Page images
PDF
EPUB

PP. III et Fulbertum Carnotensem. Cum igitur ea in cod. nostro reperiatur, non videtur posse commentarii auctor infra hanc, quam dixi ætatem detrudi. Prætereo quod ex publícæ pœnitentiæ rigore nondum remisso argumentum capi potest, ex iis quæ habentur in commentario ad Jo. nu. 14. Čertissimum illud argumentum est, quod ætas codicis suppeditat, inferiorem auctorem esse non posse sæc. X1 aut initio XII.

nemque pervenerunt. Adeo nulla est quæ non rarum A in postremis qui eam commemorarunt Leonem aliquid repræsentare atque excellens, ad litteratorum hominum utilitatem et litterarum incrementum possit. Ex his postremis unam si nominabo collegii Romani bibliothecam, faciam ut simul b. m. Clementis XIV. P. O. M. munificentiam commemorem, providentiam, largitatem; qui eam bene et luculenter instructam, atque etiam magis magisque libris omnis generis locupletatam exstarejussit, ut bonarum artium et scientiarum athenæum hoc suum novum, illo quasi necessario instrumento atque ornamento non destitueretur. Ex bibliothecæ hujus co lice integer nunc prodit commentarius in quatuor Evangelia: de quo commentario, ejusque præstantia et utilitate,de auctore, et codice ex quo vulgatur, velgandi denique ejus ratione ac modo, non tam more eorum qui ista proferunt, quam necessitate quadam adductus constitui disserere, idque quam brevissime potero; ne aut ac demum ætate qua devexa est, eruditionis famam aucupari videar aut B otio abundare.

Quod codicem nostram attinet (namque hinc exordiri placet) est ille in folio, oblongus, membranaceus, paginarum, si numeros, 223, qui præter carum primam usu et tractando aliquanto detritam, et in postremis paucis aliquot, integras babet reliquas et nitidas; ita ut servatum esse diligentissime appareat. Litteræ grandiores sunt, atque ita conformatæ, ut non meo solum, sed virorum qui eum viderunt hujus Urbis intelligentissimorum judicio, ætatem ferat sæculi xI. Librarium et diligentem esse oportuit, et peritum. Nam ferme nunquam errat, et tunc manus præsto est non multum dissimilis ne valde recentior, qui locum corrigit. Commentario præfigitur procemium auctoris ipsius, in quo rationem explicat qua in commentario dividendo tribuendoque in partes aliquot, usus est. Divisit vero Matthæum in iv, Lucam in 11, Joannem in III, Marcum in partes non dispescuit, ob commentarii nimirum brevitatem. Præter has partes majores, fecit auctor minores alias, quarum et numerum, et uniuscujusque initium, evangelistarum verbis proponit: sunt autem in Matthæo 106, in Marco 9, in Luca 50, in Joanne 56.

C

Porro ex hac divisione (ut de auctore nunc dicam) visus sum mihi aliquid de eo conjectando assequi. Est enim illud viris eruditis notissimum, divinorum librorum singulorum partitiones, factas antiquis temporibus arbitrio uniuscujusque; neque ut nunc certam aliquam statutamque fuisse, quam libri omnes exhiberent. De hisce plurimis et variis divisionibus egregie disseruit ven. card. Thomasius in præfatione operis sui, quo ex vett. codd. earum nonnullas titulosque repræsentavit, et operum doctissimi atque eminentiss. viri recens eruditissimus editor P. Vezzosi; præterea Martianæus proleg. 4, in Hieronymi bibliothecam, Joseph Blanchinus Evangeliar. proleg. 2, Richardus Simon D lib. 1, cap. 23, aliique multi, qui in eo quod diximus, de partionis varietate conveniunt omnes. a Illud primum observari velim, ait Martianæus, idem affirmandum esse de antiquis sacrorum librorum capitibus et sectionibus, quod de translationibus Latinis scripturarum docuerunt Hieronymus et Augustinus; nempe tot esse genera hujusmodi divisionum seu capitulationum, quot sunt codices.» Et profecto codicum qui sunt antiquissimi ipsi testimonium perhibent dissimilium divisionum, Vercellensis sancto Eusebio ascriptus, Veronensis, Corbeiensis, Brixianus, Claromontanus, Forojuliensis, Perusinus, cæterique, quos viri docti et laboriosi nobis hactenus exhibuerunt; versio ipsa unoque Hieronymiana, a Martianæo atque Vallarsio descripta diligentissime. Jam vero laudatus card. Thomasius partitionem hanc variam atque incertam, et uno ferme scribentis arbitrio factam reperire se potuisse negat sæculo xi recentiorem ; nominatque PATROL. CLXV.

Sed quanto sit ante hanc ætatem collocandus; id vero fuit quod magnam mihi curam cognitionemque ingessit. Erat quidem codici appositus titulus sane magnificus, qui antiquissimum auctorem et insiguem maxime demonstraret: « Incipit prologus sancti Hieronymi, quem in edendo commentario, ne a libri fide discederemus, retinuimus. Sed aperte fallere hunc titulum, facile intelligebam, vel ex auctoris loquendi modo ab Hieronymiano sane quam diverso; vel ex recentione operum maximi doctoris illius a diligentissimis peritissimisque hominibus facta, præter illam quam in catalogo ipse adjecit, vel ex genuino commentario in Matthæum. Quin etiam, cum ab inscriptione codicis exclusus ad verum auctorem reperiendum me totum convertissem: intellexi, multo eum esse Hieronymo recentiorem. Atque argumentum de ea tale capiebam. Cum in Matthæum commentatur num. 86, in Lucam num. 46, atque etiam alias, acriter Simoniacos et Simoniæ vitium insectatur ; ut labem illam sua ipsius ætate multum invaluisse, aperte commonstret. Jam vero illa, ut superiorum ætatum hominibus aspersa interdum sit; constat tamen sæculo XI maxime Italiam et regiones cæteras invasisse; quare ei tollendæ Clemens II et Leo IX summopere allaborarunt. « De iis qui sunt a Simoniacis consecrati (scribit Petrus Damiani opusc. vil cui titulum fecit Gratissimus) quanta jam per triennium in tribus Romanis conciliis fuerit disceptatio,... et in iis partibus quotidie ventiletur, sanctitatem vestram latuisse non arbitror.» Vertebatur enim accerrima quæstio de ordinatis Simonacis, utrum suscipiendi illi essent, an iterum ordinandi. Idem quoque tradunt uberrime scriptores Vitæ S. Jo. Gualberti, qui eodem hoc sæculo xi vixit, et quanta potuit opera, conatuque, ut eliminaretur pestis illa e Tuscia partibus allaboravit. Hujusce rei observatione, qua usi sunt etiam in rem suam (id est ad scriptoris Vitæ S. Severi ætatem obtinendam) Actorum SS. Antuerpienses editores qui Bollandi opus persequuntur ad d. 1. Februarii pag. 79, ad sæculum x1, quasi manu deductus videbar, ut commentarii auctorem reperirem.

Ut eumdem detegerem, accessit aliud, quod illum manifeste, ut mihi videbatur, indigitaret. Nam pluribus commentarii hujus locis, alia quædam sua nominabat, et scripsisse se in Genesim, in Exodum, in Leviticum, in Apocalypsim affirmabat. Sic num. 104 Matthæi illud exponens. « Scitis quia post biduum Pascha fiet, » et de ritu quo Pescha celebrabatur disserens; « de qua, ait, in Exodo suffi. cienter diximus: ac deinde sequenti num. 105, » ad illud: « Et valde mane cum adhuc tenebræ essent, postquam interjecit verba Genesis, « factum est vespere et mane dies unus,» illaque explicavit, subjicit : « Quamvis ego hoc in Genesi aliter expo. suerim.» Antea num. 24, de leproso agens a J. C. mundato apud Matthæum, memoransque ea quæ in veteri lege mundati a lepra offerre munera tenebantur, scribit; « Hæc autem sub brevitate transcurrimus,de quibus satis in Levitico diximus. >> Et commentarium quoque in Leviticum hunc suum allegat ad Mathæum num. 76, et ad Lucam uum. 2 et 9. Quid plura ? Pentateuchum se totum explanasse primis commentarii hujus verbis diserte affirmabat, « Post Pentateuchum Moysi, ut nova veteribus jungeremus, tuæ voluntati obedientes,

Brunonis Astensis homiliæ, quæ ex hoc commentario exstitere, ut inferius dicemus ascriptæ tandiu fuerint Eusebio Emiseno ? Nihil enim videri poterit credibilius, quam cum Brunonis nostri istiusmodi opuscula ferrent Eusebii nomen, atque eruditulus nescio quis vellet Eusebium unum e pluribus ad quem ea pertinerent, definire; ad Emisenum se convertisse, de quo nosset Hieronymum in catal. cap. 91, et ex eo Honorium Augustodunensem perhibere, esse ejus «in Evangelia homilias breves et plurimas.»> Sed hæc conjecturarum quarumlibet loco haberi volo, ut non sim eis qui contradicant, atque ista non probent, valde repugnaturus.

brevi satis facilique expositione, quatuor Evange- A nam explicari aliud posset fortasse difficilius; cur liorum libros in hoc uno volumine coarctavimus. >> Ad Lucam pariter num. 14. retractare se dicit, quæ « minus caute in Apocalypsim >> scripserat. Jam vero in divinos hos libros qui commentarios scripserit posterioribus his ætatibus, et sæculo de quo quærimus x1 reperio neminem, præter Brunonem Astensem, quem in Pentateuchum totum atque Apocalypsim,commentatum esse, Vitæ ejus scriptores testantur, eosque commentarios Maurus Marchesius vulgavit, in bibliothecam PP. postea translatos. Itaque hunc, satis ut mihi videbar, luculenter repereram, et constitueram commentarii hujus scriptorem cum forte incidi in bibliothecæ Taurinensis librorum mss. Indicem, in quo commemoratum inveni commentarium in quatuor Evangelia nomine Brunonis Astensis. Parum hoc fuisset, nisi etiam, cum specimen illius ut darent cl. editores, præfationem ejus totam ibi ascripsissent. Hanc vero comparanti mihi cum codicis nostri præfatione constitit, B esse eamdem; adeoque unum eumdemque commentarium ibi Brunonis nomine ascripto haberi, qui in codice nostro Hieronymi nomen ementiebatur. Nec tamen postquam rem ita esse comperi, laboris me mei et conjecturarum pænituit. Quis enim ignorat (et noster hic codex testis est) quam sæpe codicum tituli auctoribus quibusvis adulterinos fetus supponant; quam sæpe cui primum aliquod inscriptum opus invenere, cætera ejusdem nomine, librarii ornent, aut prout quivis nationem quamlibet, aut opus, aut auctorem amat vel oderit, ita librorum genus omne adjiciat, vel demat. Nostris ergo argumentis, præter Taurinensis codicis auctoritatem, de auctore commentarii hujus plane constare videtur.

Neque vero hic exquirendum a me esse puto, de Hyeronymi nomine, et ratione qua fuerit codici nostro impositum : quod ut modo dicebam, hanc sibilicentiam semper librarii sumpserint, si codices C auctorem ascriptum non haberent, aliquem maxime illustrem illis affingendi, vel etiam permutandı. Notavit hunc istorum morem jampridem Photiuscod. 48 cum de libro quodam loqueretur inscripto, De universo, quem Caii esse presbyteri ipse compererat et librum quemdam De labyrintho conscripserat; ille vero aliorum illustriora nomina quædam præseferebat : « Cum enim, inquit, sine titulo liber relictus esset, aiunt, alios Josephi nomen inscripisse, alios Justini M. alios Irenæi, quemadmodum et labyrintho nomen Origenis perscripserunt,» Id nimirum volebant acuti homines et minime simplices, magnorum auctorum nomine operam suam in describendis illis commendare, aut, quod verius est, hoc quasi magnifico præconio, ut Lucianeus ille Mercurius, allicere bonos emptores itaque ad quæstum fallaciis abutebantur. Quod si hariolari nihilominus licitum est mihi (non enim video, quo verbo utar commodius), dicam ex confusione nominum ortum errorem totum. Cum enim præter Brunonem nostrum, Bruno fuerit alius satis celebris, Andegavensis, qui Eusebius quoque dictus est (ex Chronicis Adegavensibus apud Labbeum tom. 1, Bibl. mss., p. 276, 282, 287, 388); » Hieronymus quoque prænomen habuerit Eusebius, quod vel titulus ipse ejus operum exibet; solerent vero sæpe librarii festinantes unum tantummodo scriptoris alicujus nomen apponere e pluribus; facile fuit ex Brunone Eusebium, ex Eusebio Hieronymum affingere. Quid enim horum in amanuensem imperitum non convenit? Imperitum amanuensem dico; quando Aubertus ipse Miræus, vir certe non ineruditus, Andegavensem Brunonem (id est Eusebium) cum Astensi nostro Brunone in hac litterarum luce confudit ; idque cum de ecclesiasticis scriptoribus opus conscriberet pag. 57 adeoque ipse quoque Brunonem Astensem, Eusebium effecit? Utinam vera esset conjectatio isthæc mea!

D

Ut ad Brunonem Astensem, id est commentarii hujus scriptorem revertar; nolo hic a me exspectari, ut qualis quantusque vir ille fuerit, qua integritate morum, qua sanctitate vitæ, qua doctrina et eloquentia,quibus muneribus, difficillimis temporibus pro Ecclesia functus, ornatusque summis honoribus, et laudum præconiis, longa oratione exponam.Sunt enim qui hoc faciunt, et de rebus ejus gestis, laudibusque narrant, omnino multi; quos in Historia rei litteraria ord. S. Benedicti, part. n, pag. 130 » recensuit Magnoaldus Ziegelbarver.quorum quidem aliquiipsam Brunonis ætatem ferme attingunt, Leo Ostiensis, et Petrus Diaconus; alii nemini possunt esse ignoti, Baronii Martyrologium d. 18 Jul., Ferdinandus Ughellus, Raphael Sopranus, M. Ant. Scipio, Hippolytus Maraccius, Philippus Labbeus, Augustinus Oldoinus, Jo. Albertus Fabricius. Hos ille omnes nominat. Nominare etiam plures poterat ac debebat, in primis Baronii Annales ad an. 1104, 1105, 1107, 1108, 1111, 1116, Pagium ad an. 1125 a quo num. 14 dicitur pietate et doctrina clarissimus, Fleury ad an. 1079, « qui doctum monachum » cum vocat: eos vero qui scriptores ecclesiasticos recensuerunt proferre poterat, præter eos quos nominavit, plurimos alios, Possevinum App., tom. I, p. 253, Caveum, Oudinum, Combefisium quoque tom. I, Bibl. Conc. Quis vero de Brunone hoc nostro luculentius egerat, aut Benedictinorum Annalium conditoribus Mabillonio et Martene << tom. V et VI, etc.; » aut Solerio Bollandiano ad d. 18 Jul. Ut omittam monasticæ Historiæ et Benedictinæ scriptores alios Gabrielem Bucelinum, Arnoldum Wion, etc. Nam. quod Jo. Baptistam comitem Mazzucchellum ignoraverit, accuratum plane scriptorem, quique de Brunone ejusque scriptis diligentissime disseruit vol. II, part. iv, pag. 227, » tempori hujus recentiori, non negligentiæ ejus alicui ascripti debet.

Ne tamen de Brunone uihil omnino dicam ; proferre hic placet quæ brevissime de eo Mabillonius in summam veluti redegit ad an. 1079 : «In Liguriæ, inquit, Provinciæ villa Soleria natus est Andræa et Villa parentibus. In S. Perpetui monasterio diœcesis Astensis educatus, dein studiorum causa Bononiam se contulit, postea Senas, ubi inter canonicos ab episcopo et canonicis majoris ecclesiæ cooptatus est. Inde Romam profectus a Petro Igneo episcopo Albanensi acceptus hospitio, cum Romana illa synodus haberetur, contra Berengarium una cum Alberico disputavit: paulo post a Gregorio VII factus episcopus Signiensis, ac demum, abdicato episcopatu,monachus Casinensis. » Hæc Mabillonius ex anonymo Vitæ scriptore, cui fidem haberi magis quam Petro Diacono censuit ; quod item Solerius statuit, contra quam placuit Philippo Malabaulæ. Atque illa omnia ad annum quem dixi 1079,recensuit. Nam revocatum e monasterio Brunonem a Paschali II, legatum apostolicæ sedis missum in Gallias; creditas eidem legationes alias, et cum Signiensem Ecclesiam iterum regeret, obiisse, iidem Annalium Benedictino. rum auctores postea narrant. mortuum autem voJunt non ann. 1125, ut Ughellus asseruerat Angelus de Nuce, Pagius aliique, sed biennio ante, ex ano

nymo Vitae scriptore; cum quo idem sentiunt Sole A ribus in Evangelia conscriptos, quorum in licem le rius, Dupinius, illustriss. Mansi ad an. Baron. 1123. Fuisse Brunonem in cardinalium collegium cooptatum,sunt qui affirmarunt, idoneo tamen teste non prolato. Proferam ego quod in Collectione Martene Veter. mon., tom. 1, col. 556 in veteri charta legitur; ubi scilicet nomina hæc subscripta inveniuntur Dobertus Pisanus, Joannes Portuensis, Bruno Signensis cardinalis. Si chartæ huic fides adhiberi tuto posse censeatur (quidni vero fiat?) cæteris Brunonis nostri laudibus atque ornamentis, hoc quoque adjungatur.

Quanquam ea hominis censenda suntornamenta maxima atque amplissima; primum quæ ex ejus pie sancteque factis oriuntur (de his vero Brunonis modo diximus), deinde quæ ex doctrinæ monumentis conficiuntur, ad Ecclesiæ præsidium et Christianorum utilitatem elaboratis. De his nunc Brunonis nostri dicemus. Quanquam, cum ejusdem scripta diligenter recensuerint et laudaverint etiam multi, B Petrus Diaconus, et anonymus Vitae scriptor, D. Aloysius Squadronus, Maurus Marchesius atque in primis illustriss. Mazzucchellus; ne actum agam, omissis cæteris, in commentario hoc nostro duntaxatimmorabor. Atque eum quidem, præter Romani collegii bibliothecam ex qua proferimus, exstare in Taurinensi regia, antea narravimus. Est etiam in regia Parisiensis cod. 2510, teste cl. Mazzucchello, quia nominatinter ejus monumenta « Expositionem in IV Evangelia. In Parisiensi bibliotheca S. Victoris, præter commentarios Brunonis, alios asservari perhibet Jacobus le Long, hunc « in IV Evangelia. » Et quoniam ex hoc commentario sermones excepti sunt sive homiliæ Brunonis, dicemus de his quoque, in codice nimirum archivi basilicæ S. Petri inventos esse a Montfauconio, et hoc nominari in Biblioth. biblioth. pag. 156, eorum quoque nonnullos in bibliotheca Parisiensi regia pag. 748, et in Ambrosiana pag. 511, recenset etiam Bru- C nonis << homilias in Evangelia totius anni » inter codices bibliothecæ Casinensis ibid., pag. 218 in codice sæculi xi atque etiam pag. 223, in aliud ejusdem bibliothecæ, cujus ætatem non ascribit.

Long aliique confecere, nemo ignorat; non vereor tamen affirmare, inter excellentiores et præstantiores locum huic nostro deberi. Tanta est in summa brevitate magna sententiarum et rerum comprehensio, cum eruditione non vulgari conjuncta; eaque omnia ad mores instituendos, et omnem vitæ sanctitatem edocendam adhibita; summam Christianædoctrinæ peritissime confectam hoc commentario habere se unusquisque lætari possit.Nec vero novis sive interpretationibus efferendis, sive sententiis udendis scriptor hic allaborat, sed antiquiorum, Patrum floribus veluti decerpendis, probatissimisis scilicet explicationibus, institutionibus,documentis, effatis, ut nihil aliud voluisse videatur, quam qui commentarium suum legeret, quæ in aliis omnibus utilia et præclara inveniuntur, ea haberet in suo. Ita quæ ab aliis adnotata egregie fuerant huc ipse transfert; uberius dicta contrahit ipse, aut si obscurius aliquanto et breviter allata, ea diducit atqueexornat: Si qua occurrunt Evangeliorum difficilia loca, non modo non præterit, sed perspicue solideque explanat; concordiam inter evangelistas ubique constituit; ordinem rerum narratarum sive ab ipsis servatum sive neglectum observat; Hebræa interpretatur, divinorum aliorum librorum loca, his quæ in manibus habet, comparat, atque exponit:denique nihil eorum quæ in docto et erudito interprete postulantur, in eo desiderabis. Animadvert am tan tummodo,cum sæpissime Veteris et Novi Testamenti locat alleget, etsi constat eum Vulgatæ perpetuoadhærere, commutare tamen voculas quandoque nonnullas,vel quod memoriæ suæ nimium confideret, vel quod sensa afferre contentus, verba neglexerit. Id in Patribus aliis esse frequentissimum, qui in illis tractandis sunt aliquantum versati, plane norunt. Nam quod cl. Ansaldus aliud statuit, vultque esse codicum diversorum ipsas lectiones; nescio an toto illo libro suo De autenth. sacr. Script. apud ss. PP. lectionib. effecerit, persuaseritque viris doctis.

De commentarii hujus præstantia atque utilitate si magnificentius aliquid dicam, vereor ne rerum venalium institores imitari videar, qui merces suas ut dividant, magnificentissimis verbis solent ornare atque extollere. Habeo tamen quem mihi vadem adsciscam, et commentarii hujus præstantiæ luculentissimum testem nominem, rerum harum peritissimum æstimatorem, Lucensem olim archiepiscopum illustriss. Mansi; ad biblioth. med. æv. Fabric., tom. I, pag.288, de Taurinensi cod. quem diximus, et Brunonis commentario loquens : « Clarissimus, inquit, Josephus Pasinus bibliothecæ illius moderator dudum per litteras mihi significavit, de opere illo edendo consilium agitare : quod ut præstet vir D doctissimus, communi omnium eruditorum prece rogo atque obtestor. » Incesseret credo lætitiis omnibus vir doctus, si quod summis votis expetiverat consecutum se et perfectum esse videre potuisset. Et perfecto non debet ab erudito et Christiano homine non magnopere probari, veterum Patrum scripta, quibus divini præsertim libri explicantur, iique (quod A. noster facit) hominum mores ad omnem sanctitatem informantur, non afferri foras, ettradi Christianorum manibus, quibus et illi proficiant, et traditionis ampliora exstent testimonia, in libris maxime episcoporum. Hi enim non fidem duntaxatsuam, sed Ecclesiæ cui præsident testimonium perhibent; ex singularibus vero Ecclesiis conflatur illa, quæ est catholicæ Ecclesiæ atque universalis traditio; qua fidei nostræ, præter verbum scriptum, altera depositi pars continetur.

His tamen omissis, sunt huic commentario laudes propriæ et suæ. Mutos esse commentarios a vete

Est etiam ex hoc commentario eximius quidam et præcipuus fructus; ut evellatur penitus ex hominum animis illa opinio, quæ a multis ætatibus altius insiderat ; fuisse Eusebium quemdam Emisenum, laudabilem Ecclesiæ doctorem, et catholicum episcopum; cui homiliæ multæ, qui in explicandis Evangelii locis versantur, debeantur : ita ut duos facere oporteat Eusebios Emisenos, eosque episcopos; et præter Arianum improbum et perditum hominem, Catholicum alium, probum, doctum, pietatis virtutumque omnium præclarum institutorem. Cum iste Catholicus diu quæsitus esset, neque in tota antiquitate inventus; exstitit nescio quis repente in scenam veluti inductus Eusebius Gallicanus; quem hominem nemo vidit unquam, nemo audiendo novit, nec cujus aut quis esset, fuit illus qui demonstraret. Et tamen in bibliothecam PP. quæ edita Lugduni est, tomo VI irrepere fabulosus homo potuit. Magnæ quidem gratiæ habendæ Mauro marchesio, viro erudito et Casinensi monacho, qui cum in Casinensis bibliothecæ codd. homilias illas invenisset, ascripto Brunonis nostri nomine, famulam totam detegere visus est, eliminandumque decrevit e Patrum catholicorum choro Eusebium utrumque, Emisenum et Gallicanum. Confecta tamen hactenus res dici non poterat. Quoties enim codex unus vel alter titulo suo fallit ? Et domestici etiam testes recipi facile ab hominibus, licet æquis prudentibusque, non solent. Additur: In homiliis ipsis aliquid quandoque occurrere, quod suspicionem aliquam injicere de illis poterat; utrum post auctorem suum consarcinator aliquis manum illis intulisset. Nam et in alia excurrunt quæ ad illius diei evangelicam lectionem nullo modo pertinent; et quæ in textu evangelistæ sequuntur, nec in ecclesia eo die lecta fuerant, subjiciuntur. Nunc plane res perspecta

atque cognita haberi debet, quando, unde ortum A declamandum a Græcis episcopis memoriæ comhomiliæ habuerint diserte apparet, easque præter Casinenses codices, asserunt Brunoni quotquot exstant horum commentariorum codd. mss. insignes et probati; Parisienses, Taurinensis, Romanus. Atque id quod de homiliis dixi ex commentario hoc desumptis non ita plane intelligi volo, quasi commentarius nihil plus habeat, quam quod homiliis illis continetur. Si ita esset, non tamen in illo edendo labor atque opera improbari omnino posset. Nam rem, ut dixi, de auctore homiliarum satis luculenter manifesto argumento confirmaret; et contextus commentarii totus, isque ordine Evangelii confectus, majorem quamdam lucem et legentibus sacros libros utilitatem afferret: cum homiliæ divulsum et perturbatum, pro dierum scilicet ratione quibus in ecclesia legitur, repræsentent: Verum qui hanc in animum opinionem induceret, unum idemque opus quod commentarii nomine nunc vulgatur, antea homiliarum titulo editum esse, ne is B egregie falleretur. Est quidem commentarii pars non exigua in homilias conflata atque transfusa, prout pars Evangelii illa legi in ecclesiis consuevit. Sed præterquam quod nonnulla in commentario desunt, quæ vel convenientiæ cujusda causam, vel ut audientium e plebe ingenio serviatur, adduntur in homiliis; abundat ille sane quam plurimis, id est explicationibus Evangeliorum, quæ in ecclesiasticis lectionibus locum nullum invenerunt. Sed nihil necesse est id persequi pluribus; quando commentarii unaquæque pars, quæ est in homilias translata, ut lector admoneatur, adnotata est; et sine hac adnotatione multæ invenientur Commentario vero jam ab auctore conscripto perfectoque, indidem homilias suas auctorem decerpsisse, idem ipse est testis: qui in homilia « Dominicæ I post Epiphaniam, » ad illud: « Et tertia die nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, » cum priora verba exponere vellet : « Die tertia, inquit, evangelista factas fuisse narrat: quod qualiter ad litteram intelligendum sit, in illo commentario exposuimus, de quo ista assumpta sunt. »

mendantur: » et Salviani quoque commemorant cap. 67, homilias episcopis factas multas: » quod etiam Honorius in lib. De luminarib. Eccles., cap. 67, iisdem ferme verbis habet. De oratione quadam ab Isidoro Pelusiota scripta, pronuntiata vero a Dorotheo, constat ex illius lib. vi, epist. 382. Idem de Ennodio Sirmondus observavit ; scripsisse eum scilicet quod Honoratus Novariæ episcopus diceret ; atque aliud composuisse, et Stephano vicario dedisse coram Maximo episcopo pronuntiandum; unde harum scriptionum tituli illi: Dictio missa Honorato episcopo Novariensi in dedicatione basilica apostolorum dictio data Stephano V. S. vicario dicenda Maximo episcopo. Cum viri docti, quorum opera uti liceret, non ubique aut omni tempore præsto essent, ad vulgata antiquiorum opera confugiendum fuit; quæ sæpius interpolabant, pannis veluti assutis ex variorum scriptorum libris, aut etiam de suo aliquid intermiscentes ; quo sæpe ex bonis deteriora facta, partes male compactæ, inæquali stylo, nec satis aptis sententiis. Hinc exstitit sermonum infinita illa seges (colluviem pene dixeram), quæ nullius veteris auctoris stylum redolet, et tamen multa habet ex antiquorum effatis atque sententiis; unde ampla sane materies data est recentioribus criticis, cui potissimum sermo aliquis ascribi debeat, conquirendi, et in auctoribus inveniendis mira facta dissentio et digladiatio. Satis est Augustinianorum sermonum Appendicem quam vocant, in manus sumere, ut hoc quod dico, abunde constet. Commodius profecto sibi,et veterum etiam operibus consulere, qui ex uno auctore aliquo decerpere voluerunt, duod dicerent: unde illi Ambrosiani sermones; qui, si Maurino editori auscultemus, ab Ambrosio nunquam sunt habiti ; et ex Ambrosii tamen operibus compacti omnes: aliorum quoque alii qui simili pacto tessellatum opus quoddam exChibent antiquioris scriptoris, quem nec ad populum dixisse unquam, nec si diceret, hac rerum sive verborum consarcinatione dicturum æstimare facile possumus. Quæsitum est huic incommodo paratumqueremedium, inventis compositisque quæ dicuut Homiliariis; quibus nimirum præclarissimi antiquorum sermones, per dies anni festos et solemnes distributi continerentur. Habemus nunc Pauli Diaconi nomine vulgatissimum notissimumque Homiliarium cum præfixa Pauli epistola, ex qua constat, Caroli M. jussu perfectum opus illud, sive ut ego censeo, instauratum ac renovatum. Nam antiquius Paulo exstitisse Homiliarium, et codicibus Paulo antiquioribus omnino constat, quorum unum in bibliotheca Casinensi vidit recensuitque in bibliotheca bibliothecarum Montfauconius: nec dubitandum est alios alicubi esse codices qui illud repræsentent. Profecto eorum unum eumque præclarissimum ego quidem vidi, et pro lubito inspiciendum tractandumque apud me habui (quæ ejus est humanitas et in litterarum studiosos homines indulgentia et largitas) ex eminentissimi card. Francisci Xaverii de Zelada opulentissima selectissimaque bibliotheca. Antiquioris ejus ætatis certissimum indicium est, quod anni circulus, non ut in illo Pauli et recentioribus ecclesiasticis libris, initium capit a Dominica I Adventus, sed ab ipso die J. C. natali, quem admodum in Gelasiano Sacramentario et antiquioribus libris alii factum videmus. Hujus tamen eadem labes est, quæ Homiliarii Pauli ; ut Patrum nomine illorum homilias inscribat, quæ eorum non sunt, et in Patrum Appendicibus ab eruditis criticis rejectæ leguntur.Hoc vero ex illo et ex Pauli Homiliario adjumenti capimus, ad ea quæ dicta sunt confirmanda, quod ex commentariis ipsis Patrum, ex epistolis quoque illorum sermones excerptos fuisse videmus; ut esset, quod unoquoque solemni die vel ab episcopis pronuntiaretur, vel ad populum prælegeretur.Redimus

Non autem id primum ab auctore factum, neque hoc novum esse, ut qui sermones haberent ad populum,ex aliis ipsorum operibus istos mutuarentur, facile sibi persuadebunt, qui animadvertant, in Augustino aliisque Patribus multas homiliarum partes, iisdem sententiis, verbis etiam constare ipsis, quæ in aliis elaboratissimis eorum operibus inveniuntur: quod quidem illos fecisse putandum est, vel ut labori non utique necessario parcerent, vel quod illa commodius nunc quam factus fuerat, dici posse diffiderent; vel id fiebat harum homiliarum et sermonum frequentia,qua ad meditandum cogitandumque tempus nullum suppetebat. De frequentia hac concionum, quoniam fuse disseruere alii, præsertim Bernardinus Ferrarius De rit. sacr. concion. c. 18, et auctor Originum ecclesiasticarum vir heterodoxus, sed sane pereruditus tom. VI, lib. xiv, D cap. 4, § 6, 7, etc., non est a me hoc loco agendum. Erat quidem antiquioribus temporibus minus id necessarium,quando commentarios ipsos in libros divinos et Tractatus (unde sermonibus Tractatuum nomen, et Tractatorum illos habentibus) prælegebant populo, vel memoriter scriptores pronuntia. bant: nam utroque modo rem peractam, ii quos modo laudavi viri eruditi docuerunt. Posterioribus tamen ætatibus id fieri oportuit, ut, ex confectis jam commentariis, et fortasse sepositis ad hujusmodi negotium, homilias suas episcopi describerent, vigilatosque labores ad ex temporalem operam perficiendam adhiberent. Quod si non tales essent qui suis uti possent, alia doctorum sive minus occupatorum hominum sibiin subsidium advocabant.Hinc Gennadi illud in lib. De illustr. eccl. scriptor. c. 57 de Cyrillo: « Cyrillus Alexandrinæ ecclesiæ episcopus homilias composuit plurimas, quæ ad

ad Brunonem nostrum; dicimusque nemini mirum accidere debere; ex commentariis illum suis descripsisse homilias, verborum sæpius nullo immutato; ut utroque modo operis magna pars, et homiliarum et commentarii nomine exhiberi potuerit, et exhibium a me sit.

C

a

A alias etiam fuisse Romæ scholas in patriarchio Lateranensi constitutas, ex Anastasio in rebus gestis pontificum narrandis, colligere facile possumus.Quod si illa quæ Cpi officia perhiberi diximus, non de scholis interpretari velis, sed cum Gretzero de orationibus ad populum habits, et officii quod hic «< concionatoris » vocat; per me licet. Nam id ego volebam. Si nihil in scholis Christiani homines aliud docebantur, quam sacras divinasque litteras; neque aliud in ecclesiis quoque, et sacris eorum conventibus ab Episcopis sive aliis e clero dientibus audiri debuisse. Hinc perspicis, scribit ad Codini illum locum Vir doctus Jacobus Goar, cur sanctorum Patrum quædam homiliæ in Evangelia, aliæ in Psalmos, in Apostolum nonnullæ. » Adde alias in Genesim, in Pentetauchum totum,in propheticos libros, quales nunc quoque exsiantin Basilii. Chrysostomi, Nysseni, Augustini libris homiliæ et tractatus. Nam,ut superius innuimus,et diserte scribit Augustinus epist.224, «tractatus populares suos appellans quos, ait, Græci homilias vocant. » Cum ergo id multis ætatibus tulerit Christianoum oratorum disciplina, ut sermones illorum et homiliæ sive tractatus in explicatione ferme omnes sacrorum librorum versarentur, et coram opificibus cæterisque de vulgi face hominibus dicendum esset; quid, rogo, ut illi dicentibus sibi attenderent, ut fructum aliquem ca. perent, nec tædio affecti loquenter desererent, faciendum fuerat nisi ad istas veluti paræneses delabi quas nemo non intelligeret; atque hæc veluti diverticula quærere ad mores informandos, ad vitia vituperanda, virtutumque amorem quod maxime volebant,instillandum opportunissima, allegoricarum et mysticarum interpretationum? Somniculosis profecto auditoribus suis usi illi essent, si dies illos quibus conditum esse mundun Moyses docet, aut Isaiam, aut quemlibet ex propietis interpretantes, rem ad vivum resecurent, ut commentatores nunc eruditi faciunt; quorum etiam multos, ne libri eorum negligantur, eadem illa intermiscere et illigare frequenter videmus. Egregie Nyssenus init, Hexaemer. iis respondens,qui sublimia quædam quod præteriisset, Basilium fratrem culpabant; «Hi mihi non videntur,ait, propositum Patris nostri doctrinæ finem intueri,qui in frequentissima ecclesia,populum frequentissimum alloquens, pro audientium intelligentia sermonem moderabatur. In tanta enim multitudine, licet essent nonnuli qui altiores etiam disputationes intelligerent, plurimi tamen doctrinæ subtilitatem non capiebant, utpote homines imperiti, atque opifices, et negotiis vilibus occupati, et mulieres in ejusmodi disciplinis minime exercitatæ,et puerorum turba, ætateque provicti senes; qui omnes oratione facili instituendi recreandique erant.Quanquam fatendum est illud quoque, non rudiorum duntaxat hominum gratia, sed eruditorum quoque, et plane doctorum atque ingenio orum hominum id esse factitatum; quibus ista, si judicio et subtilitate quandam non ineleganti fiant,displicere non solent; ino multum etiam vehementerque probari. Cum enim quod ingenii opus et maximum, id valde delectet, res quæ dissitæ inter se videntur planeque aliæ ab aliis remote, admoveri propius,et cognitionem quam intercedere inter eas non videbamus, doceri et demonstrari; hoc prosus in mysticis illis et allegoricis interpretationibus, id est rerum plane diversarum et longe positarum, ad sacrarum litterarum loca aptandis accomodandisque,evenit.Atque homines ingeniosos hujusmodi et doctos, qui ištis delectarentur, attingere Bruno videri potest in commentario suo ad Joannem, num. 5, id est in homilia Dominicæ post Epiphaniam,ubi explicans evangelicum illud de aqua in vinum commutata,atque hoc oblato architriclino qui omnium optimum judicavit, et architriclinum intellectum allegorice explicavit, subdit: Huic Ecclesiæ ministri sanctarum Scripturarum vinum quotidie offerunt; quod ille bibens,

Atque hactenus quidem de commentarii nostri præstantia dicere pluribus verbis oportuit, ut quale illud esset, omnibus constaret. Nec tamen sumomnia exsecutus. Nam erunt profecto qui detrahendum illi putent, quod magnus in eo sit allegoricarum et mysticarum interpretationum et explicationum numerus; ad immortalem vitam quae futura est, ad Christianorum Ecclesiam,et veterem Judaici populi Synagogam; ad Ecclesiarum rectores episcopos; vitia vero damnanda, virtutes castosque mores laudandos, pleraque vel omnia pene referantur, ut in his veluti auctor habitare, in litterali quem vocant sensu explicando vix hospitari videatur. Sed primo quidem, ut dixi,litteralem sensum hujusmodi,quando B Bonita planus apertusque est, ut intelligi ab auditoribus nemine docente non possit, Bruno et quidem luculenter exponit. Deinde explicationes alias illas quæ intentæ a Spiritu sancto nequaquam videntur, sed ab auctoribus illis de suo veluti penu depromptæ, qui damnandas et rejiciendas putant, considerasse oportet,quid improbent, et quos sibi auctores condemnandos, repellendosque sumat. Sunt enim explicationes eædem in Patrum scriptis frequentissime; ut si demptas eas ex eorum scriptis velis, peritura hujusmoli sint opera ferme tota. Neque ego Gregorium, aut Bedam dico duntaxat ; quos notum estistis plurimum delectari; ant ex antiquioribus Origenem, quem scimus de allegoriarum nimia frequentia, neglectolitterali sensu, crimen sustinuisse; sed omnium sententia et vocibus probatissimos laudatissimosque antiquos PP. Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Chrysostomum, Augustinum. Quam sæpe has in commentariis divinorum librorum consectentur, credo ego, ex adjectis a me notulis aliquibus facile cuicunque constabit. Sed causa cur ita fecerint, explicanda a me est, quod nesciam, an ab ullo sit perspicue et graviter explicata. Ac prima quidem, eaque facilis cogitatu; ut austeriora, quæ videntur delicatis hominibus, et evangelica doctrinæ insuetis præcepta morum, sapore veluti quodam non illiberali condirent; nutrices imitati, de quibus vetus poeta ille non male animadvertit, cum amarum aliquid propinant infantibus, melle solere vasis oras illinere, ut hac quasi fraude decepti, quod nollent sorbeant non inviti. Sed est deinde penitior causa alia, ex veteribus Christianorum institutis, ex quibus omnino arbitror,istam tantam allegoricarum et mysticarum explicationum copiam in Patrum scripta permanasse. Erat enim a primis usque temporibus tantus in divinos libros Christianorum amor atque studium; quod, ut a profanis ethnicorum præsertim scriptis illos arceret, studiose fovebatur ab antiquis doctribus ut illos ferme unos legere, solos audire atque ediscere Christiani homines vellent, cæteros ferme rejicerent et aspernarentur. Atque hinc scholæ ad quas erudiendi juvenes mittebantur, nihil aliud quam divinos libros resonabant, eldivinorum librorum explicationem.Quod de veteri illa et celebri Alexandrinorum schola Eusebius testatur lib. v, II. E, cap. 10, scribens: «Per idem tempus fidelium scholæ præerat vir doctrinæ causa celeberrimus,nomine Pantænus: quippe jam inde a priscis temporibus sacrarum literarum schola in ea civitate fuerat instituta: quæ quidem nostra adhuc elate perseverat, et ab hominibus tum eloquentia, tum divinarum litterarum studio instructissimis obtineri dicitur. » Antiquissimarum scholarum illarum et magistrorum hujusmodi vestigia sunt,quæ inferioribus ætatibus munera in Ecclesia Cpna a Codino Curopalata recensentur « Quinar. I, doctor Psalterii, doctor Evangeli; doctor Apostoli.» Neque

« PreviousContinue »