Page images
PDF
EPUB

PARS PRIMA.

de stirpe David secundum carnem Christus oriatur. Unde non immerito factum est, ut pluribus in locis filius David Christus vocetur. Hoc enim et pueri clamabant : « Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. xx1, 9). » Hoc et mulier Chananæa dicebat : «Miserere mei, fili David (Matth. xv, 22). » Unde ipse quoque Judæos interrogans, ait : « Quid vobis videtur 6 de Christo? cujus filius est? Dicunt ei, David (Matth. xxu, 42). » Quis igitur Christum esse aliquem credere posset, nisi prius eum de stirpe David certissime natum esse constaret? Merito igitur evangelista de Christo locuturus, statim in principio suæ locutionis eum de semine Abrahæ, de tribu Juda, et de progenie

I. [CAP. I.] Liber generationis Jesu Christi filii A non solum promittitur, verum etiam juratur, quod David filii Abraham (20). Quare beatus Matthæus evangelista a Christi generatione nitium sumal, hanc maximam et principalem causam esse putamus, ut Salvatorem nostrum de progenie David, et de tribu Juda secundum carnem, descendisse ostendat. Incipiens itaque ab Abraham, et per Judæ lineam veniens ad David, totam sibi succedentium genealogiam ex ordine texit, usquedum veniat ad Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesum qui vocatur Christus. Nam et Abrahæ et David Christus Dominus noster promissus fuerat ; et quod de tribu Juda originem duceret, fuerat prophetatum. Dixerat enim Dominus Abrahæ : (21) « In semine tuo hære. ditabo omnes gentes. » Hoc autem Apostolus exponens, ait. Non dixit in seminibus, quasi in B David natum esse ostendit (22). Ostensa autem

multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est
Christus (Galat. 1, 16). » Judæ quoque filio suo
Jacob patriarcha benedicens, ait : « Juda, te lauda-
bunt fratres tui manus tua in cervicibus inimi-
corum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus
leonis Juda; ad prædam, fili mi,ascendisti; requie-
scens acubuisti ut leo, et quasi leæna, qui susci-
tabit eum ? non auferetur sceptrum de Juda,et dux
de femore ejus,donec veniat qui mittendus est, et
ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIV, 1). »> In
hoc quoque Evangelio sicut in sequentibus le-
gitur (Matth. 11, 5), cum Herodes principes sacer-
dotum, et Scribas populi interrogaret, ubi Christus
nasceretur, responsum illi est ab lllis : « In Beth-
leem Juda; sic enim scriptum est per Prophetam :
C
Et tu Bethlehem terra Juda nequaquam minima es
in principibus Juda : ex te enim exiet dux qui regat
populum meum Israel. » Vides ergo, quia Salvator
noster Abrahæ fuerat promissus, et secundum pro-
phetarum dicta de tribu Juda nasciturus exspecta-
batur. Videamus etiam quid regi David de eodem
dictum fuerat. Dicat hoc ipse David: « Juravit,
inquit, Dominus David veritatem et non frustra-
bitur eam,de fructu ventris tui ponam super sedem
meam (Ps. CXXXI, 11). » Itemque « Semel juravi
in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in
ælernum manebit (Psal. LXXXVI,35). Ecce enim

(20) Est a primis hisce verbis hinc descripta homilia Eusebio Emiseno supposita tit., in nativitate S. Mariæ, p. 195, edit. Paris. 1575 ap. Michaelem sonnium et edit. 1554. Quærit 1. cur a Christi generatione initium sumat ? respondet, ut J.C. ostendat de progenie Abraham et David, ut jam du fore pollicitus fuerat.Ita et S. Ambrosius lib. III, in Luc.1,quid faciat ad hoc probandum genealogia Joseph ? quod necesse fuerit de eadem tribu et stirpe cum Josepho esse Mariam. Vide hic quoque Ambros. I. all. De utroque pariter S. Hieronymus ad h. 1. V. et Cornelium Jansen. Concord. cap. 6,

D

causa, cur tale exordium evangelista suscepit; Judaeis et hæreticis, cæterisque respondeamus, quibus hanc eamdem causam nihil ad rem pertinere videtur, nisi filium Joseph Christum esse credamus. Non enim hoc loco Mariæ, sed Joseph generatio texitur. Quid enim ad Christum pertinet, quod Joseph probatur esse filius David, cum non de Joseph, sed de Maria natus sit Christus? Sicut enim secundum divinitatem Salvator noster nullam habuit matrem, ita et secundum humanitatem nullum habuit patrem. Audiant ergo isti hoc quod in lege præcipitur, ut videlicet omnes viri ducant uxores de tribu et cognatione sua, et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipiant, ut hæreditas permaneat in familiis, nec sibi commisceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatæ sunt (23). Probatum est ergo legis testimonio, Virginem Mariam atque Joseph de eadem tribu et cognatione fuisse neque enim aliter secundum legem conjungi potuissent, nisi de eadem tribu ambo fuissent. Si enim aliquis mihi objiciat (24), multos de alia quoque, et non tantum de propria tribu duxisse uxores; respondeo, non solum hoc, sed et multa alia plerumque contra legem Judæos fecisse; Joseph vero contra legem agere non poterat, utpote qui justus erat, et Deum in omnibus offendere timebat. Hæc autem lex, etsi fortasse non ad plenum ab aliis et Maldonatum ad cap. 1 Matth. v. 16, et interpretes cæteros qui eadem ferme repetunt omnes. (21) Non est nisi ad sensum expressus ex Scriptura locus Genes. xx, 18, ubi dicitur: Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quem locum in eamdem sententiam profert A. Imperfecti in Matth. Vid. etiam Ecclesiastic. XLIV, 23.

(22) Ita Hieronymus ad h. 1. Beda, etc.

(23) V. S. Hieron. ad h. 1. et S. Jo. Chrysostomum hom. 2. Expressus est in Scriptura locus Num. xxxvI. (24) Objecit hoc quoque sibi Chrysostomus 1. all. et eodem modo solvit.

custodiebatur; ab illis tamen mulieribus custodiri A crederet sine viro concepisse ? Quis ei crederet

necessarium erat, quæ quoniam fratres non habebant, parentibus suis in hæreditatem succedebant. Sicut præcipit Moyses, imo Dominus per Moysem; ut si aliquis sine filiis defunctus fuerit, ad filias ejus transeat illius hæreditas. Quæ si de alia tribu maritos acciperent, hæreditatem quoque in aliam tribum transire oporteret. Tales ergo necesse est, aut de sua tribu accipere, aut omnino viros non accipere; ne si de alia accipiant, possessiones et hæreditates commisceantur : quod quidem nullatenus fieri licet. Unde manifestum est, beatissimam Virginem Mariam, quæ nobilissima hæres parentibus suis in hæreditatem successerat (siquidem nec fratres habuit, nec habuisse legitur), neminem de alia tribu conjugem accipere potuisse. Sed fortasse dicis eam non habuisse hæreditatem. Lege ergo in Levitico, cap. xxv, et invenies quod nemo hæreditatem suam ex toto vendere poterat, etsi usum ejus vendere potuisset. Veniente namque Jubilæo, omnis hæreditas ad proprium Dominum revertebatur. Quomodo ergo sine hæreditate esse poterat, quæ ex tam nobilissimis parentibus orta fuerat? His ergo rationibus manifestissime comprobatur, et Joseph, et beatam virginem Mariam de eadem tribu fuisse. Sed ideo per Joseph evangelista generationem texere voluit, quoniam usus est sanctarum Scripturarum, ubique per viros, nusquam per mulieres generationis seriem ordinare. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David, generationes xiv, et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes XIV, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes XIV. Hoc autem verum, si una eademque persona bis numeretur (25), sitque alterius generationis initium quæ alterius finis fuerat aliter autem non procedit. Christi autem generatio sic erat.

B

В

C

II. (26) Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in ulero habens de Spiritu sancto. Primum autem quærendum est cur beata Maria desponsata fuerit? quæ ante partum virgo, in partu virgo, post partum virgo, nunquam virum cognitura erat. Multæ ex hoc rationes reddi possunt. Si enim virum non habuisset et gravida videreretur, nulla excusatio subvenire posset, ut quasi adultera non lapidaretur. Quis enim ei D

(25) Idem sensit Augustinus ap. Bedam ad h. 1. ubi etiam Hieronymi sententiam memorat, ac postea sequitur; non eumdem esse Jechoniam qui primo commemoratur,et cujus post captivitatem filius nominatur, sed illum esse Joacim, hunc Joachin, et scriptorum vitio, et longitudine temporum apud Græcos Latinosque confusum. V. S. Ambrosium I. min Luc. Ex recentioribus Jansenium, Maldonatum, a Lapide, Calmet, etc. Mystice iterum nominari Jechoniam scribit S. Gregorius, 1. xxvin Moral., c. 9. Augustinus quoque 1. u De consens. evang. c. 4.

(26) Est homilia Emiseno attributa in Vigilia Nativ. Dom., pag. 13.

PATROL. CLXV.

de Spiritu sancto ejus uterum intumuisse? Erat enim hoc inusitatum, inauditum, et sine exemplo. Melius ergo fuit ut semper virgo, ad tempus non virgo putaretur, quam ut accusata secunduin legem lapidaretur. Non enim violatur virginitas falsa opinione. Occiditur autem innocens plerumque falsa accusatione. Poterat enim Dominus et aliter matrem suam, non solum ab injusta damnatione, verum etiam a falsa 7 opinione defendere, si vellet. Cur autem hoc magis voluerit, ipse scit, non ego. Sic ei placuit: placeat ergo et nobis. Indigebat præterea viri auxilio multis modis virgo Maria ; quoniam secundum Dei dispositionem in Bethlehem paritura erat; et eam simul cum filio in Ægyptum fugere oportebat. Sic enim a Domino fuerat dispositum, sic a prophetis antea nunciatum ; sic futurum erat, et mutari non poterat. Hæc est ergo causa, cur desponsata fuerat (27). Cum autem esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quæris fortasse, qualis mater? quære prius, qualis filius? Non habet filius in hominibus parem: non habet mater in mulieribus similem. Speciosus ille præ filiis hominum speciosa illa, quasi aurora consurgens. Fecit ille matrem suam ; quod nemo alius fecit: peperit illa filium, et virgo permansit; quod nulla alia fecit. Fuit ille antequam natus: non fuit ista antequam filius. Quid enim horum mirabilius tibi esse videtur? Utrumque mirabile est ; quia neutrum nec prius, nec postea factum est. Antequam convenirent,inquit, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quid est,antequam convenirent (28)? Antequam simul in in una domo habitarent: nondum enim convenerant, nondum simul habitabant; ille in sua, et illa adhuc in sua domo manebat. Et tamen inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quærerem ego a quo inventa fuisset, si talem invenire difficile esset? Multa enim signa sunt, quibus gravidæ mulieres cognoscuntur. Videbatur igitur gravida ab his qui ei familiares erant (29): nemo tamen eam in aliquo suspectam habebat, quoniam desponsatam esse sciebant. Intellexit hoc tandem et Joseph, et sponsam suam gravidam esse cognovit. Mirabitur ergo et circa sponsam suam zelotipia (30) movebatur. Quid faceret? prodere eam timebat, ne occideretur.

(27) Ex Hieronymo, ut videtur, ad h. 1. : « Quare non de simplici virgine sed de desponsata concipitur? 1 ut per generationem Joseph, origo Mariæ monstraretur; 2 ne lapidaretur a Judæis ut adultera; 3 ut in Ægyptum fugiens haberet solatium.V. cap. 2 advers. Helvid. et Ambros. Instit. Virg., c.

5 et 6.

(28) Ita cum A. n. sensere nonnulli apud Jansenium, et Calmet, contra quos Cornelius idem a Lapide, etc.

(29) A Joseph inventam «< quasi confidentia maritali,» ait Hieronym. et Beda.

(30) In malam partem accipi solet hoc nomen : et nomen ipsum zeli ab AA. ecclesiasticis. Hinc ti

3

Dimittere eam cogitabat, quod et sibi facile, nec A caro factum est. Pariet autem filium, et vocabis no

men ejus Jesum. Quare autem tali nomine vocetur, protimus subinfertur, cum ait: Ipse enim salvum 8faciet populum suum a peccatis eorum. Manifestum est ergo, quod Jesus Salvator, interpretatur (33). Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit el pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Hoc enim Judæi falsa calumniantes in codicibus suis, non virginem sed juvenculam inveniri dicunt (34). Quibus nos e contra respondemus: Si non virginem sed juvenculam intelligere volunt, non quid hoc signum, vel mirandum aliquid esse putant, si quando juvencula pariat ? Signum enim esset, si anus peperisset. Unde etiam partus Saræ et Elisabeth pro miraculo habetur : Si vero juvencula pariat, nullum signum esse putatur; hoc enim usitatissimum est. Hoc autem quare dixerit, attende. Isaias enim in eo loco, ubi ista scribit, sic ad Achaz loquitur dicens: «Pete tibi signum a Domine Deo tuo in profundum inferni,sive in excelsum supra. Et dixit Achaz, non petam et non tentatio Dominum; » dixitque Isaias: «< Audite ergo, domus Jacob. Nunquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc ipse Dominus dabit vobis signum. Sed quod signum? « Ecce virgo concipiet et pariet filium (Isa. vil, 14). » Si ergo juvenculam parere, signum non est; ut virgo intelligatur, necesse est. Corrigite ergo libros vestros, Judæi, quos invidiose falsatos fuisse C non dubitamus (35). Vocatum autem nomen ejus Emmanuel, id est nobiscum Deus: quoniam etsi secundum divinitatem ubiqve est, corporaliter tamen in Judæa ad tempus conversatus est. Unde per Jeremiam dicitur : (36) « Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum, qui adinvenit omnem viam scientiæ, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. >>

illi periculosum esse sentiebat. Daret enim ei libellum repudii: sic enim præcipit lex. Hoc est autem quod sequitur: Joseph autem vir ejus, cum esset justus,et nolle eam traducere,voluit occulte dimittere eam. Quia enim justus et sanctus erat, potius eam occulte dimittere, quam accusare volebat. Nolebat enim eam traducere in domum suam (31). quia videbat gravidam esse non de suo. Hæc autem eo cogitante,ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Cum,inquit,ita cogitaret, cum his angustiis æstuaret, cum quid faceret, dubitaret,ecce angelus Domini, ecce nuntius cœlestis ; ecce Gabriel (32) consiliator Virginis,ejusque conscius castitatis, cui hæc secreta commissa crant, B cui hæc mysteria revelata fuerant, apparuit Joseph in somnis. Et bene quidem in somnis. Si enim Joseph non dormisset, si extra se non fuisset, si mentis oculos apertos habuisset ; si solem,qui jam in Maria oriebatur, Spiritu sancto revelante, cognovisset; procul dubio nihil tale cogitare potuisset. Audiamus autem quod angelus dixerit : Joseph,fili David,noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Noli,inquit, timere, noli dubitare, tolle hanc zelotypiam, pelle suspicionem ; non est ut cogitas; nondum cognoscis hanc virginem ; nondum bene vidisti Mariam conjugem tuam.Ipsa enim est templum Dei; ipsa est porta cœli ; ipsa est domina tua, quam putas esse sponsam tuam accipe ergo eam jam nunc quasi dominam; accipe eam non tibi traditam,sed commendatam ; sis ei obediens ut servus, non imperans ut maritus. Quare hoc? vis audire quare? Quia quod in eo natum est, de Spiritu sancto est. Sufficiat hoc audire, sufficiat et credere: non quæramus, qualiter de Virgine incarnatus, et qualiter de Spiritu sancto natus est Christus. Credidit enim Virgo, et concepit: hoc enim testatur Elisabeth Beata, inquit, quæ credidisti, perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino (Luc. 1, 45). » Credidit Virgo, et operante Spiritu sancto, Verbum tulus tractatus Cypriani. De zelo et livore,ubi de diabolo: «Postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit,in zelum inalevolo livore prorupit, non prius alterum dejiciens instinctu zeli,quam ipse zelo ante dejectus, » etc. V. cætera, Dictam aiunt zelotypiam ex ulos et rúros, quod non amore vero D nascatur,sed amoris velut falsa quadam imagine. Apud profanos quoque idem valere videtur: unde illud Cicer. IV. Tuscul, n. 8: « obtrectatio autem est ea,quam intelligi zelotypiam velo,ægritudo ex eo quod alter quoque potiatur eo quod ipse eoncupiverit. » Auctorem tamen nostrum accepisse in bonam partem, omnino credo.

(31) Obstat huic significationi evangelicæ verbi traduco Græcus textus παραδογμάτισαι, quod est cum infamia prodere ; et tamen aliorum explicatio, fuitque postea Abulensis.

(32) Hoc idem postea sensis S. Bernardus hom.1. Missus est.

(33) V. quæ de hoc nomine et significatione fuse disserit Cornelius Jansenius, cap. 7 Concord. et Maldonatus ad h. 1. Jampridem Chrysostomus,ho

Exsurgens autem Joseph a sumno fecit, sicut præmil. 2 in Mat. : « Jesus non est Græci sermonis vocabulum, sed Hebraica lingua Jesus dicitur quod est in nostra Salvator, » et S. Hieronymus ; « Jesus Hebreco sermone Salvator dicitur: etymologiam ergo nominis ejus evangelista signavit. >>

(34) Contra Judæos disputant vett. et recentiores interpretes ad Isai., cap. vi, 14. V. ex recent. Calmet in peculiari dissert., Jansenium, et Maldonatum, etc. In Hebræo apud Isiam est vox phy ALMA, de qua voce fuse disserit Hieronymus. Atque hactenus homilia; cætera enim quæ sunt contra Judæos, auditoribus non opportuna, omissa sunt.

(35) Hoc cum veteribus nonnullis dicit, quibuscum faciunt Jo. Morinus, Pezron aliique nonnulli; adversus quos malitia Judæos textum sacrum corrupisse negant Martianæus, Le Quien, Richardus Simon, Dupinius, et ante hos Bellarminus.

(36) Baruch., III, 37. Voculas tamen quasdam posuit aliter ac in Vulgata ; et Jeremiam pro scriba ejus Baruch, quod non modo olim ut nunc quoque, Jeremiæ continuo subjiceretur, sed nullo sæpe titulo adnexus inveniatur in mss. codd.

primum partum moreretur ? Quid, si de ea, quod fieri sæpe videmus, filius ulterius non nasceretur? Consequens enim esset, ut illi, qui quasi primi vel primogeniti Domino oblati fuerant, quos etiam quibus nominibus vocentur, non habemus, neque primi neque primogeniti dicerentur. His igitur aper te monstretur, quod etiam unigenitus, primogenitus dici potest.

no cepiteiangelus Domini; et accepit conjugem suam,et A nesciebatur ? Quid enim, si mater confestim post ar, non cognoscebat eam,donec peperit filium suum prium'mogenitum, et vocavit nomen ejus Jesum. Oportet um autein nos etiamhic Judæis et hærecticis respondere, 3). qui beatam Virginem Mariam alios filios de Joseph tod habuisse contendunt; quoniam hic dicitur : non co!gnoscebat eam, donec peperit filium suum primoge int nitum. Si enim aliquis dicat: Scio quia non habebo no filios, donec uxorem accipiam ; nunquid ideo contes sequens est, ut accepta uxore filios habeat ? Multi enim habent uxores qui filios non habent. Nullam le ergo consequentiæ necessitatem facit hoc in loco donec ad verbium (37). Tota enim intentio evangelidstæ hæc erat, ut ista dicendo, filium Joseph, Christum non esse monstraret. Putabatur enim Christus 15 filius Joseph, sicut alius evangelista testatur, dicens: Et erat Jesus incipiens quasi annorum xxx, ut putabatur, filius Joseph (Luc. m, 23). » Hanc ergo t, falsam opinionem evangelista Matthæus delere indtendebat dicens. Et non cognoscebat eam,donec pete | perit filium suum primogenitum. Sed non advertebat

re

m

25

has hæreticorum sagittas, quas ipsi contra hæc jaculantur, propter unam particulam obscure positam, quam excæcati perverse intelligunt. Hoc autem et aliter probare nituntur, dicentes:eum primogenitum dici non posse, nisi alii ejus fratres post eum sequerentur,quorum relatione primogenitus diceretur Quod si ita esset, nulla primogenita Domino offerrii 1 potuissent. Præcipit enim Moyses (Exod. x) (38) atomnis primogenitus filius post unum mensem Domino offeratur. Et quidem ille qui postunum mensem offertur, nondum alios fratres habet, quorum relatione primogenitus dicatur. Quare ergo quas primogenitus offertur qui nullum fratrem habet, et arum aliquando habiturus sit, penitus ignoratur. Manifestum est igitur, primogenitum non fratrum sequentium relatione dici, sed qui a de matris utero primus processit, sive alii postea sequantur, sivenon sequantur. Sed fortasse non tantum primogenitum, sed et primum calumniaris. Audi ergo quid per 9 Moysen Dominus dicat: « Quidquid primum erumpit e vulva omnis carnis, meum erit (39). » Si ergo primum hoc in loco relativum est, et per se fici non potest; quomodo statim post unum mensem offerebatur, quod utrum primum esset, adhuc (37) V. Hieronym. adv. Helvidium et Chrysostonum ad b. 1. de hac et similibus particulis Ambroam quoque 1. 11, in Luc., lib. De Noe et Arca, 17; De instit. virg., c. 5 et 8, etc. Isidorum Pelunotam, 1. 1, epist. 4, etc.

(38) Breviter hic Hieronymus morem allegans Scripturarum ; « ut primogenitum non eum vocent quem fratres sequuntur, sed eum qui primus natus it, » lectorem tamen suum amandat ad libellum adversus Helvidium.

D

(39) Numer. xvi, 15. Videtur esse locus ad Sem N. A. spectat; etsi minus exacte verba alleat, quæ sunt. Quidquid primum erumpit e vulva anctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hoibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita duntaxat, ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est, redimi

B

C

D

III. [Cap. II.] (40) Cum ergo natus essel Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt. Non vacat a mysterio, quod beata Virgo Maria, relicta patria civitate et domo, filium suum in Bethlehem parere venit. Bethlehem enim domus panis interpretatur (41). Jesus autem de se ipso loquitur, dicens: «Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi (Joan. vi, 42). >> Dignum ergo fuit ut panis vivus in domo panis nasceretur, cujus Christi nativitas fuerat causa, ut sic vocaretur. Neque enim ideo Christus in ea natus est, quia sic vocabatur, sed ideo ipsa sic vocata est, quia Christus in ea oriebatur. Simus ergo etnos Bethlehem, simus domus panis : qui enim domus panis non fuerit, fame interibit. Hoc enim ipse Dominus ait : • Ni si manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis vitam in vobis (ibid. 54). » Suscipiamus itaque Christum in domo nostra, suscipiamus eum in mente et in pectore nostro. Oriatur in nobis : ipse enim est via, veritas, et vita: ipse est sapientia et Justitia. Ipse igitur oriatur in nobis, quoniam ista nascuntur et ædificantur in nobis. Sequitur: Ecce Magi ab Oriente venerunt. Quare ab Oriente (42) ? Quia jam interius illuminati fuerant, et jam sol justitiæ eorum mentes illustraverat. Sed ubi venerunt? Hierosolymam. Et quid dicebant ? Ubi est qui natus est rex Judæorum ? Unde hoc scitis? Quis hoc vobis indicavit ? Aiunt illi: Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Isti enim sunt primitiæ (43) gentium : isti prius ex gentibus in Christum crediderunt: his non terra, sed cœli Christi nativitatem prædicaverunt. Et in his quidem completum est illud quod dicitur: «Coeli enarrant gloriam Dei (44); » credunt autem isti cœlo non loquenti, sed novam stellam ostendi. Judæi vero credere nolunt Christo prædicanti, prophetias expofacias; cujus redemptio erit post unum mensem. » (40) Est homilia S. Brunonis in Epiphania Domini Emiseno attributa in edit. pag. 27.

(41) Vid. Chrysologum ser. 156, atque eamdem interpretationem memoratam ab Ambrosio 1.11 De Jacob. c. 7.

(42) Simili ferme modo A. Imperfecti hom. 2: « Quoniam ab Oriente venerunt, unde dies nascitur, inde initium fidei processit, quia fides lumen est animarum, » etc.

(43) Ita eos vocal S. Leo serm. 2 de Epiph., S. Aug. sive A. serm. 30 de tempore, S. Fulgentius serm. 5, etc.

(44) Psal. xvin, 1, atque hunc locum allegat etiam S. Leo, serm. all.

nenti, mortuos suscitanti, cæcos illuminanti, et alia A prophetarum testimonio venturum esse credebat miracula facienti. Sed nunquid ista stella videbatur ab omnibus? Si enim ab omnibus videretur, nequaquam se eam in Oriente vidisse dicerent, quæ non solum in Oriente appareat. Factum est autem, ut visa stella, quidquid per eam significabatur, mox intelligerent, non tamen astrologica artis demonstratione (45), sed sancti Spiritus illustratione. Christum igitur in stella quærebant, quem divina inspiratione per stellam significari intelligebant.Hoc enim et Baalam significaverat dicens: Orietur stella ex Jacob, » et exsurget homo de Israel (46). Est igitur Christus et homo et stella; stella in significatione, homo in veritate; stella gentibus, homo Judæis. Gentes eum in stella sequuntur, et illuminantur: Judæi hominem tantum eum esse putant et excæcantur. Unde ipse quoque ait : « In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant (Joan. ix, 39). » — Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Magna quidem erant quæ dicebantur; sed quia lætitiam sonabant, et totius regni gloriam innuebant, non utique perturbari, sed lætari et Herodes, et omnis Hierosolyma debuisset. Sic enim infirmi oculi viso lumine perturbari solent. Bene autem isti tales in prophetarum libris per illas aves significantur, quas dies excæcat, et nox illuminat. Sed quis non lætetur, quod puer noster adhuc in cunabulis vagit, et rex terræ cum toto regno suo timore dissolvitur? Ne timeas miser: non enim ad hoc venit, ut regnum tibi auferat, sed ut omnibus de C regno expulsis regnum restituat. Sequitur: Et congreyans omnes principes sacerdolum, 10 et Scribas populi,sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judæ ; sic enim '; scriptum est per Prophetam : Eltu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima est in principibus Juda: ex te enim exiet dux,qui regat populum meum Israel. Turbatus enim Herodes quiescere non potest; angitur, et ne ex improviso capiatur, principes sacerdotum, et scribas populi vocat ; ubi Christus nascatur, inquriit. Dicitur ei : in Bethlehem Judæ.Timor additur timori; et qui Magorum verbis perturbatus fuerat,iterum scribarum et sacerdotum responsione terretur. Quomodo enim terreri non poterat qui tantum terrena sapiens,regnum amittere timebat,dum suo tempore Christum natum esse audiebat,quem

(45) Chrysostom. hom. 6 id Nat.« Non nolius hoc esse stellæ videtur, sed Dei per quem illorum ad hoc anima commota est. >>

(46) Beca a stella prophetiam significari dicit, A noster cum Ambrosio loquitur,qui lib.n in Luc. << secundum Incarnationis mysterium hristus est stella. » Atque Ambrosium quidem qræ oculis hic habuisse credo ex eo,quod cum soleat Vulgatam sequi,nunc locum Numerorum ex LXX,sicut Ambrosius protulit, ipse quoque profert : « Et exsurget homo de Israel. » Vulg.« Et consurget virga de Israel. >>

(47) Vide Chrysostomum hom.7,et Petrum Chry. sologum serm. 158.

(48) Exod. xxx, 19. Atque ita plane August.quæ

Tunc Herodes, clam vocatis Magis,diligentur didic ab eis tempus stellæ quæ apparuit eis. Hoc auter ideo faciebat (47), ut si Christum invenire non pos set, saltem nativitatis ejus tempore cognito, qui so lus occidi non poterat, simul cum cæteris ejusder ætatis pueris necaretur. Non enim intelligis, Hero des, non intelligis quod tibi per Moysen a Domin dicitur (48): « Non coques hædum in lacte matri suæ,» id est non occides Christum infantem, et a Virginis matris ubera pendentem.Et mittens eos i Bethlehem, dixit: ite et interrogate diligenter d puero,et cum inveneritis,renuntiate mihi,ut et eg veniens adorem eum. Nihil proficis, nihil hac tu calliditate agis. Non est consilium, nec sapientia nec fortitudo contra Dominum (49). Qui cum au B dissent regem,abierunt : et ecce stella,quam vide rant in Oriente,antecedebat eos,usque dum venian staret super ubi erat puer. Videntes autem stellan gavisi sunt gaudio magno valde.Recedunt Magi al Herode et vident stellam, quia et illi qui a diabol separantur, vident justitiæ lumen. Sed quare eo antecedit stella, nisi ut viam eis qstendat, et al puerum ducat? Sequuntur igitur eam veniun Bethlehem stat supra domum illam in qua era Virgo Maria stat supra stellam; Maria enim stell maris (50) interpretatur. Stella itaque filius, stell et mater stella oritur de stella; sed major qua oritur quam illa de qua oritur. Unde et merito supr stare videtur. Non dixit supra puerum. Sed qui dfxit ? Supra, ubi erat puer. Ubi enim erat puer nisi in sinu Matris ? Stabat ergo stella, et clamabat habet enim linguam suam.Ne enim longe petamu exempla, sic illa stella loquebatur Magis,sicut ista litteræ loquuntur nobis: Significando igitur loque batur, sed quid significabat? quid dicebat? Vis au dtre quid? Hic est puer: hæc est Mater pueri : hi eum quærite, hic invenietis: hic in parvo corpu sculo latet, qui ubique est et omnia replet. Hoc es enim quod dicit: Videntes autem stellam, gavisi sun gaudio magno valde.Quid est enim videntes stellan nisi videntes et intelligentes quid eis significabatu et dicebatur per stellam ? non enim magnum gau dium est videre stellas. Nam et solem et lunad sæpe videmus, et non multum videndo gaudemus Gaudebant igitur non propter stellam,sed propte stellæ significatum.Et intrantes domum,invenerun stion. 90 in Exod. scribens : « Quomodo observe tur ad proprietatem verborum, aut non est,aut no elucet.Intellectum tamen de Christo approbo;quo hac prophetia prædictus est non accidendus a Judæ infans quando Herodes quærens eum ut occideretur non invenit. »

(49) Prov. xx1, 30: «Non est sapientia,non es prudentia, non est consilium contra Dominum. Hunc eumdem locum in eamdem sententiam allega S. Gregorius homil. 10 in Evang.

(50) S. Bernardus homil. 2 in Missus est de eo dem nomine « quod interpretatum maris stella dici tur.... ipsa est igitur nobillis illa stella ex Jacol orta, » etc.

« PreviousContinue »