Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Resp. 2. Infelicem parvulorum conditionem docet S. August. De peccat. origin., cap. 6, ab infectione originalis culpæ esse repetendam. « Parvuli, inquit, damnatur, quia nati filii iræ ex massa per- B ditionis, et juste intelligitur ex Adam natus, antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit, non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus. Quam gratiam, nisi gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum ? » Pluribus aliis in locis eadem repetit S. doctor, quemadmodum rem copiose tractat auctor De vocatione gent. lib. 11, cap. 1 et 24. Ipsum consulant censores mei, ct puriorem hisce ex fontibus doctrinam assequentur.

Quid sentiendum sit de peccatoribus induratis, theologi in diversas abiere sententias, ut constat ex prælaudato cardinali Gotti, ex Habert et ex aliis, qui generaliter conveniunt in illud celebre Augustini dictum : « Neminem a Deo deseri, nisi prius deseratur; cui respondet S. Bruno Comment. in ps. LXXXII,« semper cum Deo est, qui ab ejus fide, et dilectione non recedit. » De multis sane a Deo derelictis usurpari potest, quod S. Augustinus de Judæis dicebat: « Facile est, ut infidelitatem accusemus Judæorum de libera voluntate venientem, qui factis apud se magnis virtutibus credere noluerunt. » Vid. doctiss. P. Georgium loc. cit. pag. 109. Ibi affert etiam S. Cyrilli Alexandrini auctoritatem Judæos pariter de culpa infidelitatis damnantem.

C

In reliquis censorum objectis ab Ludovico Habert exscriptis, non immorabor, ab eo jam soluta habent. Uni tamen satisfaciam; nam quod aiunt, fidem gigni ex auditu, non auditum autem Evangelium Christi, quia non prædicatum per mundum universum.

« Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Nunquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. »> Ejusdem apostoli item ad Rom. cap. xxvi, est testimonium divinæ ejus glorificationis, quod « mysterium temporibus æternis tacitum, pate factum esset ad obeditionem fidei in cunctis gentibus? » Eodem loquendi genere alibi quoque utitur idem apostolus. Ad Colossenses, cap. vi, 20, ait : « In verbo veritatis Evangelii, quod... in universo mundo est, et fructificat, et crescit. » Et iterum, « Evangelium... prædicatum est in universa terra quæ sub cœlo est. >> Ad Thimotheum item I, ep. 1, 16. «Magnum, inquit, est pietatis sacramentum, quod prædicatum est gentibus, creditum est in mundo. » Prætereo auctoritates primorum Ecclesiæ Patrum. Videant critici mei dissert. 11 clariss. Andræ Gallandii pro defensione duarum epistol. S. Clementis papæ I, quam iterum edidit D. Placidus Sprengher monachus Benedict. tom. I, pag. 54. Viceburgi an. 1784.

Resp. Cum idem objectum sibi fecerit apostolus Paulus, cap. x ad Rom. Ecce quomodo illud solvit :

Sed quorsum hæc disceptatio inter nos, qui orthodoxum dogma profiteri et docere debemus? Fateor sane discrepantiæ cardinem versari in definienda gratiæ sufficientis natura. Si omnium Catholicorum sententias de gratia sufficiente colligere velimus,huc tandem recidunt,quod gratia sufficiens ea est,quæ dat vires satis expeditas ad opus supernaturale faciendum, vel immediate, vel mediate saltem per orationem ; cui tamen gratiæ non solum resisti potest, sicut etiam gratiæ efficaci, sed etiam resistitur plerumque. Quæ sententia cum sit contradictoria propositioni secuda Janseniæ,propterea catholica censeri debet. Homines enim sub hac adjutrice gratia perfecte sui compotes se agnoscunt; adeoque ut mereantur, et demereantur in eo statu gratiæ adserunt, quod tum Augustiniani, cum Thomistæ multis rationum monumentis comprobant, atque demonstrant. Quid senserit, quidque de gratia efficaci, et sufficiente typis ediderit in tractatu De actibus humanis doctissimus, ac de Florentina Ecclesia optime meritus Franciscus Cajetanus Incontri archiepiscopus, censores mei olim summa cum laude exceperunt. Si egregiam tutamque doctrinam ejus præ oculis habuerint, in hoc etiam et illius memoriam venerari, et probatissima ejus documenta sequi demonstrabunt. Illos tandem deprecor utipsum S. Brunonem audiant, si Dei bonitatem sibi mereri concupiscunt. Quam bonus, inquit, est Deus Israel; sed illis præcipue, qui recta et catholica cogitant, et ad falsas cogitationes et periculosas disputationes non transeunt. In Comment. super ps.LXXII.

D

(15) Uno argumento, quo usus est clariss. Berti, omnia super allata ex S. Brunone colligam, ut ma gis doctrina quam defendimus stabiliatur. « Quidquid, inquit, sacræ litteræ de Deo affirmant, si maxime deceat ejus bonitatem, misericordiam, et providentiam, qua rationabiles creaturas dirigit in viam salutis, id absque ulla hæsitatione est affe

rendum de ipso Deo. Atqui in sacris libris legitur velle. Deum, ut omnes homines salvi fiant; id vero magnopere decet infinitam ipsius charitatem, et directionem creaturarum in finem ultimum. Igitur absque ulla hæsitatione asserendum est,Deum proprie as sincerissime velle salutem omnium. » Vid. supra cit. Expostul., pag. 6.

S. BRUNONIS ASTENSIS

EPISCOPI SIGNIENSIS

COMMENTARIA IN MATTHÆUM.

INCIPIT PROLOGUS S. HIERONYMI.

1 Post Pentateuchum Moysi, ut nova veteribus A jungeremus, tuæ voluntati obedientes, brevi satis, facilique expositione (16) quatuor Evangeliorum libros in hoc uno volumine coarctavimus. Et Mat thæum quidem, qui cæteris secundum ordinem prior erat, totum ex ordine exposuimus: atque inter ipsum et alios evangelistas, ubicunque nobis necessarium visum est, pacem et concordiam composuimus. In Marco vero ea tantum exponere curavimus quæ in Matthæo exposita non erant. Superfluum enim videbatur nobis, ut quod in Matthæo expositum erat, iterum in Marco exponeretur. Similiter autem fecimus in Luca, et in Joanne, ea solum exponentes in posterioribus, quæ exposita non fuerant in prioribus. Sic cum breviori sermone vera omnia exposuerimus, nec superflua diximus, B nec necessaria pertransivimus. Divisimus autem Matthæum in quatuor partes (17), Lucam in duas, Joannem in tres, ut (18) titulis inspectis, facilius id quod quærit lector inveniat.

[blocks in formation]

MATTHEUS IN SECUNDA PARTE.

XVIII. Nemo potest duobus dominis servire, XIX. Nolite judicare et non judicabimini. 2 XX. Nolite dare sanctum canibus. XXI. Petite, et dabitur vobis. XXII. Attendite a falsis prophetis. XXIII. Et factum est, cum consummasset. XXIV. Cum autem descendisset de monte. XXV. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio.

XXVI. Et cum venisset Jesus in domum Patri.
XXVII. Et ascendente eo in naviculam.

XXVIII. Et cum venisset transfretum in regionem Gerasenorum.

XXIX. Et ascendens in naviculam, transfretavit. XXX. Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in thelonio.

XXXI. Tunc accesserunt ad cum discipuli Joannis.

XXXII. Hæc eo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum dicens.

XXXIII. Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci.

XXXIV. Egressis autem illis, obtulerunt ei hominem mutum.

XXXV. Et circuibat Jesus omnes civitates et castella.

XXXVI. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa.

XXXVII. In quamcunque autem civitatem aut castellum intraveritis.

XXXVIII. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.

XXXIX. Cum autem persequentur vos in civitate ista.

XL. Nolite ergo arbitrari, quia venerim mittere pacem in terram.

XLI. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi.

XLII. Cui autem similem æstimabo generationem istam ?

(18) Cod. ut.

(19) Sequitur in textu allegato in Commentario Evangelii non occides.

XLIII. In illo tempore respondens Jesus dixit: A tes; quid ergo Scribæ dicunt, quod Eliam oportet Confiteor tibi Pater.

primum venire.

XLIV. In illo tempore abiit Jesus Sabbato per

sata.

XLV. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

XLVI. Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.

MATTHEUS IN TERTIA PARTE.

XLVII. Tunc oblatus est ei homo dæmonium habens, cæcus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur, et videret.

XLVIII. Tunc responderunt ei quidam de Scribis. XLIX. Cum immundus spiritus exierit ab homine. L. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus. LI. In illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare.

B

LII. Et locutus est eis multa in parabolis dicens, ecce exiit qui seminat.

LIII. Aliam parabolam proposuit illis dicens : Simile est factum regnum cœlorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.

LIV. Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cœlorum grano sinapis.

LV. Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cœlorum fermento.

LVI. Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro.

LVII. Simile est regnum cœlorum homini negotiatori.

LVIII. Iterum simile est regnum cœloruin sagenæ missæ in mare.

C

LIX. Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

LX. In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu.

LXI. Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: desertus est locus, et hora jam prætariit.

LXII. Et statim jussit discipulos ascendere in naviculam.

LXIII. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis Scribæ et Pharisæi dicentes; quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum, non enim lavant manus.

LXIV. Et egressus inde Jesu secessit in partes Tyri et Sidonis.

LXV. Et cum transsiset inde Jesus, venit secus mare Galilææ.

LXVI. Jesus autem convocatis discipulis suis, dixit Misereor turbæ.

LXVII. Et dimissa turba, ascendit in naviculam. LXVIII. Venit autem Jesus in partes Cæsarææ Philippi.

LXIX. Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum.

LXX. Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus.

LXXI. Et interrogaverunt eum discipuli, dicen

LXXII. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus ante eum provolutus, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est.

LXXIII. Conversantibus autem in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est.

LXXIV. In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis putas major est in regno cœlorum?

LXXV. Quid vobis videtur, si fuerint alicui centum oves?

LXXVI. Si autem peccaverit in te frater tuus. LXXVII. Ideo assimilatum est regnum cœlorum homini regi.

D

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

C. Cum vos ergo videritis abominationem deso- A lationis.

CI. Tunc simile est regnum cœlorum decem virginibus.

CII. Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos.

CIII. Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua.

CIV. Scitis, quia post biduum Pascha fiet.

CV. Vespere autem Sabbati.

CVI. Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam.

MARCUS.

I. Initium Evangelii Jesu Christi.

II. Ascendens Jesus in montem.

III. Et dicebat Jesus: Sic est regnum Dei.

IV. Exiens Jesus de finibus Tyri.

V. Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæ

cum.

VI. Omnis igne salietur, et omnis victima salietur.

VII. Cum transisset Sabbatum, Maria Magdalena et Maria Jacobi emerunt aromata.

VIII. Et illæ exeuntes fugerunt de monumento. IX. Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus.

LUCAS IN PRIMA PARTE.

I. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare. II. Fuit in diebus Herodis regis Judææ sacerdos. III. Missus est angelus Gabriel a Deo.

IV. Exsurgens autem Maria.

C

V. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi.

VI. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto.

VII. Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cœlum, pastores loquebantur ad invicem.

VIII. Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer.

IX. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus.

X. Et ecce homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon.

XI. Et erat pater ejus, et mater, mirantes super his.

XII. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem.

XIII. Factum est verbum Domini super Joannem Zachariæ filium.

B

XIV. Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta.

XV. Et egressus est Jesus in virtute spiritus in Galilæam.

XVI. Et cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei.

XVII. Factum est autem in Sabbato secundo primo.

XVIII. Rogavit Jesum quidam Pharisæus ut manducaret cum illo.

XIX. Factum est autem cum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jesus.

XX. Qui vos audit, me audit.

XXI. Quidam legis peritus surrexit tentans illum.

XXII. Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quædam Martha nomine.

XXIII. Et factum est, cum esset in loco orans. XXIV. Et ait ad illos. Quis vestrum habebit amicum?

XXV. Væ vobis qui ædificatis monumenta 4 prophetarum.

XXVI. Dixit ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hæreditatem.

LUCAS IN SECUNDA PARTE.

XXVII. Sint lumbi vestri præcincti.

XXVIII. Ignem veni mittere in terram.

XXIX. Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilæis.

XXX. Dicebat autem hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam.

XXXI. In ipsa die accesserunt quidam. Pharisæorum dicentes illi: Exi et vade hinc, qui Herodes vult te occidere.

XXXII. Et factum est dum intraret in domum cujusdam principis Fharisæorum sabbato manducare panem.

XXXIII. Homo quidam fecit cœnam magnam. XXXIV. Si quis venit ad me et non odit patrem

suum.

XXXV. Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores.

XXXVI. Homo quidam habebat duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri.

XXXVII. Homo quidam erat dives, qui habebat villicum.

XXXVIII. Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso.

XXXIX. Quis autem vestrum habens servum arantem.

XL. Occurrerunt ei decem viri leprosi.

XLI. Interrogatus autem a Pharisæis, quando venit regnum Dei.

XLII. Dicebat autem et parabolam ad illos quo. Ꭰ niam oportet semper orare.

XLIII. Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi.

XLIV. Ingressus autem perambulabat Jericho, et ecce vir nomine Zachæus.

XLV. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam.

XLVI. Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam.

XLVII. Erunt signa in sole et luna.

XLVIII. Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.

[blocks in formation]

IX. Facta est ergo quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.

XII. Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam, et tunc quidem venit Nazareth.

XIII. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum, In Matth.

XIV. Et erat dies festus Judæorum.

XV. Propterea persequebantur Judæi Jesum,quia hæc faciebat in Sabbato.

XVI. Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tyberiadis.

C

XVII. Murmurabant ergo de illo Judæi, quod dixisset: Ego sum panis, qui de cœlo descendi. XVIII. Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi.

XIX. Litigabant Judæi ad invicem dicentes : quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?

XX. Post hæc ambulabat Jesus in Galilæa : non enim volebat in Judæa ambulare.

XXI. Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum.

XXII. Adhuc modicum tempus vobiscum sum.
XXIII. Jesus autem perrexit in montem Oliveti.

B

X. Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt Pharisæi; quia Jesus plures discipulos facit et baptizat, quam Joannes.

5 XXXVII. Jesus autem clamavit et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

XI. Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar.

XXXVIII, Ante diem festum Pasche sciens Jesus, quia venit hora ejus.

XXXIX. Et ait discipulis suis: Non turbetur cor vestrum.

XL. Si diligitis nie, mandata mea servale. XLI. Si quis diligit me, sermonem meum servabit.

JOANNES IN SECUNDA PARTE.

XXIV. Ego sum lux mundi.

XXV. Ego vado, et quæretis me.

XXVI. Quis ex vobis arguet me de peccato? XXVII. Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate.

XXVIII. Amen amen, dico vobis, quia non intrat per ostium in ovile ovium.

XXIX. Amen, amen dico vobis ; quia ego sum ostium.

D

XXX. Ego sum Pastor bonus.

XXXI. Facta sunt encænia in Hierosolymis. XXXII. Erat quidam languens Lazarus a Bethania.

XXXIII. Collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium.

XXXIV. Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit in Bethaniam.

XXXV. In crastinum autem turba multa.

XXXVI. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit.

JOANNES I TERTIA PARTE.

XLII. Ego sum vitis vera.

XLIII. Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem.

XLIV. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem.
XLV. Cum autem venerit Paraclitus.

XLVI. At nunc vado ad eum, qui misit me. XLVII. Modicum; et jam non videbitis me, XLVIII. Amen amen, dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis.

XLIX. Hæc locutus est Jesus, et sublevatis oculis in cœlum.

L. Hæc cum dixisset,egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron.

LI. Una autem Sabbati Maria Magdalem venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum.

LII. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans.

LIII. Cum esset sero die illa una Sabbatorum.
LIV. Manifestavit se Jesus ad mare Tiberiadis.
LV. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro.
LVI. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.

« PreviousContinue »