Page images
PDF
EPUB

herede uocatur.

53. Et in tantum haec usucapio concessa 67. est, ut et res, quae solo continentur, auno usucapiantur. 54. Quare autem etiam hoc casu soli rerum annua constituta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditariarum possessione uelut ipsae hereditates usucapi credebantur, scilicet anno: lex enim XII tabularum soli quidem res biennio usucapi iussit, ceteras uero anno: ergo hereditas in ceteris rebus uidebatur esse, quia soli non est, quia neque corporalis est: (et) quamuis postea creditum sit, ipsas hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit. 55. Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius hereditates adiri, ut essent, qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa obseruatio fuit, et ut creditores haberent, à quo suum consequerentur. 56. Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucratiua uocatur: nam sciens quisque rem alienam lucrifacit. 57. Sed hoc tempore 'iam 39 non est lucratiua: nam ex 'auctoritate diui 40 Hadriani senatusconsultum factum est, ut tales usucapiones reuocarentur; et ideo potest heres ab eo, qui rem usucepit, hereditatem petendo perinde eam rem consequi, at68. que si usucapta non esset. 58. Et necessario tamen herede extante ipso iure pro herede usucapi potest. 59. Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit: nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit uel in iure cesserit, si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno scilicet, (etiam) soli si sit. quae species usucapionis dicitur usure

possederit ed. mea prior. 39) etiam C. edd. Cf. Zeitschr. f. gesch. RW. XIV. p. 216. 40) hauctoritatem C. auctoritate edd. Cf.

L. 29. D. de usurp. (41, 3). Plin. ep. 5, 1. §. 10. §§. 53. 54. Cf. Cic. pro Flacco 34. ad Attic. 1, 5. §. 6. Senec. de benef. 6, 5. §. 3. supra ad S. 42. cit. §. 55. Cf. Cic. de legib. 2, 19 seq. pro Mur. 12. Fest. v. Religiosum. Sacer. Paul. 4, 3. §. 3. §. 56. Cf. L. 71. S. 1. D. de furt. (47, 2). L. 2. §. 1. D. pro herede (41, 5). L. 33. S. 1. D. de usurp. (41, 3). §. 57. Cf. L. 1 pr. D. quor. bon. (43, 2). §. 58. Cf. 3, 201. L. 2. C. pro her. (7, 29). §§. 59. 60. Cf. Boeth. in Top. 10. p. 340 Bait. Isidor. Or. 5, 25.

ceptio, quia id, quod aliquando habuimus, recipimus per usucapionem. 60. Sed cum fiducia 'contrahatur 41 aut cum creditore piguoris iure, aut cum amico, quod2 tutius nostrae res apud eum essent, si quidem cum amico contracta sit fiducia, sane omnimodo conpetit 'usureceptio; 3 si uero cum creditore, soluta quidem pecunia omnimodo conpetit, nondum uero soluta ita demum competit, si neque conduxerit eam rem a creditore debitor, neque precario rogauerit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucratiua ' usucapio conpetit. 61. Item si rem obligatam sibi populus uendiderit, eamque dominus possederit, concessa est 'usureceptio:3 sed hoc casu praedium biennio usurecipitur: et hoc est, quod uolgo dicitur, ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mercatur a populo, praediator appellatur.

4

[§§. 62.-64. infra suo loco quaere post §. 79.]

65. Ergo ex his, quae diximus adparet, quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea, quae traditione alienantur, quaedam ciuili; nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est ciuium Romanorum.

Zeitschr. l. c. p. 215. 41) contrahitur C. ed. Bg. 2) Malim quo et postea sint; nam nunc sensus est: quod putabamus, tutius nostras res apud eum fore: non satis aptus. 3) ususreceptio C. ed. Bg. 4) ususcapio C. ed. Bg. 5) Recte Heimbachius statuit, huc pertinere SS. 65-79. Scilicet per transpositionem unius folii SS. 62-61. continentis in antiquiore codice, ex quo Veronensis fluxit, (folii puta non iustae formae, sed minutae, quippe in quo tantum quae exciderant, erant suppleta) factum est, ut eum, quo in Veron. leguntur, locum sane ineptum obtinerent. Cf. tit. 1. 2, 8. qui, ut res flagitat, rerum acquisitionibus etiam naturalibus absolutis, de his, quibus alienare licet vel non, nulla aliena re interiecta agit. Et ut longe aptius quae SS. so seq. legimus, Sum 64. quam Sum 79. sequuntur, ita Gaius So 65. eo, quem in C. Veron. obtinet locum, dicere non poterat quae diximus, sed more suo quae supra diximus, dicere eum oportebat. Itaque iam SS. 62-64. suo loco restituere placuit, lectore tamen admonito nec mutatis SS. numeris: quod ipsum Bg.

SS. 23. 30. Cic. pro Flacco 21. S. 51. Paul. 2, 13. cum amico] Cf. Valer. Max. 4, 2. §. 7. §. 61. Cf. L. 9. D. de resc. vend. (18, 5). §. 65. Cf. §. 11. I. de rer. div. (2, 1). L. 1 pr. D. de acq. rer.

66. Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra fiunt, naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam quae occupando ideo nostra fecerimus, quia antea nullius essent, qualia sunt omnia, quae terra, mari, coelo capiuntur. 67. Itaque si feram bestiam aut uolucrem aut piscem ceperimus, simul atque captum hoc animal est, protinus 46 nostrum fit, et eousque 70. nostrum esse intellegitur, | donec nostra custodia coerceatur; cum uero custodiam nostram euaserit et in naturalem libertatem se receperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse 'desiuit*: naturalem autem libertatem recipere uidetur, cum aut oculos nostros euaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis tamen eius 'persecutio sit. 68. In iis autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, ueluti columbis et apibus, item ceruis, qui in siluas ire et redire solent, talem habemus regulam traditam, ut si reuertendi animum habere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium: reuertendi autem animum uidentur desinere habere, cum reuertendi consuetudinem deserueriut. 69. Ea quoque, quae ex hostibus capiuntur, naturali ratione nostra fiunt.

70. Sed et id, quod per alluuionem nobis adicitur, eodem iure nostrum fit: per alluuionem autem id uidetur adici, quod ita paulatim flumen agro nostro adicit, ut aestimare non possimus, quantum quoquo momento temporis adiciatur: (et) 8 hoc

C

errore suo cognito, fecit ed. 5. 46) Feci 'Gai.' p. 31. 'iure gentium id, quod ita captum fuerit, statim' ed. Bg. quidquid ita captum fuerit, continuo' ed. Bg. 5. utrumque neglectis Sched. ductibus et prius etiam ope commentitiae siglae i. gent. De v. protinus cf. 2, 153. 4, 185. 6*) desinit C. edd. etiam mea prior. 7) rei psecutio C. rei persecutio edd., ubi rei (h.e. male mutatum in parte tantum et posteriore quidem apodosis subiectum) est intolerabile. Sed librarius initio scribere voluit reciperatio (ut in fin. §. 68. desierint scribendo desieruerint), quae altera lectio et fortasse rectior (cf. L. 44. D. de acq. rer. dom. 41, 1) fuerit codici, quo utebatur, adscripta. ) Addidi.

dom. (41, 1). Cic. de offic. 1, 12. §§. 66-68. Cf. L. 1. S. 1. L. 3 pr. S. 2. L. 5 pr. §. 5. D. de acq. rer. dom. (41, 1). SS. 12. 15. 1. de rer. div. (2, 1). §. 69. Cf. L. 5. §. 7. D. eod. §. 17. I. tit. cit. §. 70. Cf. L. 7. §. 1. D. tit. cit. §. 20. I. tit. cit.

est, quod uolgo dicitur, per adluuionem id adici uideri, quod ita paulatim adicitur, ut oculos nostros fallat. 71. Quodsi flumen partem aliquam ex tuo praedio de(traxe)rit et ad meum praedium attulerit, haec pars tua manet. 72. At si in medio 71. flumine insula nata sit, haec eorum omnium communis est, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident; si uero non sit in medio flumine, ad eos pertinet, qui ab ea parte, quae proxima est, iuxta ripam praedia habent. 73. Praeterea id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamuis ille suo nomine aedificauerit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo cedit. 74. Multoque magis id accidit et in planta, quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit. 75. Idem contingit et in frumento, quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit. 76. Sed si ab eo petamus fundum uel aedificium, et inpensas in aedificium uel in seminaria uel in sementem factas ei soluere nolimus, poterit nos per exceptionem doli 'mali 49 repellere, utique si bonae fidei possessor fuerit. 77. Eadem ratione probatum est, quod in chartulis siue membranis meis aliquis scripserit, licet aureis litteris, meum esse, quia litterae chartulis siue membranis cedunt: 'at aeque 50 si ego eos libros easque membranas petam, nec inpensam scripturae soluam, per exceptionem doli mali summoueri potero. 78. Sed si in tabula mea aliquis pinxerit uelut imaginem, contra probatur: | magis enim dicitur, tabulam picturae cederė; cuius 72. diuersitatis uix idonea ratio redditur: certe secundum hanc regulam si me possidente petas, imaginem tuam esse, nec soluas pretium tabulae, poteris per exceptionem doli mali summoueri; at si tu possideas, consequens est, ut utilis mihi actio aduersum te dari debeat; quo casu nisi soluam impensam picturae,

49) Omisit ed. By. per errorem, supplevit ed. 5.

50) Scripsi; itaque

§. 71. Cf. L. 7. S. 2. D. tit. cit. §. 21. 1. tit. cit. §. 72. Cf. L. 7. S. 3. D. tit. cit. S. 22. L. tit. cit. §. 73. Cf. L. 7. S. 12. D. tit. cit. S. 30. 1. tit. cit. Epit. 2, 1. S. 4. §. 74. Cf. L. 7. S. 13. D. tit. cit. SS. 13. 31. I. tit. cit. Epit. 2, 1. §. 4. §. 75. Cf. L. 9 pr. D. tit. cit. S. 32. I. tit. cit. Epit. l. c. §. 76. Cf. Epit. 2, 1. S.6. L. 7. S. 12. L. 9 pr. D. tit. cit. SS. 30. 32. I. tit. cit. §. 77. Cf. Epit. 2, 1. SS. 4. 6. L. 9. §. 1. D. tit. cit. §. 33. I. tit. cit. §. 78. furti actio] cf. 3, 203. ·

IVRISPR, ANTEI. REL. ED. II.

11

poteris me per exceptionem doli mali repellere, utique si bona fide possessor fueris. illud palam est, quod siue tu subripuisses tabulam siue alius, conpetit mihi furti actio.

79. In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur: proinde si ex uuis (aut oliuis aut spicis) meis uinum aut oleum aut frumentum feceris, quaeritur, utrum meum sit id uinum aut oleum aut frumentum, an tuum. item si ex auro aut argento meo uas aliquod feceris, aut ex meis tabulis nauem aut armarium aut subsellium fabricaueris, item si ex lana mea uestimentum feceris, uel si ex uino et melle meo mulsum feceris, siue ex medicamentis meis emplastrum aut collyrium feceris, (quaeritur, utrum tuum sit id, quod ex meo effeceris,) an meum. Quidam materiam et substantiam spectandam esse putant, id est, ut cuius materia sit, illius et res, quae facta sit, uideatur esse, idque maxime placuit Sabino et Cassio; alii uero eius rem esse putant, qui fecerit, idque maxime diuersae 73. scholae auctoribus uisum est: | sed eum quoque, cuius materia et substantia fuerit, furti aduersus eum, qui subripuerit, habere actionem; nec minus aduersus eundem condictionem ei competere, quia extinctae res, licet uindicari non possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt.

62. 51 Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alieuandae 69. rei potestatem non habeat, et qui dominus non sit, | alienare possit. 63. Nam dotale praedium maritus inuita muliere per legem Iuliam prohibetur alienare, quamuis ipsius sit uel mancipatum ei dotis causa uel in iure cessum uel usucaptum. quod quidem ius utrum ad Italica tantum praedia, an etiam ad prouincialia pertineat, dubitatur. 64. Ex diuerso agnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege x11 tabularum; item procurator 'rem eius, | a quo rerum ei admini

C. edd. 51) De hoc SS. 62-61. vero loco cf. not. 45. et ad SS. 80

79. Cf. L. 7. S. 7. D. tit. cit. §. 25. I. tit. cit. Epit. 2, 1. S. 5. 62. pr. 1. quib. alien. lic. (2, 8). §. 63. pr. 1. cit. Cf. Paul. 2, 21 B. S. 2. §. 64. Cf. Cic. de invent. 2, 50. ad Herenn, 1, 13. Ulp. 12, 2. S. 43. I. de rer. div. (2, 1). L. 9. S. 4. D. de acq. rer. dom. (41, 1). S.1. I. quib. alien. (2, 8). L. 29. D. fam. erc. (10, 2). L. 6. S. 8. D. comm. div. (10, 3). L. 1. D. de pign. act. (13, 7). L.14.

« PreviousContinue »