur. In his magni esse iudicis statuere (praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria) quid quemque cuique pniestare oporteret. — Cic. de offic. 3, 17. §. 70.

C. AQVILLIVS GALLVS

(praetor a. u. 6S8).

1. Stomachari Canius. Sed quid faceret!' nondum enim Aquillius, collega et familiaris meus, protuleral de dolo malo formulas. In quibus ipsis cum ex eo quaererelur, quid esset dolus malus? respondebat: cum esset aliud simulatum, aliud aclum. — Cic. de offic. 3, 14. §. 60. Cf. c. 15. §. 61. de nat. deor. 3, 30. §. 74.

[ocr errors]
« PreviousContinue »