Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

tioris quidem, cognitionem ? non major inde evadet dicendi scribendique copia atque facilitas, praejudicata multorum, qui ultra Ciceronem vix sapere audent, opinione repudiata et procul amota? Est sane difficilior Tacitus, quam qui ab omnibus intelligatur, altior atque sublimior, quam cujus omnes capiant ingenium; sed cadem ratio est Thucydidis, Platonis, aliorum quorundam, quorum nihilominus tirones cognitione imbuuntur, licet non omnes, immo paucissimi plerumque, altius introspiciant quae leguntur; nam in cos omnes scriptores cadunt quae Cicero *) de Catone ait „amatores huic desunt, sicuti multis jam ante seculis et Philisto Syracusio, et ipsi Thucydidi, Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis apertis cum brevitate tum nimio \acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes): sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.Et tamen adolescentibus cummaxime non solum tradendi verum etiam summo cum studio explicandi et in intimam eorum familiaritatem perducendi sunt, ut in hac quoque antiquitatis provincia habeat juvenilis animus, quo auctas jam corroboratasque vires acrius exerceat, ut ad altiora studia incensus, majore quasi impetu feratur ad reconditos etiam litterarum recessus perlustrandos, utque in ipsa vita ex his quoque litteris retineat quo se alere, reficere, recreare possit.

*) Brut. 17.

[blocks in formation]

Sed cum minus fortasse in his rebus valeat noștra auctoritas, sequantur jam finemque imponant praefationi nostrae quae a viro et de antiquitatis studio et de juvenum institutione optime merito profecta dignissima sunt quorum recolatur memoria, quae cum ipsa libelli, in quo expositą leguntur, copia paene intercidisse videtur *).

Si inter recentiores quis alius Tacitus sibi virerit, neque ad aliorum voluntatem, ne reipubliçae quidem causa mentem sensumque inflexerit; is ille erit, cui Tacitus scripsit, qui Tacitum intelliget, qui cum illo consentientes sensus geret. Non aliam ob causam vel juvenis mihi probabitur, qui Taçitum, non dico prae Floro Curtioque, quis enim illos cum Tacito composuerit?! non dico prae Suetonio, sed etiam prae Livio probat legitque.

Mentem recíam, honestam, a mollitie remotam is significaré videtur, cui Tacitus, non dico ob argutias, non ob ingeniosam brevitatem, sed ob judicium rectum, rigidum, nonnunquam forsan severum placet. Viro digna loquitur Tacitus, virilem idem lectorum prolem effingere potest. Avertit et repellit ,a sui commercio quicumque non nisi humilia cogitat, non nisi voluptatem spirat, non nisi vana et fluxa ambit et cupit. In talis scriptoris familiaritate diu vers atus non secus fingitur ac formatur, ac si in contubernio et disciplina senis alicujus vixisset, quem

[ocr errors]

*) Meierotto Progr. de moribus Taciti. Berol. 1790.

[blocks in formation]

varius rerum usus maturum judicii et sapientiae reddidit. - Equidem vel eo nomine Taciti lectionem provectiori juventuti potissimum commendandam puto, quod intentum ubicunque lectorem desiderat.' Inimicus est omni levitati: nunquam igitur illi magnopere placebit, qui non nisi remissionem quaerit. Si quis quasi aliud agendo, et per ludum Latinorum lectioni vacavit, eum renuntiare oportet hujus auctoris lectioni. Quicumque vero dum legit, animum intendere, vires mentis augere, adque meditandi et observandi operationes confirmatior inde redire vult, cuicumque tanti est, dum hominis naturam, variosque mores modosque vitae cognoscit, suam potissimum indolem cognosse, didicisse, quomodo sibi imperet, sibu temperet, suique semper potens sit, is me auctore Tacitum sibi prae aliis reddat familiarem. Tironum ingenio obesse posset, si in contracta Taciti brevitate quasi in sicco desidere et haerere adacti fuerint, antequam rerum verborumque necessaria copia instructi et referti quasi essent. In extremo vero scholastico spatio juventuti nihil utilius hac lectione novi. - Offerant alii scriptores rerum Graecarum Romanarumque amoena loca, recessus molles et invitantes; deducant per vireta et prata floribus vestita et distincta; ad Taciti lectionem admissus intras lucum prisca veneratione horroreque quodam sacrum. Hunc non delectationis quidem brevis et ubivis obviae sensu delinitus, cursu quasi transmittes. Sed, quum mente

[blocks in formation]

composita ad honestatem, quum sensu conformi destinationi hujus loci, quum integris moribus, et seriüs consiliis huc fueris ingressus, imbutum et percitum te senties sensu venerationis, confirmatum te videbis ad gravissima quaeque utilissimaque suscipienda. Videberis tibi admissus ad commercium eorum, qui vitae laboribus et officiis rite defuncti, qui jam beati, jam securi, ut Minoes, ut Rhadamanthi judicium agunt ejusmodi, quod opiniones, famam, rumores, speciem externam, splendorem nominum et honorum spernit ; quod facta sola, factorumque vel latentes causas respicit. Coram numine aliquo tibi versari videberis, cujus sola praesentia cupiditates fluxas et noxias mitigat, voluptates inanes purgat, immortalia contra et supra hanc hujus vitae sortem elata cognoscere, aestimare, malle jubet.“

Scriptum Berolini mense Aprili

MDCCCXXIX.

Addenda et Corrigenda.

[ocr errors]

Pag. LV vers. 11 lege subsidium pro tubsidium.

ibid. infra peculiaris pro praeculiaris.

LXIII sub fin. Tiberio pro Terio.

LXLII vers. If adjectivorum pro adjectiorum.

In ipso Lex. pag. 5 post med, lege depopulatus pro depopu.

lutus.

9 minus recte Ann. 11, 24 adfinitatcs pro adfinibus positum

esse dicitur. Ita potius locum intelligas: nobis mixti mo-

ribus 'adfinitatibus.

11 vers. ult, adde Frotsch. ad Quintil, lib. X Exe. V.

12 vers. 4 ab ult. lege argenteae pro aureae.

33 vers. 4 ab ult. lege veteranis pro veteraris.

37 in adnot. falso Hibernia appellatur terra, in quam Agric.

navi transgressus sit; in re nihil mutamus.

40 vers. 9 lege 6 pro 0.

42 vers. 3 ab ult. lege adolevere pro dolevere.

50 c. med. lege servitutis pro servitulis,

56 init. lege itineribus pro iteneribus.

vers, 13 lege ita pro ira.

61 med. lege annona pro anno.

sub fin. persuaseris pro persuaris.

213 vers. 8 ab ult. cf. Ruddim. institt. ed. Lips. p. 73 sqq.

226 vers. 17 leg. 4, 33.

233 vers. 15 ab ult. lege histrionibus pro hisrionibus.

235 post med leg. I. Bekkerus pro J. Beckerus.

237. vers. 2 lege ingenium pro igenium.

240 vers. 12 lege multiplicem pro multiciplem.

255 vers. 5 ab ult, divide abscedebat pro ab-scedebat.

257 s. v. indiscretus adde Ann. 1, 35 mox indiscretis vo-

cibus pretia vacationum, angustias stipendii incusant.

261 vers. 3 ab ult. dele quae inclusa sunt parenth. nam re

vera curiam relinquebat.

265 vers. 8 lege illustrandum pro illustandum.

298 vers. 4 lege prvore pro pavora.

335 vers. S lege xquod pro quo.

338 ned. lege vovoov pro vovouv.

341 vers. 3 lege fluctus pro fluxus.

354 vers. 5 ab ult, lege crebriorem pro crebiorem.

362 vers. 1 lege pruinae pro pruniae.

389 vers. 12 ab ult. lege defectionis pro defetionis.

441 post med. lege principum pro principium.

467 vers. 2 lege eorum pro earum.

479 vers. 5 ab ult, lege adultero pro adultro.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »