Page images
PDF
EPUB

qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Macrob. Sat. 1, 13. §. 21.

...

2. ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maioris collega rogari iure non potest. 2 Messalla apud Gell. 13, 15. §. 5.

*Q. COSCONIVS

(incertae, sed huius fere, ut videtur, aetatis).

[ocr errors]

1. Hoc idem Cosconius 1 in actionibus scribit praetorem accensum solitum esse iubere, ubi ei uidebatur horam esse tertiam, inclamare, horam esse tertiam, itemque meridiem et horam nonam. Varro de L. L. 6, 9. §. 89.

2

1

*M. IVNIVS GRACCHANVS
(C. Sempronii Gracchi tr. pl. aequalis). 1
Commentarii. 2

1. Celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in Tuscis citra Volsinios p. VIIII sine ullo peditum adiumento cepissent eius uocabuli; idque durauit ultra C. Gracchum. Iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his uerbis: Quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos uocabant, nunc equites uocant ideo, quia non intelligunt,

babilius ad eius annales referuntur. 2) Cf. infra M. Valerium Messallam 1.

1) Cum eundem de rebus grammaticis scripsisse constet (Varr. de L. L. 6, 5. §. 36. Suet. vit. Ter. 5.) malim nunc cum Hertzio statuere, non in actionibus eum hoc scripsisse, sed scripsisse, praetorem in actionibus ea, quae sequuntur, iussisse. De Hostilianis actionibus vid. Cic. de orat. 1, 57. S. 245. 2) Cf. Censorin. 23.

1) De hoc cf. L. Mercklin de Iunio Gracch. Comm. part. 1. 2. Dorp. 1841. et M. Hertz de Iunio Gracch. disp. adiecta comm. de L. Cinciis Berol. 1842. p. 88 seqq. 2) Hic titulus nititur quidem tantum loco Varr. de L. L. 6, 9. S. 95. hoc ipsum 'inligium' scriptum inueni in M. Iunii commentariis; sed quin idem sit hic M. Iunius cum nostro, iam cum Hertzio non dubito. Ipse Gracchanus scripsit etiam 'de potestatibus' librum, notum ex L.1 pr. §. 1. D. de offic. quaest.

trossulos nomen quid ualeat, multosque pudet eo nomine appellari,' et causam, quae supra indicata est, exponit inuitosque etiamnum tamen trossulos uocari. — ́Plin. N. H. 33, 2. §. 9.

2. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturnia scribitur. Eius uestigia etiam nunc manent tria: quod Saturni fanum in faucibus; quod Saturnia porta, quam Iunius scribit ibi, 'quam3 nunc uocant Pandanam; quod post aedem Saturni in aedificiorum legibus priuatis parietes postici muri sunt scripti. — Varro de L. L. 5, 7. §. 42.

urbe.

3. Subura Iunius scribit ab eo, quod fuerit sub antiqua
Varro de L. L. 5, 7. §. 48.
4. Luceres, ut Iunius, a Lucumone.

9. §. 55.

Varro de L. L. 5,

5. Mensium nomina fere aperta sunt, si a Martio, ut antiqui constituerunt, numeres. Nam primus a Marte. Secundus, ut Fuluius scribit et lunius, a Venere, quod ea sit Aphrodite, quoius nomen ego antiquis literis quod nusquam inueni, magis puto dictum, quod uer omnia aperit, Aprilem. Tertius a maioribus Maius, quartus a iunioribus dictus Iunius. Dehinc quintus Quintilis et sic deinceps usque ad Decembrem a numero. Ad hos qui additi, prior a principe deo Ianuarius appellatus; posterior, ut iidem dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quod tum his parentetur. Varro de L. L. 6, 4. §§. 33. 34.

6. Nomina decem mensibus antiquis Romulum fecisse Fuluius et Iunius auctores sunt: et quidem duos primos a parentibus suis nominasse Martium a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite id est Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur: proximos duos a populo, Maium a maioribus natu, Iunium a iunioribus; ceteros ab ordine, quo singuli erant, Quintilem usque ad Decembrem perinde a numero. Censorin. 22.

7. Annum uertentem Romae Licinius quidem Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensium fuisse scripserunt. sed magis Iunio Gracchano et Fuluio et Varroni et Suetonio aliisque credendum, qui decem mensium putaue

(1, 13) et Lyd. de mag. 1, 24. quem locum, cum Lydum sua tantum ex Digestis hausisse constet, omisimus. 3) Fortasse qua.

runt fuisse, ut tunc Albanis erat, unde orti Romani. sorin. 20.

Cen

8. Postea siue a Numa, ut ait Fuluius, siue, ut Iunius, a Tarquinio duodecim facti sunt menses et dies CCCLV, quamuis luna duodecim suis mensibus CCCLIIII dies uideatur explere. Censorin. 20.

9. Iunius Seruium Tullium regem primum intercalasse commemorat. Macrob. Sat. 1, 13. §. 20.

10. Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius 4 negat, quoniam ne senator quidem sit, neque ius habeat sententiae dicendae, quum ex ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria. Gell. 14, 8. §. 1.

6

[ocr errors]

11. Publica pondera et in mensuris obseruata sunt. ex ea causa Iunius in plebiscito cautum esse ait, quod duo Silii P. et M. trib. pleb. rogarint, his uerbis: 'Ex ponderibus publicis, quibus hac tempestate populus oetier '[qui] 5 solet, uti' coeretur se dolo malo), uti quadrantal uini octoginta pondo siet, congius uini decem p(ondo) siet, sex sextarii congius siet uini, duodequinquaginta sextari quadrantal siet uini, 'sextarius aequus aequo cum librario siet, sexdecimque 'librarii in modio sient. si quis magistratus adversus hac d(olo) m(alo) pondera modiosque uasaque publica 'modica minora maioraue faxit, iussitue fieri, dolumue adduit, quo ea fiant, eum quis uolet magistratus 'multare quantam) u(olet) pecuniam), 10 dum minore parti familias taxat, liceto; siue quis in sacrum iudicare uoluerit, liceto'. Fest. v. Publica pondera p. 246.

[ocr errors]

4) Cf. infra Ateium Capitonem 4. 5) An: unlgo? (go absorpto a so-). 6) Scripsi; coaequetur Cd. edd. 7) Hoc est: sextarius (qui primus et maximus modulus est liquidorum et aridorum communis) simpliciter dictus (non vini) sive vas, quo sextarium vini aliusve rei metimur, aequus spatii modo sit cum aequo (sextario id, quod continet, accurate aequante) librario, sive ad vini pondus exacto, quem Graeci oτadμinov appellant. Cf. Boeckh Metrol. p. 18. 25. Ad hanc sententiam lacunas initio supplevi. 8) Ex Mülleri cj.; intellige sextarios librarios. librae Cd. edd. 9) i. e. ad modum vel ad metiendum pertinentia. 10) Correxi; multaretur Cd. edd. Cf. Orell. Inscr. Lat. coll. 2488 1. L. A. 603, 15.

P. RVTILIVS RVFVS
(cos, a. u. 649).

Ἱστορίας Ρωμαϊκῆς.

1. Rutilius scribit, Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die, intermisso rure, ad mercatum legesque accipiendas Romam uenirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur. unde etiam mos tractus, ut leges trinundino die promulgarentur. ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis uenire et in colle consistere, unde coram possent ab uniuersis uideri. sed haec omnia negligentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt. 2 Macrob. Sat. 1, 16. §. 34.

*FVRIVS.1

1. Reperi in libro quinto rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii uetustissimo libro reperisse professus est. Est autem carmen huiusmodi, quo di euocantur, cum oppugnatione ciuitas cingitur: 'SI DEVS SI DEA EST, CVI POPOLVS CIVITASQVE KARTHAGINIENSIS EST IN TVTELA, TEQVE MAXIME ILLE, QUI VRBIS HVIVS POPOLIQVE TVTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQVE VENIAMQVE A VOBIS PETO, Vt vos popolVM CI

1) Non recepissem has reliquias, nisi Rutilius hoc libro magis instituta populi Rom. quam res gestas persecutus esse videretur. Četera quae feruntur eius fragmenta (Kraus. fragm. hist. Rom. p. 230) ex libris de vita sua deprompta esse malim existimare. 2) Incertum, quatenus haec Rutilii sint.

1) Incertum, quis. Sed scriptor iuris sacri videtur fuisse, et, si alias notus, malim intellegere A. Furium Antiatem, aequalem Rutilii Rufi, poetamque annalium, quem et alias Macrob. velut Sat. 6, 1.3.4. solo Furii nomine laudat et de quo vid. Meyer ad Cic. Brut.35, quam M. Furium Bibaculum Augusti aequalem, Macrobio Sat. 2, 1. memoratum, de quo adi Bernhardy Röm. Liter. p. 541 ed. 4. M. Hertz. de L. Furio Philo cos, a. u. 618. cogitavit. 2) Qui fuit imperante

VITATEMQVE KARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA, TEMPLA SACRA VRBEMQVE EORVM RELINQVATIS ABSQVE HIS ABEATIS, EIQVE POPOLO CIVITATIQVE METVM, FORMIDINEM, OBLIVIONEM INIICIATIS, 'PROPITIIQVE3 ROMAM AD ME MEOSQVE VENIATIS, NOSTRAQVE VOBIS LOCA, TEMPLA SACRA, VRBS ACCEPTIOR PROBATIORQVE SIT, MIHIQVE POPOLOQVE ROMANO MILITIBVSQVE MEIS PRAEPOSITI SITIS, SI

' (idque faciatis extis)a VT SCIAMVS INTELLIGAMVSQVE.

ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LVDOSQVE FACTV

[ocr errors]

RVM'. In eadem uerba hostias fieri oportet, 5 auctoritatemque uideri extorum, ut ea promittant futura. Urbes uero exercitusque sic deuouentur, iam numinibus euocatis; sed dictatores imperatoresque soli possunt deuouere his uerbis: 'DIS PATER, VEIOVIS, MANES, SIVE VOS QVO ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, VT OMNES ILLAM VRBEM KARTHAGINEM EXERCITVMQVE, QVEM EGO ME SENTIO DICERE, FVGA, FORMIDINE TERROREQVE COMPLEATIS, QVIQVE ADVERSVM LEGIONES EXERCITVMQVE NOSTRVM ARMA TELAQVE FERENT, VTI VOS EVM EXERCITVM, EOS HOSTES, EOSQVE HOMINES, VRBES AGROSQVE EORVM ET QVI IN HIS LOCIS REGIONI6 BVSQVE, AGRIS VRBIBVSVE HABITANT, OBDVCATIS, LVMINE SVPERO PRIVETIS, EXERCITVMQVE HOSTIVM, VRBES AGROSQVE EORVM, QVOS ME SENTIO DICERE, VTI VOS EAS VRBES AGROSQVE, 'CAPITA AETATESQUE EORVM DEVOTAS CONSECRATASQVE HABEATIS ILLIS LEGIBVS, QVIBVS QVANDOQVE SVNT MAXIME HOSTES DEVOTI, EOSQVE EGO VICARIOS PRO ME, FIDE MAGISTRATVQVE MEO PRO POPOLO ROMANO, EXERCITIBVS LEGIONIBVSQVE NOSTRIS DO, DEVOVEO, VT ME MEAMQVE FIDEM IMPERIVMQVE, LEGIONES EXERCITVMQVE NOSTRVM, QVI IN HIS REBVS GERVNDIS SVNT, BENE SALVOS SIRITIS ESSE. SI HAEC ITA FAXITIS, VT EGO SCIAM, SENTIAM INTELLIGAMQVE, TVNC QVISQVIS HOC VOTVM FAXIT, VBIVBI FAXIT, RECTE FACTVM ESTO OVIBVS ATRIS TRIBVS. (TE) TELLVS MATER TEQVE IVPITER

Caracalla. 3) Scripsi; PRODITIQVE edd. et mea prior. 4) Supplevi, quae similiter desinentia excidisse videntur. 5) Nam piaculum erat, alienigenam eos invocare. 6) Scripsi Iguv. Tafeln p. 253. abducatis edd. 7) Legendum videtur: habitatoresque. 8) Supplevi.

« PreviousContinue »