Page images
PDF
EPUB

B

testimonium non accipio, sed hæc dico, ut vos salvi A Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam sitis.Quid est enim,ab homine testimonium non accipio, nisi hominis testimonio non indigeo (1144) ? Semper enim veritas, veritas est, neque ad sui confirmationem alicujus testimonio eget. « Venit » enim Joannes «< in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine; » non quod ejus testimonio lumen indigeret, sed « ut omnes crederent per ipsum (Joan. 1, 8). » Hæc autem dico, non me glorificando; si enim ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; sed ut vos salvi sitis. Neque enim aliter salvi esse poteritis, nisi Deum, et 233 Dei Filium me esse credideritis. Sequitur: Ille erat lucerna ardens et lucens. Joannes, inquit, ad quem vos misistis, qui veritati testimonium perhibuit, cujus non ego, sed vos testimonio indigetis, lucerna erat, non a se, sed aliunde lumen habebat, mei amoris igne ardebat, et meo lumine lucebat. Vos autem voluistis exsultare ad horam in luce ejus. Bene autem ad horam ; quia et illi fastidiosi, et lux illa temporalis. Gaudebant enim in doctrina ejus, putantes ipsum esse Christum. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Quod est illud ? Vultis audire quod? Opera quæ dedit mihi Pater, ut perficiam ea.Ipsa opera quæ facio testimonium perhibent de me,quia Pater misit me. Hoc est enim quod alibi ait: << Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent. Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me (Joann. xv, 24). » Perhibuit quidem, quando ait : « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5). » Et quasi illi dicerent: Sed nos illius testimonium non audivimus: subdidit dicens : Neque vocem ejus unquam audistis,neque speciem ejusunquam vidistis. Hoc est enim, quod Joannes superius ait : « Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit (Joan. 1, 18). » Quamvis enim per subjectam creaturam Deus aliquando et audiri et videri potuisset, nunquam tamen in propria essentia vel videri, vel audiri potuit. Sequitur: Etverbum ejus non habetis in vobis manens, per quod veritas intelligitur. Cur? Quia quem n misit ille, huic vos non creditis. Tandiu enim unusquisque verbum Dei habet iu se manens, id est, firmum, et stabile, quandiu a veritate non recedit. Quomodo ergo Judæi verbum Dei in se D manens habere poterant, qui ipsi veritati non cre. debant? Veritas enim Christus est, qui de seipso ait: « Ego sum via, veritas, et vita. Scrutamini

habere. Et illæ sunt,quæ testimonium perhibent de me, et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis (ibid. xiv, 6). Si nec mihi,inquit, nec operibus meis, nec Joannis Baptistæ, nec Patris testimonio creditis, credite vel Scripturis, credite vel legis et prophetarum dictis. Illæ enim sunt, quæ testimonium perhibent de me. Vos tamen non vultis venire ad me, ut vitam habeatis, quam vos in Scripturis habere speratis. Quid est enim venire ad eum, nisi credere in eum (1145)? Sic enim venitur ad Jesum. Non pedibus, sed fide venitur ad Christum. Stulti Judæi, qui nec ipsis Scripturis credunt, in quibus vitam æternam se inaniter habere sperant. Hæc autem illis audientibus, et cogitantibus quod ad sui laudem et ostentationem talia Dominus loqueretur, eorum pravis cogitationibus Salvator respondit dicens: Claritatem ab hominibus non accipio. Sed cognovivos, quia dilectionem Deinon habetis in vobis. Non, inquit, ab hominibus claritatem et laudem quæro, non gloriam et favorem hominum peto, sed hæc dico, ut ad Dei dilectionem vos provocem, quam vos utique non habere cognosco. Si enim diligeretis Patrem, diligeretis et Filium. Sed Filium neque diligitis, neque recipitis. Et hoc est, quod ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Veniet enim Antichristus in nomine suo exaltando, quia non a Deo, sed a sua superbia missus prædicare veniet. Hunc autem Judæi recipient, et quasi Deum ad tempus venerabuntur. Et qui modo veritati, id est Christo, credere nolunt, illius deceptionibus credent. Sed qui mirum, si veritati non credunt, qui non æternam, sed temporalem gloriam quærunt? Hoc est enim quod ait: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quæ a solo est Deo, non quæritis? His autem verbis aperte monstratur, quia non bene credunt, qui solam temporalem et non æternam gloriam quærunt (1146). Nolite putare,quoniam ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. Sed unde eos accusat Moyses, nisi quia ei non credunt, cujus verbis se credere, et per omnia obedire promiserunt (1147)? Præcipit enim Moyses, ut Christo Judæi obedirent, dicens eis (1148): « Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris: tanquam meipsum audietis. >> Non dixit prophetas,sed prophetam, quoniam de hoc solo prophetarum omnium maximo loquebatur.

C

[blocks in formation]

quosdam, quia sæcularis gloriæ cupidi erant. >

:

(1147) Id. Beda : « Ideo non accuso, quia non veni damnare, sed salvare. Moyses vero accusat, quia increduli estis voci illius. De me scripsit, cum ait Prophetam vobis suscitabit Dominus, etc. » (1148) Deuteron, xvin, 15: « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus ;ipsum audies. » V. Comment. S. Brunonis in hunc locum edit. Rom. pag. 199, col. 2.

[ocr errors]

Ipsum, inquit, audietis. Ipsum tamen audire nolunt. A panes non sufficerent, ut unusquisque modicum quid Quia non credunt Moysi. Unde et subditur. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.De me enim ipse scripsit. Si autem 234 illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? Quod autem ait forsitan, eorum duritiam increpando dixit, ut et nos intelligamus quam difficile gens illa convertatur ad bonum.

B

acciperet. Sic enim Philippus respondit, dicens: Du centorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Dicit ei unus ex discipulis ejus, frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Sed hæc qui sunt inter tantos? Puer iste, populus Judaicus est (1150), sensus adhuc intelligentiæ puerilis. Quinque vero panes quinque libri Moysi intelliguntur. Quos panes populus ille ubique secum portat, et non comedit, quia legit tantum Scripturas et non intelligit. Hæc autem, quia in Matthæo exposuimus (1151), ut iterum exponamus, non tantum neccessarium, quantum superfluum et laborio. sum esse videtur. Similiter autem et cætera, quæ sequuntur, usque ad illum locum ubi turba, quæ modo superius panes in monte comederat, quærens eum et inveniens Capharnaum, ait ei: Rabbi, quomodo huc venisti? in Mattheo determinata sunt. Quibus Jesus respondens ait: Amen, amen dico vobis, quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducatis de panibus et saturati estis. Quæritis, inquit, me, non propter signa quæ vidistis, non propter sermonem meum, quem audistis, non ut mihi, vel signis quæ facio, credere velitis, sed quia manducastis de panibus, et saturati estis (1152). Considera modo quantæ suavitatis panes illi fuerint, quamvis hordeacei, quorum dulcedine capta tota hæc turba adhuc Dominum sequebatur. Sequitur: Operamini cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quam Filius hominis vobis dabit. Hunc enim Pater significavit (1153) Deus. Cibus enim iste, quia manet in 235 vitam æternam, sermo Dei est, quo anima

XVI. [CAP. VI.] Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tyberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his quiinfirmabantur. Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha,dies festus Judæorum. Magna Dominus miracula facturus, et novi, mirabilisque panis delicias populo daturus montem ascendit (1149); quatenus et nos quotiescunque spiritualibus, novisque epulis satiari cupimus, non montis, sed mentis altitudinem et ingenii sublimitatem ascendamus. Quoniam autem talibus deliciis refecti, festivitatem agere, et Christi carnem et sanguinem suscipere digni sunt, merito hic dicitur : quia proximum erat Pascha dies festus Judæorum: securi enim ad hanc festivitatem veniunt, qui talibus epulis sunt repleti. Cum sublevasset ergo Jesus oculos, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum,dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ul manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum. Ipse enim sciebat quid esset facturus. Sciebat enim Dominus quid facturus erat. Sed tentando Philippum, audire volebat quid de ejus omnipotentia sentiebat: simulque novum illud mi- C raculum, discipuli responsione extollebat, cum ex quinque panibus tot homines reficeret, quibus, secundum illius testimonium, ducentorum denariorum

(1149) Aug. Tract. 24 : « Dominus in monte, verbum et in alto. Proinde non quasi humiliter jacet, quod in monte factum est, nec transeunter prætereundum est, sed suscipiendum. »

(1150) Aug. Tract, 24 in Joan. «Si quæramus quis fuerit puer iste, forte populus Israel erat. » (1151) Ad cap. xiv, n. 61. Vid. ib. explicationem S. Hilarii, Augustini, Bedæ.

D

(1152) S. Gregor. lib. xx Moral. c. 25, 26: «In Scriptura enim sacra panis aliquando ipse Dominus,aliquando spiritualis gratia,aliquando divina Scripturæ eruditio, aliquando hæreticorum prædicatio,aliquando subsidium vitæ præsentis,aliquando jucunditashumanæ delectationis accipitur. In pane Dominus signatur, sicut ipse in Evangelio dicit : Ego sum panis vivus, etc. Rursus per panem gratia doni spiritalis accipitur, sicut per prophetam dicitur: Quiobturat aures suas, etc., panis ei datus est... Rursus per panem, divinæ doctrinæ eruditio designatur, sicut per prophetam dicitur: Qui habitatis in terra Austri, cum panibus occurrite fugienti. Rursum per panem, hæreticorum prædicatio designatur.... Panes occultos libenter edite.... Rursum per panem subsidium præsentis vitæ accipitur.... Sicut in Evangelio: Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Satiatos quippe de panibus Dominum sequi, est de S. Ecclesia temporalia alimenta sumpsisse, et non pro signis Dominum, sed pro panibus quærere, » etc.

(1153) Perspicue ita in Codice nostro legitur pag. 185. Nec esse mendum amanuensis apparet ex interpretatione quam post subjicit Bruno: «< Hunc

>

enim cibum Deus Pater significavit, quando in deserto manna pluit, » etc. Vett. tamen codd. omnes Latini apud Sabatier signavi, Græci oppaytas. Varia tamen PP. interpretatio est. Chrysost. hom. 44, n. 1, duas affert explicationes: 1. Propterea misit qui hunc vobis cibum ferret, 2. Manifeste ostendit: >> Quam posteriorem magis probare videtur addens : «Nihil enim aliud et signavit Pater quam ostendit, revelavit testimonio suo. Hanc recentiores nonnulli sequuntur ut Jansenius in Conc., cap. 59, p. 300: << Signatum vero se vel pro unctum posuit(consignatur enim qui ungitur), vel quod ostendit se naturaliter esse Patri conformatum. Idem igitur est ac si diceret : Non erit mihi difficile cibum vobis dare permanentem. Nam etsi tanquam unus vestrum appaream, unctus sum tamen et signatus a Deo Patre in omnimodam similitudinem cum ipso. »> Atque eadem videtur esse explicatio Hilarii 8 de Trin. Duas ergo Cyrillus expositiones habet, 1. de J. C. signato in humanitate per unionem divinitati: 2. de signato per ipsam Verbigenerationem. Atque hanc Toletus ampletitur; priorem Cyrilli simul cum posteriore Chrysostomi Natalis Alex.et Calmet, Augustin., S. Cyrillus. Vid. August. Tract. 25 et Bedam ejus verba describentem. « Iste filius hominis sequestratus quadam gratia Spiritus et secundum carnem filius hominis,exceptus a numero hominum. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est enim signare, imponere aliquid, quod non confundatur cum cæteris... Pater ergo cum signavit... proprium quiddam illi dedit, ne cæteris comparetur hominibus.Ideo de illo dictum est: Unxit te Deus,etc.

pascitur, et nutritur (1154). Unde et bene ait: quem A rum,quem tamen ille panis significabat.Panis enim Filius hominis dabit vobis.Omnem enim hujus Evangelii cibum, omnes has tales,tantasque epulas Filius hominis Jesus Christus nobis apposuit et ministravit. Sed quomodo hunc cibum operari possumus ? Audi Apostolum: «Non auditores legis, inquit, justi suntapud Deum, sed factores (Rom. 11, 13). » Faciamus igitur quod lex præcipit. Faciamus quod Evangelia jubent, si hunc talem cibum operari volumus. Hunc enim cibum Deus Pater significavit, quando in deserto manna pluit, quo per annos quadraginta populum pavit. De quo scriptum est : « Panem de cœlo dedit eis habentem omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis (Sap. xvı, 20). » Ille igitur cibus hunc cibum significabat. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus,ut operamur opera Dei? Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. Qui enim in Christum non crediderint, neque opera Dei operari, neque legem intelligere, neque cibum spiritualem et æternum suscipere poterunt. Opus igitur Dei, sermo Dei, totusque hic cibus spiritualis in fide consistit (1155). Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi, quod operaris? Patres nostrimanna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de cœlo dedit eis manducare. Ac si dicant : Ostende nobis aliquod signum, per quod tibi operibusque tuis credere debeamus. Panes quidem nobis dedisti, saturati sumus. Mira sunt valde quæ vidimus. Nobis tamen hoc signum non sufficit. Simile quiddam et Moysem fecisse audivimus.Nam et ipse patribus nostris panem de cœlo dedit,quem patres nostri in deserto manducaverunt. Non tamen, sicut tu, eos in se credere præcepit. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem de cœlo verum. Panis enim Deiest, qui descendit de cœlo, et dat vitam mundo.Non bene, inquit, intelligitis quid illud significet, quod dicitur: << Panem de cœlo dedit eis. » Alius panis valde dissimilis, majorisque dignitatis in his verbis significatur. Moyses enim panem significativum, et non verum panem de cœlo descendentem, vobis dedit. Sed modo Pater meus dat vobis panem de cœlo ve

Dei, ille est qui de cœlo descendit, qui de sinu Patris exiit, dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine,semper da nobis panem hunc.Optimam petitionem faciebant, si tamen intellexissent de quo pane Dominus loquebatur. Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ. Ego sum panis, qui de cœlo descendi. Ego sum ille panis, qui dat vitam mundo. Qui venit ad me, non esuriet ; qui credit in me, non sitiet unquam.Sed dixi vobis,quia vidistis me,et non creditis. Diximus jam superius quia venire ad Christum (1156), hoc est credere in illum. Cui unusquisque quanto fidelior est, tanto propinquior. Et iste quidem neque esuriet, neque sitit unquam ; quia postquam de hoc mundo exierit, æternis in B æternum deliciis perfruetur.Hæc autem dixi vobis, non, ut vos putatis, me glorificando, sed quia vidistis me, quia in signis et miraculis cognovistis me et virtutem meam et non tamen creditis in me.Scio tamen,quia quandoque credetis,quotquot ad vitam prædestinati estis. Hoc est enim, qui ait: Omne, quod ad mihi Pater, ad me veniet, id est, in me credet, et eum, qui venit ad me, non ejiciam foras. Cur? Quia descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit mr. Ideo, inquit, neminem ad me venientem,neminem in me credentem foras ejiciam.Ideo ipsis quoque meis inimcis,et persecutoribus parcam,quia descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, id est, voluntatem hominis, voluntatem illius naturæ, quam suscepi de homine, sed voluntatem ejus, qui misit me. Hominis enim voluntas est, inimicos repellere. suasque injurias vindicare (1157). Dei autem voluntas qualis sit, audiamus. Hæc est,inquit, voluntas ejus 236 qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi,,non perdam ex eo sed resuscitem illud in novissimo die. Omnes igitur eos qui ad vitam prædestinati sunt, etiamsi ei inimici, et contrarii aliquando exstiterunt, salvabit tamen et resuscitabit Jesus. Isti sunt enim, quos Pater dedit mihi. Dedit autem secundum humanitatem. Confirmatio. Hæc est enim voluntas Patris mei,qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam,et ego resuscitabo eum in novissimo

C

[blocks in formation]

D factus est, universum genus humanum,propagine vitiata, culpæ et pœnæ fecit obnoxium. Unde a contrario per quem liberandi fueramus, non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est. Ita quippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut intelligatur esse propria contra voluntatem Dei.Neque enim cum obedimus Deo, eaque obedientia dicimur ejus facere voluntatem, nolentes id facimus, sed volentes: ac per hoc si volentes id faciamus, quomodo voluntatem nostram non facimus; nisi quia illa dicitur voluntas nostra, quando Scriptura ita loquitur, quæ intelligitur esse propria contra voluntatem Dei.Hanc habuit Adam, ut in illo moreremur. Hanc non habuit Christus, ut in illo viveremus. De natura quippe humana hoc recte dici potest, in qua existit perinobedientiam voluntas propria, quæ Dei voluntati esset adversa. Cæterum quod attinet ad voluntatem Filii, una eademque voluntas est Patris et Fi

die. Non solum enim illi qui viderunt, et credi- A loquebatur. Quoniam autem malorum resurrectio derunt, sed et illi qui non viderunt et crediderunt, habebunt vitam æternam, sicut apostolo Thomæ Dominus ait : « Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. xx, 29). » Videre tamen pro cognoscere accipi potest. Siquidem quid est credere in eum, nisi quibusdam fidei, spei, charitatisque pedibus sic in eum tendere, eique adhærere, ut homo ulterius ab eo nec ipsa morte valeat separari? Sic enim Apostolus ad eum venerat, et in eum crediderat, qui ait : « Certus sum autem quia neque mors, neque vita poterit me separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu (Rom. vi, 38). » Qui enim aliter ad eum venit, qui aliter in eum credit, nihil ei vel venisse, vel credidisse proderit. Quod autem venire ad B 11-14). » Eos igitur trahit Pater, et illi ad Filium

potius mortem, quam vitam afferet, ideo hic de viro justo Dominus ait: Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ille enim vere resuscitabitur, qui nihil eorum quæ ad mortem pertinent, ulterius sustinebit. Sequitur: Est scriptum in prophetis : (1159) Et erunt omnes docibiles Dei. Docibilis enim est, qui doceri potest. Tales enim sunt Ecclesiæ filii. Quibus ipse Dominus ait : « Vobis datum est nosse mysterium regni cœlorum illis autem non est datum, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos 237 clauserunt, ne quando videant oculis et auribus audiant, et convertantur, et sanem eos (Matth. xiii,

cum, et credere in eum idem significent, ex eo apparet, quod ipse aliquando dicit, qui venit ad me, et aliquando, qui credit in me, alterum pro altero ponens.

veniunt, qui docibiles sunt, qui ejus fidem, atque doctrinam et doceri, et instrui possunt. Unde et subditur: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Ille enim est docibilis, qui audivit et didicit. Non enim sufficit audire. Omnes enim isti audiebant Patrem, quia in Filio et per Filium loquebatur Pater. Tamen non veniebant ad Filium, quia ea, quæ dicebantur, intelligere et discere nolebant. Sequitur: Non quia Patrem vidit quisquam; nisi is, qui est a Deo. Hic vidit Patrem. Non ideo, inquit, dixit: omnis qui audivit a Patre, quod aliquis Patrem in propria substantia vel audire, vel videre possit, nisi ille solus qui a Deo est, qui a Deo exivit, qui est Deus de Deo, lumen de lumine, Hic solus videt Patrem. Unde et alibi ait : « Nemo novit Filium, nisi Pater, et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam æternam (Matth. x, 27). » Dixi vobis, et iterum dico, qui credit in me, habet vitam æternam. Ecce dixi vobis, si credideritis, beati eritis: si non credideritis, nulla restat excusatio. Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducaverunt in deserlo manna, et mortui sunt. Hid est panis de cœlo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Murmuratis, inquit, quia dixi vobis, Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Ecce iterum dico vobis, quia ego sum panis, et panis vitæ, et quia descendi de cœlo. Hoc

XVII. Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis, qui de cælo descendi. Et dicebant: Nonne hic est filius Joseph, cujus nos novimus palrem, et matrem? Quomodo ergo hic dicit, quia de cælo descendi? Impossibile enim videbatur eis, ut de cœlo descendisset, quem hominem tantum, et ex hominibus natum esse credebant. Et revera, si aliud non esset, de cœlo descendere non potuisset. Respondit Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare invicem. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Nolite, inquit, murmurare, nolite corda indurare. Scio enim, quia non potestis venire ad me, quoniam Pater non trahit vos. Nemo enim potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Trahit autem non violentia, sed amore. Secundum quam significationem dicitur: Trahit sua quemque voluptas (1158). Deus autem neminem trahit, nisi venire volentem, et salvari cupientem. Unde scriptum est : « Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis. Quod si nolueritis, gladius devorabit vos (Isa. 1, 19). » Hæc est igitur causa cur isti ad eum venire, et eum intelligere non poterant, quibus hoc Dominus

C

lii. Nec potest ullo modo esse diversa, ubi est natura trinitatis immutabilis universa. Ut autem Mediator

Dei et hominum homo Christus Jesus non faceret propriam quæ Deo adversa est voluntatem, non erat tantum homo, sed Deus et homo: per quam mirabilem singularemque gratiam, humana in illo sine peccato ullo posset esse natura. » Gregor. l. xxxv, Mor., cap. 12: « Quid enim, si suam faceret: eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quouiam primus homo, qui suam facere voluntatem voluit, » etc. Vide eamdem quam Aug. explicationem suggerentem.

(1158) Notissima Aug. verba ad h. 1., tract 26. in Joan: « Nec timere debemus, ne... forsitan reprehendamur, et dicatur nobis: Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: Parum est voluntate; etiam voluptate traheris... Est quædam voluptas cordis,cui panis dulcis est ille cœlestis.Porro si poetæ di

D

cere licuit: Trahit sua quemque voluptas: non necessitas,sed voluptas: non obligatio, sed delectatio; quanto fortius nos dicere debemus, trahi hominem ad Christum qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia,delectatur sempiterna vita,quod totum Christus est,etc.?» Beda quoque: « Quomodo trahit Pater? Docendo delectat, non necessitate cogendo; quia nemo necessitate credit, sed voluntate. » Cæterum hunc evangelicum locum tractat August. sæpius, ut lib. 1 De præd. SS., c. 8 lib. 1 De Grat. C. c. 12 et c. 14; lib. 1, Cont. 2, epist. Pelagianor., c. 3; serm. 131, c. 1, ubi pariter. Non dixit duxerit, sed traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? crede, et venis; ama, et traheris... nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur, » etc. Vid. A. De vocat. gent. lib. 11, c. 9. « Prosperum, » etc.

(1159) Quam egregie hic locus a doctiss. theologo Aug. Antonio Georgio illustratus sit quisquis videre

enim pane et angeli nutriuntur, et homines. Cur au- A eo tempore cæpit, quo Salvator noster panem, et

vinum benedicens discipulis ait : « Accipite, et comedite, hoc est corpus meum ; et, Hic est calix novi testamenti in meo sanguine (Matth. xxvi, 26, 27). » Nunquam enim Christi carnem ante hoc sacrificium corporaliter quisquam comedit. Nunquam, nisi hoc sacrificium fieret corporaliter, eam comederet quisquam. In hoc igitur comeditur, et comesta non minuitur; quæ nunquam comederetur, nisi panis iste Christi benedictione in eam substan. tialiter mutaretur. Est enim hæc mutatio dexteræ Excelsi. Sed quis miretur Christi carnem comesam non minui, cum certum sit ex quinque panibus quinque millia hominum 238 satiatos, ipsosque panes non diminutos, sed potius multiplicatos (1161)? Si enim panum fragmenta non sunt diminuta, sed potius illis edentibus multiplicata, quid manducaverunt quinque millia homines; unde sic saturati sunt, ut eis ad se venientibus Dominus dicat: Quæritis me, non quia signa vidistis, sed quia manducastis de panibus, et saturati estis? Dicis fortasse: Mira sunt hæc. Nihil enim fecit Deus, quod mirabile non sit. Quia vero hanc Christi aquilam sequi non possumus volando, sequamur eam vel credendo. Si enim hoc Judæi fecissent, non periissent. De quibus subditur.

3

tem panis vitæ dicatur, ipse exponit, dum dicit :
Ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Et
ipse quidem de cœlo descendit secundum divinita-
tem (1160): Patres vestri manducaverunt in deserto
manna, et mortui sunt. Melior est igitur panis iste
quam manna, quoniam illi qui manducaverunt
manna, mortui sunt; qui vero ex hoc pane mandu-
caverit, non morietur. Merito enim et in Ezechiele,
et in Apocalypsi aquila speciem beatus Joannes ha-
bere describitur, quoniam et altius volat, et solem
justitiæ Christum Dominum nostrum præ cæteris
Evangelistis subtilius intuetur.Nonne vides quomodo
nunc a terris elevatur, et jam inter nubes volans,
ipsum quoque coelum penetrare videtur? Mortui
quippe sunt et Moyses et Aaron, et cæteri sancti qui B
manna manducaverunt. Sed nunquid apostoli quo-
que mortui non sunt, qui panem vitæ comoderunt?
Quantum enim ad carnem et isti, et illi mortui sunt.
Vivunt autem et isti, et illi quantum ad animam.
Nulla igitur inter hos et illos differentia.Non suntita-
que Moyses, et Aaron patres illorum, quibus hæc Do-
minus loquebatur. Si enim illi eorum filii essent, eo-
rum opera fecissent. Horum igitur patres illi fuerunt,
quos toties murmurasse, idola coluisse, et Deum ad
iracundiam provocasse Scriptura commemorat.
De his igitur Dominus ait: Patres vestri manduca-
verunt in deserto manna, et mortui sunt. Patres
utique vestri, quorum vos imitatores et similes
estis. Sequitur:

XVIII. Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. c Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Jam nunc, ipso Domino exponente, intelligimus quid sit iste panis. Iste enim panis, caro Christi est, quæ pro mundi vita in arca crucis immolata est. Hanc autem manducat Ecclesia, ideoque non moritur; sed vivit in æternum. Panis enim et vinum, quæ in altari ponuntur, ad sacerdotis vocem cœlesti benedictione sanctificantur, et in Christi carnem et sanguinem essentialiter commutantur, ut una eademque essentia sit et ejus carnis, quæ de Virgine nata est, et ejus, quæ de pane facta est. Hocautem tam magnum et admirabile sacramentum

[blocks in formation]

XIX. Litigabant ergo Judæi ad invicem dicentes: Quomodo hic potest nobis carnem suam dare ad manducandum? Ut enim Apostolus ait: «Animalis homo non percipit ea quæ Dei sunt (I Cor. 11, 14). » Putabant enim Judæi, hoc dicere Jesum, ut eum occiderent, et in frusta conciderent, sicque ejus carnem vel coctam, vel crudam comederent, ejusque sanguinem biberent. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis,nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,non habebitis vitam in vobis (1162). Qui manducat meam carnem,et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Quid est hoc? Multi enim manducant Christi carnem, et bibunt ejus sanguinem, qui non habent vitam æternam. Unde et Apostolus ait : « Qui enim manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit (I Cor. 11, 29). » Multi quoque in hoc altaris sacramento Christi carnem

tuis, » etc. Fulgentius, 1. I, ad Trasim., c. 3; «< Hinc quidam cum audiunt descendisse,descensionem ejus affirmare nituntur localem; quia nesciunt Dei, sicut oportet, considerare virtutem,nec valent agnoscere, sic pro homine Deum hominem factum, ut, accepta hominis forma, maneret immutabilis divina substantia; nec sic intelligunt temporaliter natum, ut semper fuisse teneant sempiternum. Isti sunt qui etiam considerare contemnunt, qualiter descenderit, cum perseveraret immensus, » etc.

(1161) Simili fere pacto contra incredulum Judæum Cyrillus argumentatur ad Joan. sequentia verba. Quomodo hic potest, etc. scribens: « Quomodo egressus es ex Ægypto? quomodo, quæso, in serpentem versa est virga Mosaica? quomodo, manus lepra infecta est, et in pristinum statum rursus rediit? » etc.

(1162) His ex verbis inferri aliqui dixerunt ma

« PreviousContinue »