Page images
PDF
EPUB

ipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum est, et maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. 32. Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probarit, potest 8. mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet | ciuis Romana et filius, isque eo amplius perinde ac si iustis | nuptiis esset procreatus, quasi suus postumus heres patris bona | apiscitur. si uero et pater et mater decesserint, | ipse filius, cuius interest cum ciuitate Romana bona eorum obtinere, [ debet causam probare, ut tamen impuberis tutor causam agat. 32a. Sed uidebimus, de filio anniculo quae diximus, ne eadem de filia annicula dicenda sint.3

vv. 8-10.

30

32b.1

si seruus alterius in bonis, alterius ex iure Quiritium sit, unus ex | illis duobus dominis libertatem eius incoare, alter complere per iterationem potest. 32. 'Praeterea quiuis Latinus ius | Quiritium consequitur, si nauem decem milium modiorum fabricauerit uel etiam alias quaesiuerit et sex annis ea ipsa, | uel, ea perdita, alia, quam in eius locum comparauit, frumentum

30) v. 1-7. Vestigia C. secutus sententiam perfeci. Edd. tantum habent: ciuis Romana ipse filius cuius debet causam probare, ut de filio anniculo (ante hoc uidebimus Hollw. cj.). 1) Gaium iuris Quir, acquisitiones primum eas, quae minoris et maioris XXX ann. manumissi et Latini fucti propriae erant, deinde utriusque communes exposuisse credibile est. Itaque liberorum causae probationem ex lege A. S. hoc loco v. 7-10. perinde ut apud Ulp. 3, 4. sequebatur iteratio, velut his verbis: Maior XXX annorum Latinus factus iure ciuili per iterationem ciuis Romanus fit, hoc est, si ab eo, cuius ex iure Quiritium seruus fuit, iterum iuste manumissus sit. Proinde' etc. Quae deinceps sequebantur v. 10. extremo, ad sententiam, sed partim Sched. ope in textu restitui (edd. tantum verba illis — dominis praebent). In v. 12. 13. fuisse posui: illis duobus dominis lib.tem e' incoare alter c' | plere p ifationem potē. De §. 35. vid.

254. §. 5. I. de fideic. hered. (2, 23) Vespasiani Aug. temporibus'. §. 32. Cf. Collat. 16, 3. SS. 7. 15. infra 3, 5. §. 32a. Cf. infra 1, 72. §. 32. Cf. §. 35. Ulp. 3, 4. Fr. Vat. 221. Epit. 1, 1. §. 4. Fr. Dos. 14. Plin. ep. 7, 16. Tacit. A. 13, 27. §. 32. Cf. Ulp.

Romam portauerit. quod ita edicto D. Claudti significatur.32 33. 3 Item Neronis Caesaris edicto cauetur, ut si Latinus in perficiendo | aedificio Romae non minus quam 'partes duas tertias patrimoni sui impenderit, ius Quiritium consequlatur. ** -| vv. 22. 23. non minus quam singulos frumenti modios pinseret, ad ius Quiritium

34.

5

| 9.

not. 36. 32) S. 32. Ad sententiam restitui. Edd. tantum habent: Quiritium cauerit. Sed post verba irationem pote (not. 31) sic Gaium perrexisse puto: 'ptea (Praeterea) quiuis Latinus ius | Quiritium c'(s)equitur, si nauem x m (decem milium) modiorum fabri|cauerit u etiam alias qsiuerit. . .... | ū ea perdita, alia q. in e' locum' etc. ("Quiuis' Gaius dixerit, quoniam hoc etiam ad minores XXX a. Latinos factos pertinebat.) 3) Göschenus initium huius §i ita restituendum censuit: lege Iulia cautum est, ut Latinus, si in perficiendo aedificio Romae non minus' etc. ex L 139. D. de verb. signif. (Ulp. lib. 7. ad l. Iul. et Pap.). Cetera egregie; sed de lege Iulia nec apparet, qua ratione ea de hoc Latinorum beneficio, qui tum nondum erant, quicquam cautum esse potuerit, et L. 64. D. sol. matr. (24, 3) maxime §.7. ostendit, quid in causa fuerit, ut Ulpianus hoc libro de libertis dotalibus Latinis vel facto mariti vel suo iure civitatem adeptis exponeret. Praeterea cum Gaius ordinem temporis secutus esse videatur, non dubitavi, ex Tacit. A. 15, 43. ad a. 65. 'addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis' Neronis edicto hoc beneficium adscribere. Nam Vespasianus alia sanxit. Suet. Vesp. s. Lex Flav. Mal. 62. 4) Scripsi. partem edd. partes C. Alii semissariam' vel semisdecimam' vel sextantariam' supplere conati sunt: contra linguae vel rei ipsius rationem; neque enim de chartaceis aedificiis neque de decies centenariis Latinis Nero cogitavit. Duae partes' plerumque simpliciter dicuntur, velut Fr. Vat. 236. 237. Cat. 134, 4; sed accuratius duae partes tertiae', velut L.81. Th. C. de decur. (12, 1). 5) Ex C. restitui, in quo quod ante pinseret antecedit signum, nola modii fuisse videtur, ut oratio ita fere composita fuerit: qui Romae pistrinum institueret, quod diurnos non minus quam singulos frumenti modios pinseret, ad ius Quiritium perueniret'. Male hactenus creditum, hanc Codicis partem ad navis fabricationem pertinere. Desiderantur iuris Quir. consequendi modi 1. militia ex lege Visellia et SCto (Ulp. 3, 5), qua de re Gaius ex SCti aetate cerle post Neronem facti egisse, deinde vero addidisse videtur, his omnibus meri

3, 6. Scaevola L. 3. D. de vacat. (50, 5). §. 33. Cf. Ulp. 3, 1. L. 139. D. de verb. sign. (50, 16). §. 34. Cf. Ulp. 3, 1. Fr. Vat. 233.

VV.

1-12.

35...

si uero Latinam libertatem ab eo consecutus sit, cuius tantum | in bonis fuerat, consentiente eo petere debet, | cuius in eo ius Quiritium fuerit. cum enim seruus | eiusdem domini 36 et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

36. Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet. 37. Nam is, qui in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem. 38. Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter 10. manumittere permittitur, quam si uindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata 'manumiserit. 7 39. Iustae autem causae manumissionis sunt ueluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed et illae causae, quas superius in seruo minore xxx annorum exposuimus, ad hunc quoque casum, de quo loquimur, adferri possunt. item ex diuerso hae causae quas in minore xx annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad seruum minorem XXX annorum. 40. Cum ergo certus modus manumittendi minoribus xx annorum dominis per legem Aeliam

tis Latinum cum uxore forte non ex lege A. S. ducta, si eiusdem condicionis sit, et cum liberis ita ut in potestatem eius redigantur, civitatem Rom. adipisci (cf. 'Gai'. p. 10). Aliam esse causam 2. Latinae ter enixae; 3. beneficii principalis (Ulp. 3, 1. 2). Haec igitur occupaverint p. 9. partem priorem. 36) Ad sententiam restitui. Edd. in prioribus tantum habent consecutus ius Quiritium fuerit. Ultimam lacunam, in qua edd. postremo tantum habent si quis alicuius', explevi secundum ductus C., in quo fuerit: e' em seru. eiusd. domini. Puta vero Gaium de beneficio principali tocutum esse, ut huc pertineant 3, 72, 73. et Plin. ep. 10, 4. 5 (22). 104 (105). Nec vero h. 1. probatur, quod Bg. sibi persuasit, ego verum non puto, heredi ius iterationis non competiisse. 7) fuerit C. edd. Cf. Inst.

§§. 36. 37.
§. 38.

=

235. §. 35. Vid. ad. §. 32b. cit. pr. 1. quib. ex caus. manum. (1, 6). Cf. Ulp. 1, 15. S. 4. I. eod. Cf. Ulp. 1, 13. Fr. Dosith. 13. Lex Flav. Salp. 28. L. 4. C. de test. mil. (6, 21). §. 39. Cf. 1, 19. §. 5. I. quib. ex c. manum. (1, 6). L. 9. 11—16. 19. 20. 25. D. de manum. vind. (40, 2). L. 21. D. qui et a quib. manum. (40, 9). §. 40. Cf. S. 7. 1. quib. ex c. manum.

Sentiam constitutus sit, euenit,ut qui XIIII annos aetatis expleuerit, licet testamentum facere 38 et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum xx, libertatem seruo dare non possit. 41. Et quamuis Latinum facere uelit minor xx annorum dominus, 'tamen nihilo minus debet apud consilium causam probare, et ita postea inter amicos manumittere.

42. Praeterea lege Furia Caninia certus modus constitutus est in seruis testamento manumittendis. 43. Nam ei, qui plures quam duos neque plures quam decem seruos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur; ei uero, qui plures | quam x neque plures quam xxx ser- 11. uos habebit, usque ad tertiam partem eius numeri manumittere1, s. permittitur. at ei, qui plures quam xxx neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam 'manumittendi libera potestas 40 datur. nouissime ei, qui plures quam c habebit nec plures quam D, 'manumittere 1 'permittitur usque ad quintam partem; neque plures (quam D habentis ratio habetur, ut inde pars sum)atur, 3 sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam c. et contra si quis unum seruum omnino

36) possit, quod hic ex C. praebent edd. multique habent Inst. codices, ex inferiore versu irrepsisse videtur. ") Edd. non invito l'. nihilo minus tamen ed. Bg. 5. invito Gaio (cf. 1, 118. 2,170). 40) Restitui. In C. fuerit: quarta mmittendi libera p'estas (non licentia, quo verbo Gaius non utitur nisi in malam partem). Sane incerta est scriptura, certe vero iuris error vitandus, qui inest lectioni By. ed.5: directo iure liberare licentia. Nihil enim interesse potuit, quemcunque quis haberet numerum, inter directam et fideicommissariam libertatem; nec vero omnino interfuisse in utroque legis capite, constat ex L. un. C. h. t. et Paul. 4, 14, 1. 1) Scripsi. Alii: amplius non', postea scribentes quam ut quintam partem (manumittat)". 2) permittitur quam ut C. ed. Bg. Sed suspicor, olim fuisse: permittit' as q. et ex eo cum factum esset permittitur quam, etiam ad mutatum in ut. 3) Apparet, librarium integrum versum praetermisisse, quem, ut sensus flagitabat, aptius nunc quam olim restituisse mihi videor.

(1, 6); infra 2, 113. §. 41. Cf. Fr. Dosith. 13. §. 42. L. Furia C.] a. 8. Cf. 2, 228. Paul. 4, 14. Tit. 1. de 1. Fur. Can. (1, 7). C. 7, 3. §. 43. Cf. Ulp. 1, 24. Paul. 4, 14. §.4. L. 22. §.1. D. de fideic. lib. (40, 5).

aut duos habet'duntaxat, nihil de eo lege cauetur 44 et ideo liberam habet potestatem manumittendi. 44. Ac nec ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt. Itaque licet iis, qui uindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem. 45. Sed quod de numero seruorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ut ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, utique tot manumittere liceat, quot ex antecedenti numero licuit. et hoc ipsa lege prouisum est: erat enim sane absurdum, ut x seruorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem '(eius) numeri 5 manumittere ei conceditur, ulterius autem XII seruos habenti nou plures liceret manumittere quam ; at eis, 12. qui plures quam x neque | 'plures quam xxx habent, ulique t.s. etiam quinque, quot x habenti licuit, manumittere licet.7

[ocr errors]

6

eos

44) Sententiam restituendo expressi. 5). Ex Bg. cj., qui edidit: [ex eo] numero'; numero C. 6) Ex Lachm. cj. (Mihi tamen is, qui supra voc. conceditur tantum terius at scripsit, legisse videtur concedit'ul) contra uero' ed. Bg. 7) Sententiam perfeci. Ex tota p.12. Blumius pauca tantum enotavit, in v. 12. 13. 18. 19., unde voces liberari (v. 18.) et concedat (v. 19.) in edd. receptae sunt. Conferenda autem est ad ea, quae perierunt, Gaii epit. 1, 2. SS. 2—4. Nam si aliquis testamento plures manumittere uoluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo seruandus est: ut illis tantum libertas ualeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa: qui uero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in seruitute certum est permanere. Quodsi non nominatim serui uel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes seruos suos uel ancillas is qui testamentum facit, liberos facere uoluerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas, sed omnes in seruili condicione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. nam etsi ita in testamento seruorum manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior, qui posterior nominatus sit, non possit agnosci, nulli ex his libertatem ualere manifestum est, si agnosci non potest, qui prior, qui posterior fuerit manumissus. 3. Nam si aliquis in aegritudine constitutus in fraudem huius legis facere noluerit testamentum, sed epistolis aut quibuscumque aliis rebus seruis suis pluribus quam per testamentum licet, conferre uoluerit liber

§. 44. Cf. Dionys. 4, 24.

« PreviousContinue »