Page images
PDF
EPUB

dicit ei Jesus: Amen, amen dico tibi, cum esses junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum aulem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Quod quid significet evange. lista exponens, ait: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum. In crucis nam. que patibulo positus beatus Petrus, ibique manus extendens, cum jam quidem senuisset et ad vitæ finem pervenisset, ab aliis cinctus et ligatus est, et merito postquam ter Dominum se amasse respondit, mortem suam ei Dominus nuntiavit; in qua quantum eum dilexerit, apertissime demonstravit. Et cum hoc dixisset: Dicit ei: Sequere me. Quod Petro dicitur, omnibus dicitur. Quia enim Petrus præ cæteris major erat, merito tota Ecclesia in Petro significabatur. Omnes igitur fideles sibi dictum esse intelligant, id quod soli Petro dictum est: Sequere me, Si me, inquit, diligis, squere me, veni post me, etc. (Cætera quæ de hac homilia sequuntur, in commentario super hunc Joannis locum legi possunt.) HOMILIA XIV.

salvari vel placere Deo; quare dixit Judæis Domi- A amor deleat culpam et dilectio tollat offensam. Et nus : « Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. VIII, 21); » quia ipsi nullam fidem in eum habebant. Præterea Judæi credere non poterant, quia sic de eis Isaias prædixerat: Excæca cor populi hujus, ne forte convertantur, et sanentur (Isa. vi, 10). » Sed quare credere non poterant, nisi quia credere nolebant? Fides igitur in voluntate est. Si enim voluissent et non potuissent, peccatum non habuissent. De his autem breviter in commentario diximus, de quo ipsa sumpta sunt; quæ si quis non intelligit, hæc legat ut intelligat. Sequitur: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Sic et in psalmis : << Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). » Relictis enim Judæis, in gentibus Dominus habitat: «< Dico enim vobis, non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Do mini (Luc. x111, 35). » Postquam, inquit, hic corporali præsentia, qua vobiscum ad tempus conversatus sum, vos relinquam, non me videbitis amodo, donec me itrum ad judicium venientem melius cognoscatis, simulque una et consona voce omnes dicatis : << Benedictus qui venit in nomine Domini. » Hoc est enim, quod alibi ait: « Vivo ergo, dicit Dominus, quia mihi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis lingua (Isu. XLV, 23). » Et videbit omnis caro salutare Dei. Qui cum Deo Patre, etc.

390 HOMILIA XIII.

IN FESTO S. JOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTÆ.

B

ADMONITIO. Concordes sunt codices Casinensis, Mediceo Laurentianus, et Vallicellanus in asserenda S. Brunoni episcopo hac homilia, quam Mar- C chesius edidit tom. II, pag. 13. Eain etiam continet comment. in h. 1. Joannis sub num. 55 et 56, Sed cum aliqua in priori parte lectionis Marchesii addita videantur, hic referre statuimus, usque ad illa quæ ex comment, comparati possunt.

LECTIO S. EVANGELII Secundum Joannem (xxı, 19). In illo tempore, dixit Jesus Petro: Sequere me. Et reliqua.

Legitur superius in hoc evangelio, quod discipulos suos ad prandium Dominus invitaverat. Et bene quidem ad prandium,quia dies paschales erant, dies de quibus ipse dixerat : « Non possunt jejunare filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus (Matth. 1x, 15). » Talibus enim diebus non semel, sed tota die, si fieri posset Christi conviviis interesse, et spiritualibus cibis refici debuissent Christi fideles.Cum autem D prandissent, interrogavit Dominus Petrum, et ter interrogavit an eum diligeret. Quo interrogante, et ter similiter respondente: Domine, tu scis, quia amo te. Ait Pasce agnos meos, pasce oves meas. Prius agnos, deinde oves ei commisit, quia non solum pastorem, sed pastorum pastorem eum constituit. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves, pascit filios, pascit et matres, regit et subditos et prælatos, Omnium igitur pastor est, quia præter agnos et oves in Ecclesia nihil est, nihil inquam, quod suis pastoribus Christus commiserit. Ecce Petrus, qui ter negaverat, ter Dominum se amare respondit; quatenus

ADMONITIO.

IN NATIVITATE INNOCENTUM.

[ocr errors]

Plurium additionum interjectio› quibus, ut habemus in Marchesio tom. II, pag. 14, aucta est loci evangelici expositio sub num. 4, pag. 11, nos compulit eam integram lectoribus tradere. An ita sit, quilibet homiliam et commentarium comparans certior fieri poterit.

LECTIO S. EVANGELI SECUNDUM MATTHÆUM (II, 13). In illo tempore angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, accipe puerum, el matrem ejus et fuge in Egyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Et reliqua.

Venerant illis diebus magi ad Dominum, et sicut evangelista refert, munera ei obtulerunt, et admoniti ab angelo in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionen suam. Qui cum recessissent:Ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Egyptum. Dubitari quidem potest, quomodo completis diebus purificationis in Jerusalem Christus in templo offerri potuit, si statim, ut magi recesserunt in Ægyptum fugiens abiil, aut fortasse tandiu magi in Ægypto morali sunt, donec simul cum puero et matre ejus Joseph de Jerusalem post purificationem reverteretur? Sed melius mihi videtur esse, ut sic dicatur: Qui cum recessissent, aliquo post tempore evoluto, et omnibus, quæ secundum 391 legem debebantur explatis. Ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, el matrem ejus, et fuge in Ægyptum. Adhuc enim omnia quieta erant: adhuc Herodes magos exspectans nondum sui cordis malitiam revelabat. Unde et secure vadunt in Jerusalem, ut legis mandata perficiant. Inde vero in Ægyptum fugere jubentur, ubi Abraham, et Jacob, et fili Israel peregrinati sunt. Hoc enim propheta prædixerat, dicens: « Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et corruent omnia.

simulacra ejus (Isa. XXIX, 1). » Nubes enim levis, A fore putamus, sed timore peccandi et visibiles, et

B

invisibiles hostes fugere debemus. Quare autem Christus in Egyptum fugerit, evangelista subinferens ait Ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægyplo vocavi filium meum: Si enim in Egyptum non isset, ex Ægypto vocari non potuisset. Sic igitur impleta est prophetia, et utilitas prophetiæ. Tunc Herodes videns quod illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. Quoniam enim Herodes prophetarum oraculo in Bethlehem nasciturum Christum audierat, ideo omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus occidit, ut quia unum invenire non poterat, unum simul cum cæteris interficeret. Sed quare a bimatu et infra ? Quia secundum magorum responsionem, Christum hujus ætatis esse sciebat. Præoccupatus enim aliis negtiis, cum jam pene duo anni transiissent, et magi ad eum non reverterentur, seillusum esse intelligens, valde iratus omnes hos pueros occidere jussit (1648). Tunc impletum est, quod dictum est per Jeremiam prohhetam, dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. Rama enim interpretatur excelsa. Illa igitur vox auditur in Rama, quæ multum exaltata præ sua magnitudine longe lateque diffunditur. 392 Multus enim ploratus, multusque ululatus ibi erat, ubi tot matres, tot parentes, tot homines utriusque sexus, visa tanta crudelitate, etiamsi velClent, voces cohibere non poterant. Quare autem Rachel filios suos plorare dicitur, cum utique non filii Rachel, quantum ad litteram, sed filii Liæ sororis ejus omnes isti fuerunt? Judas enim non Rachel, sed Liæ filius fuit, in cujus tribu hæc cædes tam immensa facta est. Sed quia Rachel interpretatur ovis, et significat sanctam Ecclesiam, quæ ovinam simplicitatem imitatur, non immerito filii Rachel esse dicuntur, qui quasi agni innocentés, et sine voce jugulantur. Denique cujus filii sunt agni? Nonne ovis? Sunt igitur filii Rachel ; siquidem illa est ovis et isti sunt agni. Plorat autem Rachel, id est S. Ecclesia usque hodie filios suos, quia quamvis ad requiem eos ire intelligat, dolet tamen, quia corporaliter ab ea separantur. Sic autem dolebant et illi, quibus Dominus ait : « Et vos nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. xvi, 22). » Et quamvis multo melius, quam fuerint, sint (siquidem jam nunc cum Deo sunt), ad tempus tamen consolationem non recipit, quoniam in hac vita non sunt. Supplendæ sunt enim Scripturæ, ubi ad intelligentiam aliquid deest. Quis enim intelligat : Noluit consolari, quia

et nullius corruptionis pondere gravis est virgo Maria, quæ in Egyptum Christum portavit; ut lux in tenebris luceret, et populus qui in tenebris sedebat lucem videret. Sunt etiam qui ad litteram intelligere velint, ut Christo Domino Egyptum ingresso, mox omnia simulacra corruissent. Hanc autem Christi persocutionem Moyses in seipso significaverat. Multa enim sunt, in quibus Moyses Christum significat; sicut enim Moyses a Pharaone, ita et Christus ab Herode persecutionem passus est; et sicut infantes propter Christum in Judæa occisi sunt, ita et in Ægypto propter Moysem in flumine necati sunt. Narrat enim Josephus quemdam sacerdotem et magum Egyptiorum prophetasse, quia de Hebræorum gente talis homo nasciturus esset, qui totam illiam terram perdere debuisset; unde et Pharaoni consilium dedit ut omnes Hebræorum infantes interficerentur. Præcipit igitur Pharao ut Hebræorum masculos interficerent et feminas reservarent. Hoc autem ideo faciebat ut ille unus, qui quærebatur vel sic inter alios occidi potuisset. Eidem autem intentio fuit et Herodis, qui quoniam Christum invenire non poterat, tot millia puerorum interfici jussit. Illis autem diebus natus est Moyses, de quo longa historia scribitur quomodo a parentibusoccultatus, quomodo in fluvium missus, quomodo a filia Pharaonis de aqua susceptus, et in filium ad potatus fuerit, quomodo etiam ipsa puella de manibus illius impii sacerdotis, qui eum occidère conatus fuerat, eum liberaverit; quando, ut prædictus historiographus narrat, de capite Pharaonis ludens in infantia coronam ejecit. Hæc autem Moyses ideo fortasse prætermisit, ne suum præconium scribere videretur, Verumtamen postea in Pharaone et in exercitu ejus completum vidit; quod tunc infans, inscius agebat, significabatur. Sequitur: Qui consurgens accepit puerum, et matrem ejus nocte, et recessit in Ægyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis. Ecce fugit Christus, et in nocte fugit, ut fuga, quæ per se difficilis est, noctis obscuritate difficilior fiat. Siergo Christus fugit Herodem, quanto magis nos diabolum et membra ejus fugere oportet? Nulla itineris difficultate terreamur, quia melius est duro labore fatigari, quam ad hostibus necari: «Arcta enim et angusta via est, quæ ducit ad vitam (Matth. vII, 14), » Verumtamen nec semper est fugiendum, nec semper D est resistendum; sed pro temporis qualitate, et hoc et illud fieri oportet. Nam et sancti aliquando fugiebant, aliquando hostibus sponte occurrebant. Ipse quoque salvator noster, qui nos de civitate in civitatem fugere præcepit, cum et ipse si vellet, fugere potuisset, sponte sua tempore passionis hostibus occurrit. Non igitur timore mortis, sijustam et utilem

(1648) Videtur S. Bruno veterum quorumdam Patrum, Origenis nempe, Eusebii Cæsariensis et Epiphanii secutus opinionem de cæde puerorum ab Herode nonnisi post biennium a Christi ortu imperata; sed longe plures sunt scriptores docentes,

juxta verisimiliorem Evangelii Matthæi sensum, edictum illud paulo post Natalem Domini ab immanissimo rege promulgatum fuisse. Vid. Natal. Alex. tom. III Hist. eccl. dissert. 2.

enim baptismum significat, in quo Dominus baptizatus est,qui veri baptismi principium et formam dedit. Et illa igitur circumcisio quæ fit ante baptismum, et illa quæ fit post baptismum, poenitentiam significat. Solebant enim sancti his qui baptizandi erant pœnitentiam imponere; et illa quidem erat prima circumcisio. 393 Quid est enim circumcisio, nisi vitiorum et peccatem abscissio? Postquam vero baptizati sunt, id est priusquam Jordanem transierunt (baptizari enim hoc est transire), tunc secunda circumcisio sequitur. Sed quare secunda ? Toties enim circumciditur homo, quoties post peccatum ad pœnitentiam redit. Qui si nunquam peccaret, nunquam post baptismum, vel circumcisione, vel pœnitentia

non sunt, nisi aliquid addatur ? Tale quid et ibi A smum, sed illam quæ fit post baptismum. Jordanis invenies, ubi de Domino dicitur, quod « videns civitatem flevit super illam, dicens, quia si cognovisses et tu (Luc. xix, 41). » Quis enim intelligere valeat, quid significet « et tu,» nisi aliquid additum fuerit? Potest autem et sic intelligi quod dicitur : Rachel plorans filios suos noluit consolari quia non sunt.Sancta namque mater Ecclesia quamvis multum de filiorum suorum nece, durisque cruciatibus lugeat, tamen consolationem non recipit, quia non sunt in tali eventu dandæ, vel suscipiendæ consolationes: ubi enim lætitia vincit lacrymas, et gloria passionem ibi consolatio necessaria non est: magis enim lætandum est de illa vita quam sancti meruerunt, quam de ista sit dolendum quam amiserunt. Quid est enim hæc vita ad comparationem illius B indigeret. Quoniam autem nisi per Christum pecvitæ ? Et Dominus ait: Quis amat animam suam, perdet eam, et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. x, 38). >> Denique cur aliunde quærat consolationes ille, qui plenus est consolationibus? Illis enim consolatio est necessaria, qui illos lugent, de quibus bonam spem habere non possunt. De martyribus Christi nos bonam spem habentes confidimus perfectam ex illis consolationem habituros, per gratiam ejusdem Jesu Christi, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

HOMILIA XV.

IN CIRCUMCISIONE DOMINI.

ADMONITIO. Nulla est discrepantia inter Marchesium, hujus homiliæ editorem, et codices Laurentianum et Signinum; eodem enim modo incipit eodemque desinit. Nos hic non totam homiliam transcribimus, ex Marchesio tom. II, pag. 15, cum pars major in comment. Evangelii Luc. sub num. 8 legi possit, sed additamentum lectoribus tradimus, quod incipit post illa verba ulterius inutiliter vulnerarent.

LECTIO S. EVANGELI SECUNDUM LUCAM (X1, 21). In illo tempore, postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Et reliqua.

C

Hæc est igitur sancta circumcisio, de qua ad Josue Dominus ait : « Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel (Josue v, 2). » Et paulo post Hæc est igitur causa secundæ circumcisionis, quia populus qui per quadraginta annos in deserto natus fuerat, circumcisus non erat. Quare D ergo secunda circumcisio dicitur, vel quare secundo circumciduntur qui prius circumcisi non erant ? Secundus enim ad primum refertur, neque sine primo secundus dici potest. Sit igitur prima circumcisio carnalis, secunda spiritualis. Prima Judæorum, secunda Christianorum. Prima eorum, qui Jordanem transierunt; secunda eorum, qui Jordanem non transierunt. Populus enim iste, qui in deserto natus fuerat, de quo modo dicitur, ut secundo circumcidatur, tunc prius circumcisus est, postquam Jordanem transivit; quoniam non illam circumcisionem significabat, quæ fit ante bapti

"

cata tolluntur, ipse enim est Agnus Dei, qui tollit peccata mundi; ideo cultris lapideis circumcisio fieri jubetur; quoniam sicut Apostolus ait : « Petra autem erat Christus (I Cor. xv, 4): » - « Beatus enim, qui tenebit, et allidet parvulos suos usque ad petram (Psal. cxxxvi, 9). » Sed quare completis octo diebus circumcisus est Dominus? Quare etiam octava die fiebat circumcisio? Octava namque dies ipsa est quæ prima. Ipsa est autem quæ Dominica vocatur. Ipsa die mundus cœpit, ipsa Christus a mortuis resurrexit, ipsa Spiritum sanctum apostolis dedit, et ipsa ultima et universalis resurrectio fiet. Et tunc quidem perfecte circumcidetur omnis homo, quia tunc omnibus vitiis abscissis mundus et purus a peccato, qualis initio creatus est, talis ad vitam ducetur æternam. Sequitur, et vocalum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Jesus enim Salvator interpretatur. De hoc enim salutari Jacob patriarcha dicebat : « Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX, 18); » ideo et Joseph, qui Christum significabat Salvator Ægypti a Pharaone vocatus est. Multa sunt enim, in quibus Joseph Christum significabat. Fuit enim et ipse ovium pastor; inde consilio venditus a fratribus adoratur ; ipse inter principes loquebatur sapientiam, ipse totam Ægyptum a fame liberavit et sua sapientia salvavit, etc.

[ocr errors]

HOMILIA XVI.

IN DIE EPIPHANIE DOMINI.

Tam in editionibus quam in codiciADMONITIO. bus mss., hæc, quæ homilia nuncupatur, expositio est ejusdem S. Brunonis in hoc evangelium, factaque cum ea collatione, ne unum quidem verbum omissum est, aut immutatum; quare hic rursum exhibere supervacaneum ducimus, cum lectores in comment. Matth. num. 3, comparare possunt.Ex adventu magorum ad præcepe Domini probaverat ante S. Maximus Tourinen. vocationem gentium ad fidem Christi. Vid. hom. 3, de Epiph., pag. 54, etc.

LECTIO S. EVANGELII SECUNDUM MATTHÆUM (11,1). Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebu Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt, etc Et reliqua.

Inc. Non enim vacat a mysterio, quod B. Virgo A Maria.

Des. Hæc via in patriam reducit.

HOMILIA XVII.

DOMINICA I POST EPIPHANIAM.

ADMONITIO. Quod supra diximus de præcedenthomilia, quæ tota legitur in commentario Evani gelii, idem de hac repeti potest; cum paucis additis in principio eadem lectio habeatur. Vid, comment. in Lucam c. 11; codices Signinus et Laurent. plenissime concordant.

LECTIO S. EVANGELII SECUNDUM LUCAM (111, 41). Cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, etc.

Inc. Religiosi parentes per singulos annos ibant in Jerusalem, etc.

Des. Sed secundum humanitatem, qua nobis similis factus est.

394 HOMILIA XVIII.

DOMINICA II POST EPIPHANIAM.

ADMONITIO. Quid hac de homilia observandum sit, infra adnotabimus. Interial compertum habeatur, quod de ea testimonium præbent codices Cisinensis Laurentianus et Signinus; quare non videtur, quo titulo editor Eusebii Emiseni usurpaverit.

LECTIO S. EVANGELII SECUDUM JOANNEM (X1, 1). Nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat Mater Jesu ibi, etc.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

:

Add. Sed quare dicitis, homine: Qualis est hic : Similem ei quæritis, qui similem non habet. Verumtamen vultis scire qualis est ? Scio quia vultis; audite ergo Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus. Ecce talis est, nullus alius talis. Sed quid mirum si venti ei obediunt, qui eos fecit, qui eos creavit; « qui producit ventos de theasuris B suis (Psal. cxxxiv, 7). » Quod quidem qualiter fiat, nulli hominum ad plenum revelatum puto. Quatuor sunt mundi partes, et venti, qui inde veniunt, quibus in mari, et in terra, et in aere non parvam Deus exercet potestatem; ipsi enim dant pluviam et tempestates, ipsi fugant nubes et dant serenitates; ideoque non immerito omnes hujus sæculi potentes significant. Unde Daniel se quatuor cœli ventos vidisse dicit, qui pugnabant in mari magno. Unde et per. Salomonem Dominus ait : « Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius (Cant. iv, 16). » Hic hortus, et hæc navicula idem sunt, venti autem et hic, et ibi idem significant. Et quidem hoc in horto mulia sunt arborum genera, multæ florum et aromatum species. In hoc inter rosas martyres, inter lilia confessores ct virgines requiescunt. Hic est hortus conclusus et fons signatus; hic hortus tutissimus, sanctorum sanctissimus, qui non caret liliis, neque rosis, nec privantur arbores suis pomis, ibi fons dulcissimi est saporis. Nunc ventorum flamina tyrannorum agmina perturbant et ventilant 395 cum furore, cœlum petunt martyres cum honore, delectatur Dominus in odore. Et de aquilone quidem scriptum est: «Abaquilone pandentur mala super omnes habitatores terræ (Jer. 1, 14). >> De austro vero : «Deus ab austro veniet (Habac, III, 6 ).» Per illum igitur adversa, per hunc autem prospera figurantur. Dicit igitur Dominus Surge aquilo, recede, da locum, quiesce, noli pertubare hortum meum, veniat auster, veniait pax et securitas, veniant prospera, diu exspectata, et fiat tranquillitas ma

Inc. Has nuptias die tertia evangelista factas fuisse narrat. Quod qualiter ad litteram intelligendum sit, in illo commentario exposuimus, de quo C ista sumpta sunt. Qualiter autem spiritualiter intel. ligi debeat audiamus. Prima namque dies secundum legem, secunda sub lege, tertia sub gratia. Hac autem die tertia, hoc tertio incarnationis tempore, etc.

(H's pro homiliæ exordio præmissis, totam adneclit S. Bruno Evangelii expositionem, quæ sub num. 5, pag. 216, continetur, et pauca tantum addit pro explanatione quartæ hydriæ. )

Des. Christi gloria manifestatur, et credentium fides augetur.

HOMILIA XIX.

DOMINICA TERTIA POST EPIPHANIAM.

ADMONITIO. Ne jam vulgatis rebus editio augeatur hæc nostra, dicimus in commentario super Evang. secundum Matthæum, pag. 41, totam hanc homiliam habere posse lectores. Supposita jam fuerat Eniseno contra fidem codicum supra memoratorum. Eam edidit Marchesius tom. II, pag. 19; sed penitus rejicimus quoddam fragmentum ab homilia alienum ab aliquo imperito librario additum.

LECTIO S. EVANGELII SECUNDUM MATTHÆUM (VII,1). Cum descendisset Jesus de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ. Et reliqua.

Inc. Cum, inquit, descendisset Jesus de monte, ubi octo beatitudines, etc.

Des. Duos passeres offerat, et corpus, et animan Deo reddat.

D

gna.

HOMILIA XXI.

IN PURIFICATIONE S. MARIE VIRGINIS.

ADMONITIO. - Cum in commentario in Lucam num. 9, major homiliæ hujus pars contineatur, reliquum ejusdem bic referre curavimus. De ea testimo. nium præbent codices Signinus, Laurentianus et Casinensis ubi est homilia 23; quare nibili facienda est editio Emiseni in qua ei supponitur. LECTIO S. EVANGELII SECUNDUM LUCAM (II, 22). Postquam impleti sunt dies purgationis ejus, secundum legem Moysi tulerunt illum in Jerusalem, ut

sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Do- A ficatur. Nisi igitur hanc filiam parere desistat et ad mini. Et reliqua.

Scriptum est enim in lege Moysi; quod mulier, quæ suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus, et die octava circumcidetur infantulus ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purgationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purgationis ejus. Hac enim lege beata virgo Maria non tenetur, quæ nullo suscepto semine virgo concepit, virgo peperit clausa ante partum, clausa in partu, et post partum clausa permansit. Ad cujus distinctionem. Moyses non simplicitur dixit: mulier quæ pepererit masculum; sed cum additamento, quæ suscepto semine masculum pepererit, immunda erit septem diebus.

(Hic continuationem commentarii in Evangelium hac alia additione intercipit homiliæ exarator, quæ ita est.)

B

C

Spiritualitar autem mulier ista Synagoga esse videtur, quæ divinæ legis semine suscepto, toties masculum pariebat, quoties bonum aliquod agebat: masculus enim filius bonum opus est, et quamvis masculum perperisset et multos boni operis filios genuisset; tamen septem diebus immunda erat. Septem enim illi dies omne illud temporis spatium significant, quod fuit a Moyse usque ad Christi incarnationem, illa enim hebdomada natus est agnus, qui tollit peccata mundi, de quo scriptum est: «Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. 1,5). » Verumtamen quamvis septimana finita esset et quamvis Christus natus esset, nondum tamen Synagoga penitus mundata erat, quia Christi sanguis nondum fusus erat. Mansit igitur adhuc triginta diebus in sanguine purificationis suæ. Exspectavit diem, imo annum trigesimum tertium. Ipso enim anno immolatus est Christus, sine cujus sanguine mundus mundari et lavari non potuit. Quod autem dies pro anno ponatur, in Ezechiele invenies; ubi dicit : « Diem pro anno, diem pro anno, fili hominis, dedi tibi (Ezech. iv, 6). » Quare autem infans circumcidatur, valde notum est, sed quare die octavo dicendum est. Octava enim dies ipsa est quæ et prima, in hac enim mundus cœpit, Christus surrexit, in hac et universalis resurrectio fiet. Tunc autem non solum circumcisi, sed omnibus ab eis peccatis abscissis, mundi et imma- D culati æternum nomen sancti suscipient et hæreditatem. Et hæc quidem de filio masculo dicta sunt. Sin autem feminam peperisset, immunda erat duabus hebdomadibus, et sexaginta et sex diebus manebat in sanguine purificationis suæ. Toties enim Synagoga feminam parit, quoties iniquitatem operatur; pro hac autem filia duabus hebdomadibus est immunda; una videlicet ante Christi incarnationem, altera vero post Christi incarnationem. Per has duas hebdomadas totum hoc, et illud tempus signi

Christi fidem se totam convertat, nunquam mundabitur Synagoga. Dantur autem ei sexaginta et sex dies ad purgationem, per quos omnes dies usque ad sæculi consummationem inteliigere possumus, hic enim numerus totus ex senariis constat, in sex diebus etiam ipsis Judæis operari licet; neque enim in sex dies Sabbatum continetur. Nulla igitur erit excusatio, si in his sexaginta et sex diebus purificati non fuerint. Quamvis autem purgationis dies ad beatam Mariam Virginem non pertinerent, exspectavit et ipsa, etc.

(Hic finis additionis; reliqua usque ad homiliæ conclusionem ex commentario mutuata reperiuntur.) 396 HOMILIA XXII.

[ocr errors]

DOMINICA IN SEPTUAGESIMA.

ADMONITIO. Studium quo S episcopus Siguiensis pascendi gregem suum coelestibus documentis incendebatur, eum ad ampliorem, qua in comment, in Matth. num. 82, fecerat, explanationem exornandam adduxit. Nos ut commode lectoribus pateat, quod Marchesins addidit pag. 23 exscripsimus, omissa extrema parte, eodem in comment. legenda Consensum habemus codicum Casinensis, Laurentiani et Signini quibus suppositionem Emiseno factam penitus diluimus, etc.

LECTIO S. EVANGELII SECUNDUM Matthæum (xx. 1). In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Et reliqua.

Conditor humani generis Dominus noster Jesus Christus modo superius proposuit, dicens: Multi erunt novissimi primi, et primi novissimi. (1649). Hanc autem propositionem quid importet,sequentia monstrabunt. Ad hanc enim spectat tota subsequens similitudo; unde et in conclusione dicitur: sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Quod quidem si de mundi ætatibus intelligatur, non video qualiter primi sint novissimi, vel novissimi primi. Primi enim fuerunt patriarchæ, et prophetæ, el cæteri prioris testamenti ad vitam prædestinati: novissimi autem nos sumus, de quibus Joannes ait : « Filioli, novissima hora est (Joan. 11, 18). » Et Apostolus ait : « Nos sumus, in quos fines sæculorum devenerunt(I Cor. x, 11). » Et isti quidem sicut tempore primi fuerunt; ita et primi denarium susceperunt. Hos enim statim post passionem suam Christus Dominus a pœnis eripiens, in gloriam introduxit. Apostolus quoque ait: «Quia nos qui vivimus, qui residui sumus, non præveniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino (1 Thess. iv, 15). » Quomodo ergo sunt novissimi primi? Nunc autem ipsam parabolam audiamus: Simile est re

(1649) Hic incipit expositio S. Brunonis in hunc Evangelii S. Matthæi, locum pag. 95, c

C. I.

« PreviousContinue »