Page images
PDF
EPUB

52

stratio data est; item creditor pignus ex pactione,3 quamuis eius ea res non sit. sed hoc forsitan ideo uideatur fieri, quod uoluntate debitoris intellegitur pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret creditori pignus uendere, si pecunia non soluatur.

IIII. DE PVPILLIS AN ALIQVID A SE ALIENARE POSSVNT. 80. Nunc admonendi sumus, neque feminam neque pupillum sine tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec mancipi uero feminam quidem posse, pupillum non posse. 81. Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet 'pecunia res nec mancipi sit, contrahit obligationem. 82. At si pupillus idem fecerit, quia sine tutoris auctoritate pecuniam non facit accipientis, nullam contrahit obligationem: unde pupillus uindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est 'intendere suos ex iure Quiritium esse; mala uero fide consump|tos perinde ab eodem3 repetere potest 'atque si possideret. unde de pupillo quidem quaeritur, an nummos 'quoque, quos mutuos dedit, ab eo, qui accepit, 'bona fide | alii rursus alienatos petere possit, quoniam 'is per | hoc uideatur locupletior factus, quod alienaret.9 83. 'At ex contrario res tam mancipi quam 60 nec mancipi mulieribus et pupillis sine tutoris auctoritate solui possunt, 74.

6

85. S. 2. I. quib. alien. lic. (2, 8). 52) Supplevi, ductus Sched. explicans: R. e' I a q rer. ei admistraz data e. Cf. L. 48. S. 1. D. de pecul. (15, 1). L. 58. D. de procur. (3, 3). id, cuius libera administratio ei data est Bg. ed. 5. Non probo, quia singularum rerum concessa administratio non continet alienandi facultatem. 3) i. e. pignus conventione ei datum, non captum. 4) eá pecunia edd. cf. Gaius' p. 35. 5) Maxime secundum Hollw. et Goesch. restitui.. Respicit Gaius ad SC. in L. 20. S. 6. D. de hered. pet. (5, 3); cf. S. 3. D. de rei vind. (6, 1). 6) Item restitui. 7) Restitui 'Gaius' p. 36. 8) Restitui, arbitratus, ea, quae Sched, relata sunt

L. 27.

ase noncos esse: ali rursus alienatos. 9) Blumii Sched. secutus et L. 19. S. 1. D. de reb. cred. (12, 1) restitui. 60) Goesch. se

S. 5. D. de div. temp. (44, 3). §. 80. Cf. 1, 192. 2, 47. 85. Ulp. 11 27. Fr. Vat. 1. 45. Z. 9. D. de auct. tut. (26, 8). §. 82. Cf. §. 2. I. quib. alien, lic. (2, 8). §. 83. Cf. §. 2. I. cit. pr. 1. de auct.

quoniam meliorem condicionem suam facere iis etiam sine tutoris auctoritate concessum est. 84. Itaque si debitor pecuniam pupillo soluat, facit quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutoris auctoritate dissoluere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutoris auctoritate concessa est; sed tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit, et adhuc petat, per exceptionem doli mali summoueri potest. 85. Mulieri uero etiam sine tutoris auctoritate recte solui potest: nam qui soluit, liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxime diximus, a se dimittere mulier et sine tutoris auctoritate potest: quamquam hoc ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, sed 'habere 61 se dicat et per acceptilationem uelit debitorem sine tutoris auctoritate liberare, non potest.

86. Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos, quos in potestate, manu mancipioue habemus; item per eos seruos, in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis diligenter dispiciamus. 87. Igitur (quod) liberi nostri, quos in pòtestate habemus, item quod serui (nostr)i mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur, siue quid stipulentur, uel ex aliqualibet causa 'ad75. quirant, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest; et ideo si heres instítutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditatem nobis adquirit proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et conuenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur. 88. Dum tamen sciamus, si alterius in bonis sit seruus, alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiri, cuius in

cutus restitui. obl. toll. (3, 29).

61) i. e. acceptam habere. Cf. §. 1. 1. quib. mod. L.1. D. de acceptil. (16, 4). 2) adquirunt C. edd.

tut. (1, 21). §. 84. Cf. §.2. I. cit. ibiq. Theophil. Cic. Top. 11 init. §. 85. Cf. 3, 171. Cic. l. c. proxime] S.so. §§. 86.87. L. 10 pr. D. de acq. rer. dom. (41, 1). pr. I. per quas pers. nob. acq. (2, 9). Cf. Ulp. 19, 18. 19. Epit. 2, 1. §.7. Infra S. 96. 3, 167a. Fr. Vat. 51, 71 (2). Fr. Dosith. 5. Paul. 5, 8. §. 88. Cf. Ulp. 19, 20. supra 1, 54. 3, 166.

bonis est. 89. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio; cuius enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere uidemur; unde etiam per eos usucapio procedit.63 90. Per eas uero personas, quas in manu mancipioue habemus, proprietas quidem adquiritur nobis ex omnibus causis sicut per eos, qui in potestate nostra sunt; an autem possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus. 91. De his autem seruis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis 'adquirant, id nobis adquiratur; quod uero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque si iste seruus heres institutus sit legatumue quod ei datum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. 92. Idem placet de eo, qui a nobis bona fide possidetur, | siue liber sit siue alienus seruus: quod enim placuit 76. de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore: itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum, si seruus est. 93. Sed si bonae fidei possessor usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest. usufructuarius uero usucapere non potest; primum quia non possidet, sed habet ius 'utendifruendi; deinde quia scit, alienum seruum esse. 94. De illo quaeritur, an per eum seruum, in quo usumfructum habemus, possidere aliquam rem et usucapere 'possimus, & quia ipsum non possidemus. per eum uero, quem bona fide possidemus, sine dubio et possidere et usucapere possumus. loquimur autem in utriusque persona secundum distinctionem, quam proxime exposuimus, id est, si quid ex re nostra uel ex operis suis adquirant, ’(an)7

6

63) In C. sequitur spatium vacuum. 4) acquirunt C. ed. By. 5) Ex Dig. et Inst. utendi et fruendi C. edd. 6) possumus C. ed. Bg. 7) Supplevi ex vicino simili -ant et post pro adquiritur (sic C. edd.) scripsi adquiratur. Vitium Codd. vetus effecisse videtur, ut Iust.

=

§. 89. L. 10. S. 2. D. de acq. rer. dom. (41, 1). §. 3. 1. per quas pers. nob. acq. (2, 9). §. 90. Cf. Fr. Vat. 298. Plaut. Cas. 2, 2. §§. 91-93. = L. 10. SS. 3-5. D. tit. cit. SS. 4. 5. I. tit. cit. Cf. 3, 164. 165. Ulp. 19, 21. §. 94. Cf. §. 4. I. cit.

v. 26-29.

id nobis adquiratur. 95. Ex his apparet, per liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos habemus, neque bona fide possidemus, item per alienos seruos, in quibus neque usumfructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri posse. et hoc est, quod dicitur, per extraneam personam nihil adquiri posse, 'excepto eo, quod de possessione 68 quaeritur anne 'per liberam personam | nobis 77. adquiratur. 96. In summa sciendum est, his, qui in | potestate, manu mancipioue sunt, nihil in iure cedi posse; cum enim istarum personarum nihil suum esse possit, conueniens est scilicet, ut nihil suum esse 'per se' 70 in iure uindicare , possint.

1

97. (Hactenus) tantisper admonuisse sufficit, quemadmodum singulae res nobis adquirantur: nam legatorum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, opportunius alio loco referemus. uideamus itaque nunc, quibus modis per uniuersitatem res nobis adquirantur. 98. Si cui heredes facti sumus, siue cuius bonorum possessionem petierimus, siue cuius bona emerimus, siue quem adrogauerimus, siue 'quam in manum ut uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt. 99. Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam uel ex testamento, uel ab intestato ad nos pertinent. 100. Et prius est, ut de his dispiciamus, quae nobis ex testamento obueniunt.

2

101. Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiis faciebant, quae comitia bis in anno te

Inst. haec omitterent. Uncis ut glossema inclusit Bg. ed. 5. 68) Restitui coll. S. 4. I. cit. Goesch, volebat: 'excepta possessione, de ea enim'. 9) Secundum Goesch. restitui. 70) Nam per alios possunt, velut servus in liberali causa, filiusfam. cum sui iuris esse dicitur. Itaque alio sensu Celsus filiumfam. per se novare posse negat L. 25. D. de novat. (46, 2). Cf. Paul. 5, 8. Hoc sensu filius fam. tantum in iure cedere vel vindicta manumittere per se posse recte negaretur. L. 10. 18. S. 2. D. de manum. vind. (40, 2). 1) Sequitur in C. linea vacua. 2) quem C. ed. Bg.

[merged small][ocr errors][merged small]

4

stamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est, cum belli causa ad pugnam ibant: procinctus est enim expeditus et armatus exercitus: alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. 102. Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et libram agitur: qui 78. '(enim) 73 neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is si subita morte urguebatur, amico familiam suam, 'id est patrimonium suum, mancipio dabat, eumque rogabat, quid cuique post mortem suam dari uellet. quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. 103. Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc uero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum est. sane nunc aliter ordinatur atque olim solebat; namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari uellet; nunc uero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter ueteris iuris imitationem familiae emptor adhibetur. 104. Eaque res ita agitur: qui facit testamentum, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, v testibus ciuibus Romanis puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam suam; in qua re his uerbis familiae emptor utitur: FAMILIAM PECVNIAMQVE TVAM ENDO MANDATELA, TVTĒLA CVSTODELAQVE MEA (Ex ivre qviritIVM ESSE AIO, EAQVE), 5 QVO TV IVRE TESTAMENTVM | FACERE 79.

13) Addidi. Excidit eius nota ob sequens n. 4) Bg. haec verba Institutionibus aptissima tanquam glossema uncinis inclusit: cuius iusta suspicio nulla. 5) MANDATELAM TVTELAM CVSTODELAMQVE MEAM (ESSE AIO EAQVE) ed. Bg. Cf. lib. meum Studien d. R. R.' p. 245. et "Recht d. Nexum' p. 23. Librarius, cuius in codice QVE ante Qvo perisse videtur, ut illa exiq. ēē aio ea post mea omitteret, eo quod litterae ea recurrebant, inductus esse credendus est. Ceterum se

testam. ord. (2, 10) cum Theoph. Ulp. 20, 2. Gell. 15, 27. Plutarch. Coriol. 9. de sera num, vind. p. 550. (VIII. p. 174. Reisk.) Cic. de orat. 1, 53. §. 228. de nat. deor. 2, 3. Vellei. Pat. 2, 5. §. 3. Fest. v. Procincta. Endo procinctu. Serv. ad Aen. 7, 612. §. 104. Cf. Ulp. 20, 2. 9. Isidor. Orig. 5, 24. S. 12. in ceteris manc.] cf. 1, 119.

« PreviousContinue »