Page images
PDF
[ocr errors]

tamen quas Verouensis codex praestat, partim ineptissimae sunt. Quid? quod adeo eius scriptor stipes fuit, ut non modo Graecae litteraturae nescius Graeca omnia praeteriret, sed etiam in Latinis quum ad rubricam venisset vel venisse sibi videretur (et facile sibi ex pigritia videbatur), iudicii, ubi rubrica desineret et nova oratio inciperet, expers, haud raro cum rubrica (si modo rubrica eratj etiam partem, nt plurimum integrum versum, novi articuli omitteret (vide 1, 56. 58. 65. 76. 97. 108. 2, 1. 97. 3, 85. 88. 139. 162. 4, 1.). Nec facile nisi barbara aetate non animadverti poterat folium, quod aliquando exciderat, alieno loco a bibliopega restitutum, quod accidit (quicquid contradicat Boeckingius)31 ex Heimbachii et mea sententia 2, 65—79., ut simile vitium taceam ad 3, 138. a me indicatum. Noli vero opinari, omnium horum vitiorum ipsum codicis Veronensis scriptorem auctorem fuisse. In libro toties maximeque iuvenum, qui facile decipiebantur, in usum descripto haud pauca sine dubio antiquiorem habuerunt originem8: id quod circumspecto critico in his praesertim notandum est, quae aliquando exeiderunt et ad marginem librorum alius forte formae longiorumque versuum suppleta postea alieno loco restituta sunt vel perierunt. — Habuit codex initio 129 folia formae quadratae mediae, pagina quaque plerumque 24 versus, versu 39 sed et ad 45 litteras continente. Ex his tria folia plane deperdita sunt, salvo tamen initio et fine operis, et ut unum eorum quae continebat saltem ex parte aliunde sarciri possent (lib. III. init.). Quae supersunt folia, turbato ordine deletaque priore scriptura novo codici variorum Hieronymi operum faciendo inservierunt, ita ut paucis exceptis semel, circiter quartae vero foliorum parti adeo bis nova scriptura imponeretur. Lectionem praeterea frequente siglarum sive notarum usu impediente ex earuin genere, quae ante Iustinianum in usu fuere, quarumque indicem utilissimum Goeschenus editioni suae adiecit, mirandum non est, quod ex tanto naufragio nec peritissimis urinatoribus omnia licuit servare. Nec tamen multum ultra decimam partem operis interiit, et cum aliquid ex Collatione vel ex Iustiniani Institutionibus et Digestis potuit resarciri, tum repetitis virorum doctorum curis effectum est, ut iam in nostra editione non multum ultra tredecimam partem integri operis desideretur, cuius iacturae paene dimidium spectat ad librum quartum.

tur, eaque honeslior appellalio librariorum rubricas expelleret. 8I) Sed iam veiilali concessil cd. 5. 2) Eliam ea exemplaria, quibus lusliniani qui composucrunl Insliluliones usi sunt, quaedam habuisse vilia ctim Vcron. C. communia, notavi ad 2, 94. 3, 196. 4, 82.

[graphic]

Editionum indicem accuratissimum, additis etiam aliarum commentationum titulis, quae ad emendandas vel illustrandas Gaii Institutiones facinnt, Boeckingius confecit in praefatione suae editionis, qua ter repetita (postremum Lips. 1855.) ipse de Gaio et Gaianis studiis optime meritus est. Qnae post hanc sola prodiit, inserta cInstitutionum et regularum iuris Rom. syntagmati', a Rud. Gneist Lips. 1858. edito, pro totius syntagmatis ratione ceteroqni novo ac consulto consilio instituti, lectiones magis (partim bene) selectas quam novas praestat. Ex superiorum editiouum numero tres Goeschenanae, quae ceteris omnibus, codicis scriptura diligenter enotata, quasi fundamenta iecere, segregandae sunt, princeps Berol. a. 1820. publicata, altera, quae diffieilioribus codieis locis a Blumio denuo inspectis, eius schedis ditata prodiit a. 1824., et tertia, post Goescheni obitum a Laehmanno a. 1842. consummata.

Ad postremae normam nostra quoque editio instituta est, ita tamen ut etiam Boeckingianae novissimae, quae omnium maxime celebratur, ratio haberetur. Nec tamen omnia, in quibus ab his editionibus deflecteremus, in notis indicavimus. Chartae parcendum erat. Itaque levieula, quo in numero maxime ad orthographiam pertinentia sunt, tacite correximus, vel quod in re tantopere ab arbitrio pendente dicere praestat, mutavimus. Praeterea in contextu litteris rectis expressimus, quae in codice leguntur, inclinatis, quae suppleta vel mutata sunt. Stellulae totidem eignificant litteras, Hneae, si breviores sunt, syllabas trium fere litterarum, longiores interposito v. totos versus, qui nec legi nec tuto suppleri potuerunt. In margine exteriore paginas tantum primitivi codicis, quae supersunt, numeravimus; quibus additum 't. s.' spectat ad ter scriptas (Goescheno: bis rescriptas). Etiam versus codieis distinguere, nisi ubi intererat, id est, ubi nova quaedam ad schedarum ductus supplevimus, ut otiosum non placuit. In critica adnotatione ipsos schedarum ductus repraesentare initio constitueram; sed mox eonsilium difficultatis plenum abieci, maxime postquam animadverti, quam male id Boeckingio quamvis diligentissimo cesserit. Itaque hac parte Lachmanni editio adeunda est. Denique a notis criticis locorum, quibus cuiusque §i sententia illustratur, indicationem separare placuit, quia ea ratione in boc scriptore spatio consuli videbatur.

Gaium ut hac altera editione retractarem, maxime novae Boeckingii curae in causa fuerunt, qui et ipsas Gaianas Institutiones quintum edidit et apographum codicis Veronensis ad Goescheni, Hollwegii, Blumii schedas confectum pubfi

cavit (utrumque Lips. 1866.). Quod posterius opus quanquam peritis magis pulcrum et nitidum, quam necessarium magnaeve utilitatis esse videbitur, fateor tamen me ipsum hoc nitore allectum esse, ut fere omnes locos difficiliores ad codicis scripturam, sicut enotata est, iterum exigerem. Idem vero et plns etiam ut facerem, nova Boeckingii editio coegit. Quod enim tam peritus Gaii editor in praefatione operis iudicat, meam editionem et vitiis et virtutibus excellere, eius pars prior iudicii, quam potissimum boni eonsulendam et in rem meam convertendam esse intellexi, incitamento mihi fuit, ut vitia illa quantum possem ipse cognoscerem et corrigerem. Itaque factum est, ut rursus pertractato toto opere haec nova editio niultis partibus tam in praevia dissertatione et utraque adnotatione quam in ipso contextu auctior et meo quidem iudicio etiam emendatior prodeat. De quo ut etiam lector facile iudicare possit, exempla locorum emendatorum haec graviora indicare iuvat: I. 2. 6. 111. 182. 184. II. 16. 24. 27. 124. 151. 155. 213. 274. 287. III. 43. 44. 49. 56. 81. 83. 84. 116. 118. 140. 153. 168. 189. 196. IV. 16. 34. 37. 42. 46. 51. 52». 84. 95. 139. 153. 175. 177. 183. Caeterum ne■que haec fere neque permulta omnino fuere, quae a Boeckingio mutuari licuit. Plus monitori quam largitori debeo et (quod doleo) non raro sive impugnationibus eius sive noviter repertis et suppletis (in qua non sua provincia minus excellit vir celeb.) palam obloquendum fuit. Et vereor, ne in universum magis ingeniorum et in critica arte exercenda consilii et rationum diversitati tribuendum sit, quod is de clibidine' mea, et mea tantum, in supplendis reformandisve his commentariis queritur. Qua tamen in re tantum abest, ut mea tantum mihi placeant, ut et optem et fore sperem, ut Boeckingii editio cum omnino tum praesertim iis, quorum textus harum Institutionum historiam accurate nosse interest, in pretio et in usu sit.

Superest, ut commemorem, his ipsis diebus, dura hae plagulae corrigendae mihi e prelo transmittuntur, allatam etiam esse novam Gaii editionem, quae hoc sub titulo publicata est: Institutes dc Gaius contenant le texte et la traduction cn rcgard avec le commentaire au-dessous, par M. L. Domenget etc. Nouvelle ed. Paris 1866 (prior Boeckingio in praef. ed. 5. p. XIV. indicante, prodiit a. 1843). Nec tamen textus, e Lachmanni ed. translatus, qua recentiorera editor non novit, nec commentarius quidquam continet, quo nostra editio ditari potuerit.

G AII

INSTITVTIONVM IVEIS CIVILIS
COMMENTABII QVATTVOR.

COMMENTARIVS PRIMVS.

Pag

1. De Ivre Gentivm Et civiu. 1. 'Omnes populi, qui %, legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partimC.Ver. communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quis1

que populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium2 est uocaturque ius ciuile, quasi ius propriuni ir>'sius ciuitatis; quod uero naturalis1 ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. '(et)s populus itaque Romanus parlim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

2. Coustat autem ius ciuile populi Romani* ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius ediceiidi habent, responsis prudentium. 3. Lex est, quod populus iubet atque conslituit. plebiscituin est, quod plebs iuhet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione uniuersi ciues significantur, connumeratis eliam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri ciues significanlur; unde olim patricii dicebant,

') Suppl. ex L. 9 D. cit. 2) ciuilalis add. lust. Jnst. et Dig. *) Svpplevi ex Inst. 4) conslant aulem iura (propria) ed. mea prior. conslat autem ins Romanum ed. Bg. 5. conslant . . iura noslra ej. Bremer [de Vlp. instit. p. 46). Quod nunr. dedi, et Gaianum et htius loei videtur (guem respicit poslea §. 8.) et facillime ex eo prodire potuit viliosa C. scriptura iura (pro iqm). Cf. etiam Jsidor.

[ocr errors]

]>lcbiscilis se non teneri, quia sine auctoritale eorum facta 2. essent; sed postea | lcx Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita ttniuersum populum tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunl. 4. Senatiisconsultum est, quod -enatus iubet atque constituil, idque legis uicem optinet, quamuis (uerit quaesitum. 5. Constitntio principis est, quod iinperalor decreto uel edicto uel cpistula constituit. nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem optineat, cum ipsc imperator pcr legem imperium accipiat. 6. '(Edicta sunt praecepta eorum, qui itis edicendi habent.)5 ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. sed amplissinium ius est in edictis duorum practorum, urbani et peregrini, quorum in prouinciis iurisdictionem praesides earum babent; item in edicto6 aedilium curulium, quorum iurisdiclionem in prouinciis populi Romani quaestores liabent; nam in prouincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, ct ob id hoc ediclum in bis prouinciis non proponitur. 7. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum cst iura condere. quorum omnium si in unum sententiae concurrant, id, quod ita sentiunt, legis uicem optinet; si uero dissentiunt, iudici Iicet quam uclit sententiam sequi; idque rcscripto diuiBadriani significat«r.

orig. 5, 9, 2. 5) Supplevi ad sententiam. Hanc enim edictorum definitionem excidisse, quod ob repetila postrema vcrba facile fieri poluil, et sequens prodil autem, praemissam definitionem similemve generalem sententiam indicans, el quod alioqul sola edicta sua definilione carerenl. Praecepta accipe eodem generali sensu, quo dicuntur L. 10. §. I. D. de instil. (l, i) L. I. D. de legib. (I, 3). e) Correxi cum Goesch. ed. I. Pluralem danl C. edd. Sed poslea mcte tantum edictum appellatur. Librarius male imitatus est quod

[ocr errors][graphic][graphic]
« PreviousContinue »