Page images
PDF
EPUB

COMMENTARIVS SECVNDVS.

55. 1. Superiore commentario de iure personarum exposuit.s.mus; modo uideamus de rebus: quae uel in nostro patrimonio sunt, uel extra nostrum patrimonium habentur.

2. Summa itaque rerum diuisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani. 3. Diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae. 4. Sacrae sunt, quae Dis superis consecratae sunt; religiosae, quae Diis Manibus relictae sunt. 5. Sed sacrum 'quidem solum tantum existumatur1 auctoritate populi Romani fieri; consecratur enim lege de ea re lata aut senatusconsulto facto. 6. Religiosum uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. 7. Sed in prouinciali solo placet plerisque, solum religiosum non fieri, quia in eo 'solo dominium populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessionem tantum et usumfructum habere uidemur; utique tamen eiusmodi locus, licet non sit religiosus, pro religioso habetur, quia etiam quod in prouinciis

1) Puta scriptum fuisse: dem sol. tātum. Nam mobiles res, velut hostiae, donaria etiam sine auctoritate populi sacrae fieri possunt. quidem solum' edd. quidem locum nullum existimant sine ed. Bg. 5. cui cur hic solum sacrum, non aeque religiosum §. 7. valde displicueril, causam non video. 2) Fortasse legendum ipsum.

§. 1. pr. 1. de rer. divis. (2, 1). §§. 2. 3. = L. 1. pr. D. de rer. divis. (1, 8). §. 4. Cf. S. 7. I. de rer. div. (2, 1). §. 5. Cf. §. 8. I. ib. L. 9 pr. SS. 1. 2. D. eod. (1, 8). L. ult. D. ut in poss. leg. (36, 4). Cic. de harusp. resp. 6. ad Attic. 4, 2. §. 3. Fest. v. Sacratae leges. Sacer, mons. div. (2, 1). §. 7. Cf. 1, 6. 2, 21. 46. p. 36. 63. Lachm. Plin. ep. 10, 62 (59).

§. 6. Cf. §. 9. I. de rer. Frontin. de controv. agr. Theophil. 2, 1. S. 40.

l.s.

non ex auctoritate populi Romani consecratum est, '(etsi)3 proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur. 8. Sanctae quoque res, ueluti muri et portae, quodammodo diuini iuris sunt. 9. Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod humani | iuris est, plerumque alicuius in 56. bonis est; potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. 10. Hae autem res, quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae. 11. Quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur; ipsius enim uniuersitatis esse creduntur. priuatae autem sunt, quae singulo

rum sunt.

12. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. 13. Corporales hae sunt, quae tangi possunt, ueluti fundus, homo, uestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. 14. Incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis 57. debetur, plerumque corporale est, ueluti fundus, homo, pe-1. s. cunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendifruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam seruitutes uocantur.

[ocr errors]

3) Addidi (excidit post est, cum scriptum esset esi). quanquam' suppl. Goesch. proprie quidem ed. Bg. 5. 4) Abhinc SS. 9-14. restitutae sunt ex L. 1. D. de rer. div. (1,8) et tit. I. de reb. corp. (2, 2). 5) In vv. 7—24. huius paginae, qui fere perierunt, Gaius primum exposuerat, quae essent iura pr. urb. et rust., ut apparet ex Epit. 2, 1. §. 3. Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum uel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae, et lumi

8. L. 1 pr. D. de rer. div. (1, 8). S. 10. I. eod. (2, 1). 9. Cf. §. 7. 1. eod. §§. 10. 11. Cf. L. 1 pr. L. 2. §. 1. D. de interd. (43, 1). L. 15. D. de verb. sign. (50, 16). L. 6. §. 1. D. de rer. div. (1, 8). §§. 12—14. Tit. I. de reb. corp. (2, 2).

item **

vv. 10-20.

15. Item 'ex mobilibus et mouentibus mancipi sunt serui atque ancillae et ea animalia mansueta, quae collo dorsoue domantur, qualia sunt boues, equi, muli, asini. et nostri 58. quidem praeceptores haec animaliu6 | statim ut nata sunt, t.s. mancipi esse putant; Nerua uero, Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant, quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possuut, tunc uideri mancipi esse,' cum ad eam aetatem peruenerint, in qua domari solent. 16. E diuerso ferae bestiae nec mancipi sunt, uelut ursi, leones; item ea animalia, quae fera e 8 bestiarum numero sunt, uelut elefantes et cameli, et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsoue domantur; 'item animalia quaeuis minora, unde etiam mansuetorum, quorum 'singula quaedam supra diximus mancipi esse, quaedam 'nec1 mancipi sunt. 17. Item

10

num, ut ita quis fabricet, ut uicinae domui lumen non tollat. Praediorum uero rusticorum iura sunt uia uel iter, per quod pecus aut animalia debeant ambulare uel ad aquam duci, et aquae ductus: quae similiter incorporalia sunt. Haec iura tam rusticorum, quam urbanorum praediorum seruitutes appellantur.' Deinde ad aliam rerum divisionem transiit, quod quaedam res mancipi sint, quaedam nec mancipi. Mancipi esse ex his rebus, quae soli sint, ut supra quoque significaverit (1, 120), praedia Italica, tam urbana quam rustica, provincialia nec mancipi esse. "Item ex mobilibus et mouentibus' (cf. 4, 16) etc. 6) Sensum restituendo significavi. 7) Restitui, Goesch. et Lachm. fere secutus. 9) Hanc C. scripturam iam Poeschm. secutus restitui: Fera intellige non domita. ferarum ed. mea prior. fere ex Lachm, cj. Bg. etiam ed. 5. certe ea de causa improbandum, quod iam numero aliquo esse (ex. gr. dediticiorum) significat, proprie id, quo de agitur, non esse, vel fere tantum id esse. Caeterum bestias tantum Gaium dixisse, contra me Poeschm. ex L. 2. §. 2. D. ad l."Aquil. (9, 2) ostendit. 9) Restitui. Puta notatum fuisse domant'. Ceteras res mobiles praeter animalia Gaius omittit etiam S. 32. 10) Restitui. 1) non (nota n male explicata) C.

§§. 15. 16. Cf. 1, 120. Ulp. 19, 1. Fr. Vat. 259. p. 321 seq. Bait. Isidor. Or. 9, 4. S. 45. De asinis de r. r. 2, 6. §. 3. de canibus idem 2, 9. §. 7.

Boeth. ad Top. 5. emendis cf. Varro §. 17. Cf. 1, 120.

fere omnia, quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, exceptis seruitutibus praediorum rusticorum in Italico solo, quae mancipi1 sunt, quamuis sint ex numero rerum incorporalium.

12

18. Magna autem differentia est mancipi rerum et nec mancipi. 19. Nam res nec mancipi nuda traditione 'ad alium transfer\untur,3 si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. 20. Itaque si tibi uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uenditionis causa siue ex donationis siue quauis alia ex causa, tua fit ea res 'sine ulla iuris solemnitate.4 21. In eadem causa sunt prouincialia praedia, quorum alia stipendiaria, alia tributaria uocamus: stipen-" diaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur. 22. Mancipi uero res 'aeque per mancipationem ad alium transferuntur; unde 'etiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet manci(patio, idem ualet et in iure cessio1. 23. Et manci)patio quidem quemadmodum fiat, superiore commen

[ocr errors]

6

5

edd. 12) Scripsi 'Gaius' p. 33. nam hae quidem mancipi res' edd. 3) abalienari possunt' edd.; "transferri possunt' ed. Bg. 5. vid. Gaius' p. 33. et cf. SS. 22. 39. 4) Ex mea restitutione. Cf. Boeth. l. c. p. 322. si . . . . nulla solennitate interposita tradatur'. Alii alia suppleverunt, sed de quibus hic non agitur. 5) Scripsi Gaius' p. 33. quae C. sunt, quae' edd. 6) Ex Goesch. cj. scripsi, idque in fine versus et cum littera m insit, etiam spatio sufficit. Cf. 1, 112. 121. 2, 173. 3, 90. etiam proprie' Bg. ed. 5. non apte laudans 2, 172., ubi non est proprie, nec 4, 18. nam non sunt etiam res, quae non proprie res mancipi dicantur. 7) Bg. ed. 5. male supplevit: manci(patio in mancipi rebus, idem in omnibus rebus valet in iure cessio). Nam ut taceam, non omnes res in iure cedi posse, in his, quae possunt, ita demum, si mancipi sunt, idem valet in iure cessio quod mancipatio, velut de auctoritate obligando eum, qui in iure cedit.

2, 28. 29. Ulp. 19, 1. Fr. Vat. 45.

§§. 18-20. Cf. Boeth. 1. c. Ulp. 19, 7. §. 40. I. de rer. div. (2, 1) cum Theophilo; infra S. 28. §. 21. Cf. 1, 6. 2, 7. Fr. Vat. 259. 283. 285. 289. 293. 315. 316. Theophil. 2, 1. §. 40. §. 22. Cf. 1, 119. 120. Ulp. 19, 3. Cic. Top. 5. ibiq. Boeth. p. 322 Bait. Fr. Vat. 311. 313. Varro de r. r. 2, 10. S. 4. §. 23. Cf. 1, 119.

59.

t.s.

60.

t. s. 61. t.s.

18

tario tradidimus. 24. In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani, uelut praetorem, uel apud praesidem prouinciae is, cui res in iure ceditur, rem tenens ita 'dicit: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE 410; deinde postquam hic uindicauerit, praetor interrogat eum, qui cedit, an contra uindicet; quo negante aut tacente tunc ei, qui uindicauerit, eam rem addicit; idque legis actio uocatur, quae fieri potest etiam in prouinciis apud praesides earum. 25. Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur: quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem prouinciae ' quaerere. 26. Quod si neque mancipata, ueque in iure cessa sit res mancipi20 |

[blocks in formation]

18) Ita C. edd. Ex Boeth.et quia sequitur postquam hic uindicauerit in priore ed. scripseram: (uin)dicat. Postquam vero verba vindicationis rectius intellegere contigit (cf. ad 4, 16) intellexi etiam h. l. C. Ver. dicit recte habere et quod sequitur uindicauerit spectare verba illis dictis adiecta SICVTI DIXI, ECCE TIBI VINDICTAM IMPOSVI. 9) Puto fuisse: quaerR. qsi. "quaerere. (At si)' edd. 20) Puta secutum esse sed tantum tradita'. Suspicor enim, in hac pagina et prima parte sequentis Gaium primum dixisse, rem mancipi traditam tantum, si quidem a cive Romano, non effici accipientis ex iure Qu. (in bonis fieri, postea demum dicit §. 41); si vero a peregrino, cum quo ius commercii non sit, perinde esse ac si res nec mancipi tradita esset (cf. Fr. Vat. 47. not. 17); totum enim hoc rerum discrimen iuris civilis esse. Deinde de iure commercii exposuisse, sed plenius, quam Ulp. 19, 4. 5. Mancipationem vero, si ab eo, quicum ius commercii sit, res mancipi mancipio accipiatur, etiam nexum continere, i.e. ut venditor evicta re auctoritatis nomine ad duplum pretium solvendum obligetur. Invicem iuris commercii communicationem efficere, ut si civis Rom, a peregrino liberae civitatis secundum mores legesque peregrinorum rem emat, quae ex his legibus per traditionem acquiri non possit, quo in numero praedia esse soleant, iustus dominus eius rei efficiatur. Nec tamen idem obtinere in provinciis. In his enim non modo praedium nullum' etc. 1) *unicam edd. parum usitata vox in iuris libris et hinc aliena. Cum igitur in

§. 24. In iure cessio.... legis actio uocatur] Boeth. l. c. Cf.

« PreviousContinue »