Page images
PDF
EPUB

qua 120 fiduciae causa cum uiro suo fecerit coemptionem, nihilominus filiae loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.

sint.

1

116. Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio 117. Omues igitur liberorum personae, siue masculini siue feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam serui mancipari possunt. 118. Idem iuris est in earum personis, quae in manu sunt: nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt (mancipari, quo liberi a parente 'possunt, in tantum)2 quidem, ut quamuis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit, 31. quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam quae-ei nupta non sit nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit. 118. (Set) plerumque solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum uelint parentes coemptionatoresque e suo iure eas personas dimittere, sicut inferius euidentius apparebit. 119. Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam uenditio: quod ut ipsum ius proprium ciuium Romanorum est; eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is, qui mancipio 'accipit, aes tenens ita dicit: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO ISQVE MIHI EMPTVS EST HOC AERE AENEAQVE LIBRA;

4

deinde aere percutit libram idque aes dat ei, a quo mancipio

coemption. Edd. tantum habent v. femina. 120) Spatium explevi. Göschen. volebat Si qua tamen vel licet autem mulier'. 1) Sequitur linea vacua. 2) Hoc si scriptum ponis possintt, ostendit, qua ratione librarius omnia haec omittere potuerit. mancipatur; adeo' ed. Bg. 3) Supplevi ex praecedente possit. 4) Ita rectius-Bg.

§. 117. Cf. Dionys. 2, 27. Plut. Num. 17 fin. infra 1, 132. L. 10. C. de patr. pot. (8, 47). §. 118. Cf. SS. 114 seq. 123. 137. §. 118. Cf. SS. 132 seq. §. 119. Boeth. in Top. 5., p. 322 Bait. Cf. supra SS. 113. Ulp. 19, 3. 4. Varro de L. L. 5, 34. §. 163. 9, 49. §. 83. Epit. 1, 6. S. 3. Theophil. 1, 12. S. 6. Fest. v. Rodum. C. Aelius apud Priscian. 8, 4. p. 792 P. qui libram libripens] =Priscian.

[ocr errors]

accipit, quasi pretii loco. 120. Eo modo et seruiles et liberae personae mancipantur; animalia quoque, quae mancipi sunt, quo in numero habentur boues, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica, quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. 121. In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae seruiles et liberae, item animalia, quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt; adeo quidem, ut eum, (qui) mancipio accipit, adprehendere id ipsum, quod 32. ei mancipio datur, necesse sit; unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur: praedia uero '(in) 125 absentia solent mancipari. 122. Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur; et erant asses, dupondii, semisses et quadrantes, nec ullus aureus uel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege x11 tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum uis et potestas non in numero erat, sed in pondere 'aliquo aeris; ueluti asses librales erant, et dipondii' pondo duas erant libras; nam inde etiam dipondius dictus est, quasi duo pondo: quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses quoque et quadrantes pro rata scilicet portione librae aeris habebant certum pondus. item qui dabant olim pecuniam, non adnumerabant eam, sed appendebant; unde serui, quibus permittitur administratio pecuniae, dispensatores appellati sunt et 'adhuc appellantur.

[ocr errors]

125)

123. Si tamen

с

accipit rem, aes et mea prior ex Gaius' p. 27. In fine versus addidi. 6) Scripsi; sed incertum est; potes etiam: certo aeris', uel cuiusque'. ° nummorum ex Lachm. cj. ed. Bg. 7) tum erant bilibres; unde' ed. Bg. Quod ex C. Blum. refert fuerant, id nunc interpretor p. II erant. Nam sic et notare et praeponere pondo' et accusativum adhibere solebant. Vid. I. F. Gronov. de pec. vet. 1, 6. p. 27. 8) Ex Hollw. et mea cj. restitui.

6 fin. p. 726. P. p. §. 120. Cf. Ulp. 19, 1. supra 1, 113. 117. infra 2, 19, 21, 27. 35. §. 121. Cf. Ulp. 19, 6. Isidor. Or. 5, 25. §. 31. Varro de L. L. 6, 8. S. 85. §. 122. Cf. Plin. N. H. 33, 3, 13. Dionys. 9, 27. Gell. 20, 1. Isidor. Or. 10, 67. 16, 19. §. 5. et 25. §. 3. Priscian, p. 708. 1347 P. Fest. v. Pendere. Grave aes. Dispensatores. Schol. Pers. 2, 59. §. 123. Cf. SS. 113. (cum ibi citt.) 138. 2, 160, 3, 114. et Gell. 18, 6. unde apparet, quosdam uxorem, quae

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

9

quaerat aliquis, qua re mulier, quae coemptionem fecit, a mancipatis distet,129 ea quidem, quae coemptionem facit, 'non deducitur in seruilem condicionem, a parentibus et a coemptionatoribus uero 130 mancipati mancipataeue seruorum loco 33. constituuntur, adeo quidem, ut ab eo, cuius in mancipio | sunt, neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam si simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona seruorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus iisdem uerbis mancipio 'accipiantur, quibus serui; quod non similiter fit in 'coemptione. 2

1

124. Videamus nunc, quibus modis ii, qui alieno iuri subiecti sunt, eo iure liberentur.

3

125. Ac prius de his dispiciamus, qui in potestate sunt. 126. Et quidem serui quemadmodum potestate dominorum liberentur, ex his intellegere possumus, quae de seruis manumittendis superius exposuimus. 127. Hi uero, qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit; nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeue sui iuris efficiuntur; mortuo uero auo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita' demum3 si post mortem aui in patris sui potestatem recasuri non sunt. itaque si moriente auo pater eorum et uiuat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum aui in potestate patris sui fiunt; si uero is, quo tempore auus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de

129) Et propius quidem ad Blumii Sched, accedit et rationem habet, quod 'Gaius' p. 27. proposui: uiro coemptione empla mancipatis distet, sed id tamen a Gaiano loquendi usu abhorret. Unde nunc scriptum fuisse puto: mlr coemption fecit, a mancipatis distet. Sed ferri non potest, quod Bg. ed.: citra coemptionem feminae etiam mancipentur. 180) Scripsi 'Gaius' p. 27. tantum nunc 'vero' (u) in fine posito. capite deminuitur, sed seruilem condicionem aput coemplionatorem non patitur; e diver so ex Lachm cj. ed. Bg. 1) accipiuntur C. ed. Bg. 2) Ex Gösch. ed. 2. restitui. 3) Ex ed.

[ocr errors]

coemptionem fecerat, in manu et mancipio viri esse dixisse. §. 124. pr. I. quib. mod. i. pot. solv. (1, 12). §. 125. Cf. SS. 13 seq. §. 126.

=

- pr. 1. cit. §. 127. pr. 1. cit. Cf.

potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. 128. Cum autem is, cui ob aliquod 34. maleficium 'ex lege 134 poenali aqua et igni interdicitur, ciuitatem Romanam amittat, sequitur, ut quia eo modo ex numero ciuium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum in potestate habeat. pari ratione et si ei, qui in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani parentis. 129. Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamuis seruus interim hostium fiat, (tamen) pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi, qui ab hostibus capti sunt, si reuersi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reuersus habebit liberos in potestate: si uero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore, quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo, quo ab hostibus captus est, dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus, propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. 130. Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de patris potestate, si flamines Diales inaugurentur, et feminini 35. sexus, si uirgines Vestales capiantur. 131. Olim 'quidem,7 quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis 'profectus erat | in Latinam coloniam, et ipse ex potestate exibat, cum qui ita | ciuitate Romana cesserant, acciperentur alterius ciuitatis ciues.

8

Bg. 5. addidi. 134) Ex C. et Bg. ed. 5. lege errore mea prior. 5) Ex Gösch. edd. 1. 2. qui C. ed. Bg. 6) Ex Inst. et Bg. ed. 5. addidi. 7) qq C. (potius qd, ut puto). quoque edd., quod non est huius loci. 8 Ad sensum restitui, sed paulo accuratius quam dien' p. 201., quorum rationem secutus est Bg. 9) Sequitur linea

Ulp. 10, 2. §. 128.

$.5. I. ib. Cf. Ulp. 10, 4.
§. 1. L. 18. L. 22. §. 2. D.

S. 1. 1. ib. Cf. Ulp. 10, 3.

§. 129.

Stu

dubitari potest] Cf. Paul. 2, 25. §. 1. L. 12. de captiv. (19, 15). §. 130. Cf. Ulp.

19, 5. infra S. 145. 3, 114. Tacit. 4. 4, 16. Gell. 1, 12. Plutarch. §. 131. Cf. Cic. pro Caec. 33. 34. pro Balbo 11-13.

Num. 10.

132. 'Praeterea140 emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentium esse. sed filius quidem tertia demum mancipatione, ceteri uero liberi, siue masculini sexus siue feminini, una mancipatione exeunt de parentium potestate: lex enim XII "(tabularum) tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur his uerbis: si pater filium ter uenunduit,2 filius a patre liber esto'. eaque res ita agitur: mancipat pater filium alicui; is eum uindicta manumittit; eo facto reuertitur in potestatem patris; is eum iterum mancipat uel eidem uel alii (sed in usu est, eidem mancipari) isque eum postea similiter uindicta manumittit, quo facto rursus in potestatem patris sui reuertitur; tunc tertio pater eum mancipat uel eidem uel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur) eaque mancipatione desinit in potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus 36. sit, sed adhuc in causa mancipii | 3

133. t.s.1 Admonendi autem sumus, liberum arbitrium esse ei, qui

vacua. 140) Ex Inst. et Bg. ed. 5. addidi. 1) Ex Inst. addidi. 2) venundabit' ed. Bg. Vid. Ulp. 10, 1. 3) Nihil in hac pagina legi potuit. Sed in priore eius parte sequebatur fere: apud eum, cui mancipatus est. a quo si rursus manumittatur, sui iuris fit'. Rursus haec quae exceperint, cognosci potest ex Gaii epit. 1, 6. §. 3 med.: Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur, et a naturali patre manumittatur, ut si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius, succedat. Feminae uel nepotes masculi ex filio una emancipatione de patris uel aui exeunt potestate et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una mancipatione de patris uel aui potestate exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiduciarius, a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum eum sibi naturalis pater uel auus manumiserit, ipse eis in hereditate succedit'. Cf. §. 6. I. quib. mod. ius pot. solv., verb. Et tunc ex edicto Praetoris etc.' 4) Est S. 7. 1. h. t. L. 28. D. de adopt. (1, 7) a Goesch, recte h. l. posita. Mihi tamen verisimilius visum est, initium Si in Iustiniani Inst. fidelius quam in Dig. ex Gaio transumptum esse; unde ex illis restitui. 'Liberum arbitrium est ei' ed. Bg. Nec quicquam, si sententiam spectas, inter haec et ea, quae not. 132. significavi, interiisse videtur.

pro domo 30. Boeth. in Top. 4. p. 302 Bait. §. 132. Cf. Gai. epit. 1, 6. §. 3. Ulp. 10, 1. §. 6. 1. quib. mod. i. pot. solv. (1, 12);

« PreviousContinue »