Page images
PDF
EPUB

vv. 2-24.

46. nam et si testamento scriptis in orbem seruis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt; quia lex Furia Caninia, quae in fraudem eius facta sint, rescindit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea, quae in fraudem eius legis excogitata

sunt.

47. In summa sciendum est, (quod) 4 lege Aelia Sentia cautum 'est, ut creditorum fraudandorum causa 'manumissi 50 liberi non fiant, etiam hoc ad peregrinos pertinere, '(quia) senatus 1 ita censuit ex auctoritate '(diui) Hadriani: cetera uero iura eius legis ad peregrinos non pertinere. 3

48. Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subjectae. 49. Sed rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt. 50. Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sint (nam) si cognouerimus, quae istae personae sint, simul intellegemus, quae sui iuris sint. 51. Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt.

4

52. In potestate itaque sunt serui dominorum. quae qui

с

,

tates et sub tempore mortis hoc fecerit, hi, qui prius manumissi fuerint, usque ad numerum superius constitutum liberi erunt, qui uero post statutum numerum manumissi fuerint, serui sine dubio permanebunt. 4. Nam si incolumis quoscumque diuerso tempore manumisit, inter cos, qui per testamentum manumissi sunt, nullatenus computentur'. Ex his tamen Epitomator ea, quae SS. 3. 4. continentur, aliunde quam ex Gaio sumsisse videtur. 48) (cum) ed. Bg. 9) sit aut Sched. sit, ut qui ed. Bg. Sed superscripta nota q qui), quae effecit, ut etiam post voci manumissi superscriberetur sint, mea sententia ex errore huc translata est sive ex antecedente versu, ubi desideratur quod, sive ex v. 8., ubi quia ante v. senatus excidit. 50) manumissi sint ed. Bg. vid. not. 49. 1) senatus C. ed. Bg. 2) Addidi ex perpetuo Gaii more. 3) Sequitur linea vacua. 4) Ex Dig. et Inst. supplevi.

[ocr errors]

46. Cf. supra §. 21a. L. 37. D. de condit, et dem. (35, 1). 47. Cf. S. 37. SS. 46-51. L. 1 pr. D. de his qui sui (1, 6). pr. I. eod. (1, 8). §. 49. Cf. Fr. Vat. 298. 300. Lex Flav. Salp. §. 52. = L. 1. S. 1. D. de his q. sui (1, 6). §. 1. I. eod. (1, 8).

22.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

8

13.

dem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus, dominis in seruos uitae necisque potestatem esse, et quodcumque per seruum adquiritur, 14. id domino'adquiri. 55 53. Sed hoc tempore neque ciuibus Romanis, nec ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos saeuire: nam ex constitutione sacratissimi imperatoris Antonini qui sine causa seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur: nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum saeuitia, cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte fit: male enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio. 54. Ceterum cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in bonis uel ex iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegitur), ita demum seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur.

55. Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreauimus. quod ius proprium ciuium Romanorum est: fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos 15. habent potestatem, qualem nos habemus. idque diuus Hadrianus edicto, quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significauit. nec me praeterit, Galatarum gentem credere, in potestate parentum liberos esse. 56. 'lustas autem nuptias contraxisse liberosque is pro

55) adquiritur C. edd. Sed sententia et res ipsa (cf. 1, 54. 2, 88.)

=

=

§. 53. L. 1. §. 2. D. §. 2. I. eod. Cf. Collat. 3, 2. 3. prodigis] Cf. Paul. 3, 4. S. 7. §. 54. Cf. SS. 21 b. 35. infra 2, 40. 88. 3, 166. Ulp. 1, 16. Theophil. 1, 5. §. 4. §. 55. L. 3. D. de his q. sui v. al, iur. (1, 6). pr. §. 2. I. de patr. pot. (1, 9). infra S. 93. Dionys, 2, 26. Galatarum] cf. Cues. de b. Gall, 6, 19. §. 56. Cf. Ulp.

creatos in potestate habere ciues Romani ita intelleguntur,56 si ciues Romanas uxores duxerint, uel etiam Latinas peregrinasue, cum quibus conubium habeant: cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, euenit, ut 'non (solum) ciues Romani fiant set (et) in potestate patris sint. 57. Unde et ueteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisue, quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in potestatem parentum fiunt. 58. 'Cum seruilibus uero personis ne nuptiae quidem sunt. 58a. Sed nec liberas omnes nobis uxores ducere licet: nam a quarundam nuptiis abstinere debemus. 59. Inter eas enim personas, quae parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, uelut inter patrem et filiam uel matrem et filium uel auum et neptem; et si tales personae inter se coierint, nefarias | atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. 16. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut 'etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat; itaque eam, quae nobis adoptione filiae aut neptis loco esse coeperit, non poterimus uxorem ducere, quamuis eam emancipauerimus. 60. Inter eas quoque personas, quae ex transuerso gradu cognatione iunguntur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta. 61. Sane ’(enim) 60 exigunt, ut cum Haloandro (ad Dig. l. c.) legamus adquiri. 56) Restitui. Ipse librarius lacunam significavit duos versus vacuos relin· quens. 7) Hanc vulgarem lectionem restitui. nati . . . fiant et ed. mea prior. Verum non natt sed nascentes fiunt cives Rom. Cf. §. 57. *) Rursus duorum versuum lacunam a librario relictam, ut sententiam significarem, replevi. In his Gaius primo loco servilium personarum mentionem non habere non potuit. Cf. Ulp. 5, 4. 5. (SS. 1. 10. I. de nupt. 1, 10): cuius auctoritati plus tribuendum fuit, quam Bgii in ed. 5., aliena haec a Gaiana commentatione esse statuentis. Post spatium Sciendum autem est non omnes nobis uxores ducere licere ed. Bg. 9) Ex Inst. et C. ed. Bg. 60) Ex Inst. supplevi.

5, 2 seq. §. 57. Cf. tabulas honestae missionis, quae adhuc ex§§. 58. 59. S. 1. 1. de nupt. 1, 10. Cf. Ulp. 5, 6. Paul. §§. 60. 61. S. 2. I. de nupt.

stant.

[ocr errors]

2, 19. S. 6. Collat. 6, 3. §. 1.

inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint, siue alterutro eorum: sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quam diu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed (et) si ego emancipatus fuero, nihil impedimento erit nuptiis. 62. Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset: sororis uero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita prin17. cipalibus constitutionibus significantur. Item amitam et materteram uxorem ducere non licet. 63. item eam, quae nobis quondam socrus aut nurus aut priuigna aut nouerca fuit. ideo autem diximus quondam', quia si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione inter nos nuptiae esse non possunt, quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere. 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere uidetur, neque liberos: hi enim, qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere uidentur, patrem uero non utique, nec ob id in potestate eius sunt, (sed) 'sunt, quales ii, quos mater uulgo concepit: nam nec hi patrem habere 'ullum2 intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, uel a Graeca uoce quasi orvo̟áðηv concepti, uel quasi sine patre filii. 3

61

65. Aliquando autem euenit, ut liberi, qui statim quidem ut nati1 sunt, parentum in potestate non fiant, i postea

61) quales sunt C. edd. Cf. §. 12. 1. de nupt. (1, 10). 2) Scriptum fuisse pono ull. quae vox etiam postponitur velut 2, 29. 101. omnino' (quod nunquam in C. Veron. notatur) ex Lachm. cj. ed. Bg. utique' ed. Bg.5. quod fere spatium excedit. 3) Sequitur linea vacua. 4) Ex Inst. Sed sequentium causa addidi 'quidem', ut et Theophilus

(1, 10). Cf. Ulp. 5, 6. §. 62. Cf. SS. 3. 5. I. Collat. 6, 4. S. 5. Tacit. A. 12, 5 seq. 13, 2. Suet. Dio 68, 2. §. 63. Cf. SS. 6. 7. I. cod. Ulp. 5, 6. §. 64. Cf. §. 12. I. eod. cum Schrad.

§. 65.

eod. Ulp. 5, 6. Claud. 26, 39. 43. Collat. 6, 3. §. 3. S. 13. I. eod.

=

tamen redigantur in potestatem. 66. Itaque si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreanerit, aut Latinum ex Latina aut ciuem Romanum ex ciue Romana, non habebit eum in potestate; 'sed postea causa probata ciuitatem Romanam consequitur cum Latino filio:65 simul ergo eum in potestate sua habere incipit. 67. Item si ciuis Romanus 18. Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam esse crederet, et filium procreauerit, hic non est in potestate, quia ne quidem ciuis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis, cuius et mater fuerit, quia non aliter quisquam ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad ciuitatem Romanam perueniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit, quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit ciuis Romana. 68. Item si ciuis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam ciui Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatusconsulto cauetur. idem iuris est aliquatenus, si ei, qui dediticiorum numero est, tamquam ciui Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potestatem patris non redigitur. 69. Item si Latina peregrino, quem Latinum esse crederet, '(e lege) 19. Aelia Sentia nupserit, potest ex senatusconsulto filio natot.s.

legisse videtur. 65) Scripsi. In C. fuerit: s' postea & phata c. rom. | conseqt'c'latino fil. 6) Sensu exigente addidi. Puto vero primum litteris e lege) ob vicinas litteras creder-et olim omissis, ceteras a s.

§. 66. Cf. Ulp. 7, 4. supra §. 29. §. 67. Cf. Ulp. 7, 4. 5, 9. infra 2, 142. 3, 5. 73. Collat. 16, 2. §. 5. 16, 3. §§. 7. 15. supra §. 26. Hoc senatusconsultum antiquius fuisse alio sub Hadriano facto, apparet ex 2, 142. 143. §. 68. Cf. Ulp. 7, 4.

« PreviousContinue »