Page images
PDF
EPUB

B

que hæc addit. Ab his autem omnes insipientes
corde, Judæi scilicet, et gentiles, ore sapientes, in
sipientes corde, philosophice loquentes, et nihi
intelligentes turbati sunt. Quare turbati? Propter
signa quæ videbant, et quia eis resistere non vale-
bant. Non enim ipsi loquebantur, sed Spiritus san-
ctus in eis, quibus os et sapientiam Deus dederat,
cui non poterant resistere, et contradicere omnes
adversarii eorum. Turbati sunt alii bene, et alii
male; alii credentes et alii sævientes. » Fides igitur
undique ab apostolis enuntiata, et portentis mirabi-
libusque signis confirmata plurimos ad eam ample-
ctendam adduxit; et quamvis aliqui ejus veritatem
impugnare et evertere conati sint, nihil aliud con-
tradicentium sævities obtinuit, nisi quod ex invicta
fortitudine, et constantia martyrum Christianæ re-
ligioni major gloria, et splendor accederet. Sed ex
quonam tantam in martyribus virtutem admirati
fidei hostes, eam vincere non valuerunt? Docet A.
N. quod Christus Dominus antequam Petrum ovium
suarum pastorem constitueret, ter eum de dilectione
interrogavit; et cum tertio eum se diligere respon-
disset, tunc suo pascendo gregi illum præfecit.
« Prius enim, ait S. Bruno, a Domino de charitate
Interrogatus, prius charitatem ter professus, et sic

et despectis terrenis bonis, ad felicitatem æternam A turbati suntinsipientes corde (Psal. LXXV, 6); super contenderent. Ipsis ergo datum est linguis omnibus loqui magnalia Dei, arcana videlicet cœlestia revelare, et quod nunquam auditum fuerat, generis humani salutem ab homine divino operatam annuntiare; juxta propheticum oraculum: Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri (Isai. LII, 10). Et quia divina majestas, et natura a creata mente percipi nullo modo potest, circa se tenebras posuisse Deus visus est, ut cecinit Psalmista: Posuit tenebras latibulum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris (Ps. xvi, 12), oportebat ut in renovatione mundi, id est in Ecclesiæ constitutione, novæ nubes, non tenebroræ, sed lucidæ, et præfulgentes apparerent, totamque terræ faciem illuminarent. « Quid igitur nubes istæ, ait A. N., nisi apostolos intelligamus, de quibus scriptum est: Qui sunt isti qui ut nubes volant,et quasi colombæ ad fenestras suas (Isai. LX, 5). suas(Isai. Et cæli,et nubes, et montes, et fontes, et multis aliis nominibus vocantur SS. apostoli, propter quasdam sibi convenientes significationes. Sed quo volant? Dicat Psalmista: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (Psal. xviii, 4). Unde veniunt? Educens nubes ab extremo terræ: fulgura in pluviam fecit (Psal. CXXXIV, 7). Volant igitur apostoli, sequitur S Bo; quasi uubes, ubique compluentes, totam terrant fecutrdantes, ad..pascendarum ovium curam suscepit. » Id autem fidem vocantes, miraculis coruscantes, et fulgura in pluviam facientes. Fulgara manique nubes hunt, quando miracula doctrinam sequuntur. Sic enim de Apostolis in Evanglio dicitur: quoniam profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante,et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc.xv1, 20). » Per nubes igitur apostolos, per pluviam doctrinam, per tonitrua voces, et per fulgura miracula intelligamus. Hac in providentia, cum admirabiles viæ Domini ostendantur, qui annuntiatores verbi sui apostolos fecit, viros scilicet scientia cœlesti, et eximia sanctitate institutos, qui in omnes gentes eamdem doctrinam eos effundere voluit, qui eorum præcepta, et documenta clarissimis signis, et portentis confirmavit nihil aliud profecto Deum intendisse arguitur, quam una sit et universalis fidei confessio, omnes idem sincero corde crederent, eodemque ore prædicarent. Ecclesia igitur ex hisce D credentibus efformata, non tam una et sancta, sed catholica etiam jure meritoque appellatur. Pergens autem A. N. eamdem novi mundi imaginem exornare, ad novos montes oculos elevare, et ab ipsis auxilium petere nos adhortatur. Regii prophetæ verba: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. xx, 1), ita exponit: « Et isti montes novi sunt, et de novo mundo sunt, ad quos oculos levare, et a quibus auxilium exspectare debe. mus. Isti montes, patriarchæ et prophetæ, apostoli et doctores intelliguntur, qui a terrenis montibus elevati, et cœlo propinquiores effecti, mundana omnia despiciunt. Inferius eosdem montes æternos vocat, de quibus Psalmista ait: A montibus æternis

significare volebat quod si magna Dei dilectio fidei proposito.adjungeretur, nunquam Christiani ab ea defectury essent; cum ipse Petrus veritatis doctrinæ et invictæ fortitudinis eis testimonium præbuisset. Plura alia eruditissime affert A. N. de horum montium altitudine, id est de eximia primorum fidei propagatorum sanctitate, super quos Ecclesia fundata est, dicente Psalmisto: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXV1, 1), omni semper incolumitate ac firmitate gaudebit. In his ulterius non immoror; cum ad quartam exponendam Ecclesiæ notam, videlicet quod sit apostolica, me progredi oporteat.

Nimia imaginum rerumque copia, quam hoc de argumento exhibet S. Bruno in capp. 7, 8, 9 et 10 hujus tertii sententiarum libri, non tam cogit me præterire capita 5 et 6, quæ De arboribus novis inscribuntur; quam præstantiora solum proferre,quæ more suo S. antistes amplissime et ingeniosissime pertractavit. Titulus capitis 7 est De potestatibus novis, ubi præmittit illum Mathæi locum quando Petrus Christo dixit: Eccenos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis ? Vos, inquit Dominus, qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam æternam possidebitis. Et quia secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, indicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 27). Ab hoc divino oraculo supremam universalemque potestatem in Ecclesia apostolis collatam arguit, statuitque S. Bruno; dum hæc subinferens, ait : « Novus mundus, novum imperatorem, novos reges, novos duces, novos principes et judices ha

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

bet. Novi autem reges, duces, et judices a postoli A (Marc. 1,17), de qua vocatione ita disserit: << Quando sunt; et in Domino quidem novi, qui omnibus mundi hujus potestatibus, quæcunque fuerunt, sunt et erunt sapientiores, potentiores, fortiores, justiores, et ditiores sunt. » Sapientiam in apostolis probat S. Bruno ex illa ejusdem Christi Domini promissione: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. xvi, 13); potestatem etiam ex Matthæo evincit, ubi Christus dixit eis: Quæcunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in cælis (Matth. xvm, 18). Eximia est super hæc verba A. N. commentatio; inquit enim : « Non sufficit eis terra ; ipsi cœli in eorum principatu, et imperio continentur. Habent potestatem claudere et aperire; suscipiunt quos volunt, quosque volunt excludunt. Fortitudine etiam ita excellunt apostoli, B ut maligni spiritus eos formident, eorum imperio obediunt, eorumque præsentiam sustinere nequent. De divitiis autem (est idem S. Bruno) quid attinet dicere; cum tam divites sint, ut Apostolus ait, sicut egenles, multos autem locupletantes, lanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. x). Ille ditissimus est, cui omnia sufficiunt. » Quia vero apostoli non solum omnia reliquerunt; sed secuti sunt Jesum, ille ad mundum universum illuminandum et sanctificandum principes ducesque constituit, eorumque judicio gentes omnes subjecit. « Nullam mundi partem reliquit, commentatur S. Bruno, qui mundum universum prædicare jussit. Sic igitur divisit Dominus gentes, et ita separavit filios Adam, ut alii per Petrum, alii per Joannem, atque alii per alios converterenter ad fidem. Hoc autem et illud significare videtur, quod in Psalmis de Christo legitur: Propatribus tuis nati sunt libi filii,constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Pro patribus enim Salvatori nostro filii nati sunt, quia secundum numerum patrum factus est nume. rus filiorum. Duodecim quippe fuerunt filii Jacob, ex quibus Synagoga tota manavit. Duodecim et sunt filii Christi, ex quibus Ecclesiæ multitudo pullulavit. >> Ecclesia igitur, quæ a Christo ortum accepit, abapostolis tanquam filis ipropagata et multiplicata est; ipsi enim Mosaicam legem ad tempus datam, et tanquam futurorum mysteriorum præparationem demonstrarunt ; unde illucescente veritate, umbræ et ænigmata finem habere debeant. Ipsi populum qui ambulabat in tenebris, et qui falsis diis seu dæ. monibus serviebat, ad veri Dei agnitionem et cultum perduxerunt ; et ex utroque populo, Judaico nempe et gentili, unum gregem sub uno Christo pastore congregarunt. Totius igitur grex apostolicus dici potest, qui ab apostolis in mundo, tanquam mari novo, iisdemque novis piscatoribus constitutis coadunatis fuit. His sub imaginibus Ecclesiam apostolicam A. N. cap. 8 demonstrare prosequitur. Memorat primo factum illud, cum Christus Dominus juxta mare Galilææ transiens Petrum et Andream, Jacobum et Joannem ad se vocavit, eisque dixit: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum

C

audio homines pisces vocari, et Christi discipulos piscatores hominuın fieri, quod ad litteram quidem intelligi non potest; necessario novum mare, et nova retia, novos piscatores, et novos pisces intelligere cogor. Novum igitur mare, et novus mundus, de quo Psalmista dixit: Hoc mare magnum, et spatiosum,illic reptilia quorum non est numerus (Psal. cin, 25). Retia evangelia, pisces homines, piscatores vero apostoli. » Ad hanc piscationem hi soli vocantur, ut in magnum et profundum pelagus piscatum veniunt, neque eos piscatio difficilis terret, quod et pugnare et piscari ipsis necesse sit. Pauci quidem, inermes, pauperes, nullo sæcularis sapientiæ apparatu instructi, in solo magistri sui verbo, tantum opus, conversionem scilicet mundi aggrediuntur, eamque perficiunt. Et quod mirabilius est, tanta fuit dogmatum quæ prædicarunt vis atque stabilitas, ut quotquot tunc et postea insurrexerunt adversarii, philosophi nempe gentiles, Judæi et hæretici, oppositam doctrinam et errores disseminantes, delirasse omnes, et suis in sermonibus evanuisse cogniti sint. Quæ scripto tradiderunt apostoli, Evangelia nempe et Epistolæ,quæque oretenus suis Ecclesiis communicarunt; quod Paulus ad Timotheum scribens depositum fidei appellavit (I Tim. vi, 20), adeo fideliter servatum est, ut sub eo, tanquam sub aggere inexpugnabili prostrati ceciderint aggressores omnes atque devicti. Nulla fraudulentia, nulla tyrannica potestas, nulla instabilis sæculi vicissitudo contra stabilita ab apostolis divinæ doctrinæ fundamenta prævaluit, quoniam ex Christi promissione: Ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. xviii, 20), nunquam conatus omnes prævalebant.Apostolica igitur Ecclesia nostra ab ejus institutione, apostolica ab ejus propagatione, apostolica ab ejus firmitate dicenda est. Verum præclaram hanc Ecclesiæ excellentiam duo sequentia capita, quæ de avibus novis et fluminibus novis agunt, instaurant atque confirmant. Ea ingenii perspicacia et fecunditate, qua pollebat Bruno noster, animadvertens Deum pisces et aves ex aquis creatas, eisque ut multiplicarent benedixisse, eamdem spiritualem creationem ex aquis baptismatis fieri excogitavit. << Pisces et aves, inquit, novam originem habent, et utraque ex aquis creata sunt. Alteri profunda tenent, alteræ ad coelestia elevantur. Boni sunt illi et illæ, quia inter omnes alias creaturas isti primam benedictionem accipere meruerunt. Per hos igitur viri sancti significantur, qui ex aquis regenerati sunt. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua,et Spiritu sancto non intrabit in regnum cælorum (Joan. 11, 5), qui et profunda Scripturarum, quæ per aquas significantur, penitus rimantur, et virtutum alii ad cœlestia elevantur. » Cum autem de animalibus novis in præcedenti capite locutus fuerit, in hac de mysticis avibus agere instituit. Observavit enim Ecclesiam columbam a Deo vocari: Una est columba mea (Cantic. vi, 8); Joannem evangelistam

aquila assimilari, ipsumque Davidem similem peli- A Salomone dicitur: Sapientia prædicat, foris clami cano et passeri solitario in tecto se dixisse. « Et non solum homines, ait, verum etiam ipsi angeli avium speciem atque naturam suscipere videntur. Ubique alatos et pennatos esse videmus. Volare quoque magis quam incedere describuntur, quod avium quidem proprium est. » Deinde visionem refert Isaiæ, qua supra thronum Dei omnem terram sua majestate replentem alatos seraphim vidit; et de visione pariter Ezechielis loquitur, cui quatuor mystica animalia apparuerunt; quibus memoratis hæc habet. « Omnia elementa nos volare docent, omnia nos ad superiora, et cœlestia provocant.Jam aves facti sumus, quia in aquis regenerati sumus. Alæ solummodo desunt, illas quæramus ; quoniam sine alis, et pennis volare non possumus. Alæ vir- B tutes sunt,alæ bona opera intelliguntur,sine quibus volare non possumus. Ipse nos ferant,ipsæ ad cœleslia elevent. » Recenset dein virtutes, quæ nos ad Deum evehunt, ejusque aspectu nos perfrui faciunt. Cum vero ad explicandam quatuor animalium visionem descendat, arcanum in ea reconditum, eadem perspicuitate, qua cætera tradidit, mirifice exponit. < Nec vacat a mysterio, inquit, quod animal primum hominis faciem habere describitur,per quod videlicet Matthæum apostolum et ejus Evangelium intelligimus. A Christi nativitate Matthæus incipiens, Jesum perfectum hominem, et ab hominibus natum ostendit esse, totam ab Abrahamn usque ad ipsum ejus genealogiam describens. Marcus vero leonis faciem habere videtur, in cujus Evangelii principio vox in deserto clamare describitur; Lucas autem beatus bovis faciem habet, quoniam a sacerdotio scribere incipit, quod maxime propter sacrificia institutum est. Bos autem inter sacrificia major est hostia. Quare autem aquilæ faciem Joannes habeat, ipsius Evangelii initium apertissime ostendit. In principio,inquit, erat Verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Qui sic loquitur longe sublimius quam aquila volat. » Istæ tamen quatuor animalium facies tam diversæ aliquid nobis conferre videntur, quoniam homo ad rationem, leo ad fortitudinem, bos ad laborem, et aquila ad contemplationem nos provocat. Ecclesia igitur quæ ab evangelistis Christi doctrinam gestaque percepit, non mundanam didicit prudentiam et honestatem, sed D ad cœlestem justitiam et perfectionem comparandam erigitur et excitatur. Cum autem Christus Dominus apostolis dixit: Estote perfecti sicut Pater meus cœlestis perfectus est (Matth. v, 48), ad eam sanctitatis altitudinem eos aspirare voluit, quæ plenitudini gratia et doctrinæ ejus responderet, eximiosque fructus produceret. Hujusmodi divinorum munerum in Christi fideles, seu in Ecclesiam effusio visa est S. Brunoni cap. 10, lib. in, tanquam ditissimum paradisi flumen, quo tota civitas Dei irrigatur miraque fecunditate amplificatur. «Hoc autem flumen, ait, Christus est, cujus affluentissima sapientia et scientia sanctam Ecclesiam lætificant. Unde et a

c

C

tat, in plateis dat vocem suam (Prov. viii, 1).Hæc e
intemplo clamat dicens: Si quis sitit, veniat, e
bibit, el de ejus ventre fluent aquæ vivæ (Joan. vII
38). Hinc est ille fons, de quo dicitur : Quoniam
apud te est fons vitæ (Psal. xxxv, 10). Qui, et m"-
lieri Samaritanæ loquitur dicens: Qui biberit exaqua
quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in
vitam æternam (Joan. iv, 14). Hic igitur fluvius, quo
paradisus mundatur, et Ecclesia lætificatur, in qua-
tuor capita dividitur, per quæ quatuor Evangelia
significantur. » Deinde horum fluminum nomina
explicat, quorum expositionem amplissimam ad
pauca contrahere studeam, lectoribus eodem in ca-
pite magnam sacræ eruditionis copiam relinquens.
Et primum quidem flumen dicitur Phison,quod oris
mutatio interpretatur. Evangelica enim prædicatio
ora hominum linguasque mutavit,ut qui falsos deos
laudabantet prædicabant,nunc unum Deum ejusque
mirabilia laudent et prædicent. Quanta tunc oris
mutatio facta, quando apostoli, qui vix una lin-
gua, ut pote pauperes et rustici loqui noverant, mox
divinitus inflammati omnibus linguis loqui cœpe
runt? Gyon, quod est alterum flumen, pectus inter-
pretatur. Cor enim in pectore est, in quo est sedes
et fons totius sapientiæ et scientiæ, de quo flumine
bibit evangelista Joannes, quando supra Christi pe-
ctus in Cœna recumbans vidit illud, quod postea
scripsit. In principio erat Verbum, etc. Quandocun-
que de fluvio Gyon bibere volumus ad pectora ponti -
ficum respiciamus ; ideo enim rationale ornata sunt,
ut magnum ibi sapientiæ thesaurum reconditum
intelligamus. Tigris vero sagitta dicitur, quia hic
fluvius qua sagitta velocissimus est. Sed quid
tantæ velocitatis, ut evangelica prædicatio, quæ
quocunque discurrens satis brevi tempore mundum
universum implevit ? Restat nunc de Euphrate di-
cere, qui fertilitas interpretatur. Non est opus hic
multis ostendere quantam Evangelia fertilitatem,
populorum nempe ad Christi conversionem pepere-
rint; cum omnia de hac nova multiplicatione filio-
rum Dei vaticinia perfecte adimpleta fuerint,atque
Ecclesia per universam terram progata videatur.
<< Quoniam enim ager Dei, inquit S. Bruno, vinea
Dei, hortus Dei, sancta videlicet Ecclesia tam fru-
ctifera est, hoc facit iste Euphrates, cujus flumine
perfunditur et irrigatur. Haec sunt quatuor flumina
paradisi, de uno fonte procedentia, et de uno Christi
pectore emanantia,quibus totus irrigatur mundus.
Ab his autem multa alia flumina orta sunt.Tot enim
sunt flumina quot et librorum volumina. » Deinde
docet idem auctor Vetus Testamentum sua habere
flumina, quorum aquæ nisi aquis Novi Testamenti
temperentur insuaves sunt per se et mortiferæ ;
juxta illud Apostoli: Littera occidit, spiritus autem
vivificat (11 Cor. 1, 6); Ecclesia igitur his flumi-
nibus,nempe apostolicis doctrinis,irrigata præstan-
tissimos sanctitatis et sapientiæ fructus in dies ma-
gis producit, atque sedulo cavet ne a pestilentibus

[merged small][merged small][ocr errors]

hæreticorum aquis fontes ejus, nempe doctrinæ, A ita se res habuit quo ad tractatum De mysteriis,

inficiantur; sed puræ et salubres omnino asserventur. Reliqui tres Sententiarum libri, quartus nempe de præcipuis fidei mysteriis agit; quintus de laudibus B. M. V., et sextus plures complectitur sermones de martyribus, de confessoribus et de virginibus, quorum laudes Ecclesiæ sanctitatem et gloriam in tanta sæculorum successione coruscantem ostendum.Cum igitur maximi habendi sint hujusmodi tractatus de laudibus et ornamentis Ecclesiæ, quibus S. Bruno characteres ejus seu notas mirifice tuetur et illustrat, jure meritoque auctori suo eos asserere oportuit, et ita hanc causam agere, ut inanes futilesque pro Brunone Carthusiano pugnantium conatus videantur.

Reliqua S. episcopi Signiensis scripta, quæ hoc B in volumine continentur recensere prosequar. Et quidem post sex Sententiarum libros tres sequuntur tractatus, quorum primus est De Incarnatione Domini, deque ejus sepultura, 2. De sacrificio in pane azymo contra Græcos, 3. De mysteriis, sacramentis, ritibus Ecclesiæ. In primo agit S. Bruno de necessitate reparationis humani generis post Adæ peccatum, et de convenientia quod a Filio Dei per assumptionem carnis nostræ, passionem mortemque ejus, nos a damnatione eriperet, atque salvos redderet, soluto pro nobis sanguinis sui pretio. Præterea disserit A. N. de sepultura Christi Domini, de descensu ejus ad inferos, deque ejus resurrectione; sed de his summa tantum percurrit doctrinæ capita, omittens plura quæ ab auctoribus theologis fuse tra- c duntur. Alter S. Brunonis tractatus scriptus est ad Leonem monachum, et versatur circa missæ sacrificium, in pane azymo conficiendum. Cum enim monachi Latini ordinis S. Benedicti Constantinopoli degerent, et juxta S. R. E. ritum sacra peragerent, a Græcis arguebantur quod in pane fermentato non consecrarent; cum traditionem illam ab apostolis et a primis SS. Patribus acceptam custodire affirmarent. Rogatus autem episcopus Signiensis a Leone monacho ibi commorante, respondit : Eque licere sacerdotibus Latinis in consecratione corporis Christi uti pane azymo ex frumento, ac licitum erat presbyteris Græcis uti pane fermentato, quia utraque Ecclesia, Latina nempe et Græca juxta consuetudinem suam sacramentum facere poterat. Probat tamen sanctus Bruno sacerdotes Latinos institutioni Dominicæ melius conformari ; cum Christus Dominus in cœna Paschalijuxta Mosaicam legem, quam non venerat solvere, sed adimplere, panem azymum appositum habuerit, et hunc panem, non autem fermentatum consecraverit. Hortatur autem A. N. Leonem cæterosque monachos Constantinopolitanos, ut Græcis in Sacramento altaris morem non gerant, sed doctrinam consuetudinesque S. R. E. firmissime teneant. Hoc opusculum a Marchesio publicatum nullo in codice ms. a me repertum est, quamvis diligenter pluribus in bibliothecis requisiverim. Non

D

sacramentis et sacris ritibus, cum plures præstantissimi codices sub diversa tamen inscriptione de eo testimonium præbeant. Duos codices memorabo bibl. Mediol. Ambrosianæ sig. Q. 54, et l. 80. Primus codex sub fine sæc. x1, alter autem sæc. XI exarati, membranacei sunt in fol. parvo, et hanc epigraphen in fronte gerunt. Brunonis episcopi De sacramentis. Codex Parisiensis bibl. Regiæ, item membran., in fol. parvo, sig. 3876, titulum habet : Desacramentis Ecclesiæ.Alius codex exstat Florentiæ in bibl. S. Marci O. P., quem cum edito a Marchesio in feriis autumnalibus contuli. Eamdem collationem egi cum tribus aliis codicibus, duobus scilicet bibl. Vatican. 994 et 1334, olim Suecorum reginæ, et alterum archivi pariter Vaticani ; qui membranacei sunt in fol. parv., et ex charactere Langobardico ad sæc. XII, vel x referri possunt. Codicem alterum ejusdem opusculi possidet bibl. Taurin. Regii Athænei sig. num. 1113 et n. 33,cujus talis est inscriptio: De sacramentis Ecclesiæ,mysteriis atque ecclesiasticis ritibus. Ab hoc non differunt tituli in præcitatis codicibus descripti. Hujusce opusculi plures actæ sunt editiones; qua. rum primam, ut diximus, curavit Marchesius, secundam typographi Lugdunenses in bibl. Maxim. veter. SS. Patrum 1677, tom. XX, et in bibl. PP. tom. VI, inter Brunonis Astensis opera, tertiam produxerunt Taurinenses, nulla anni nota obsignatam; quartam in lucem emisit D. Lucas Acherius Spicil. tom. XII, pag. 79, Parisiis 1575, hoc apposito titulo. De consecratione ecclesiæ, et vestimentis episcopalibus.Sed his omnibus præferam Philippum Zazzera S. T. D. et C. P.M., qui eumdem tractatum Romæ et typographia Salomoniana an. 1784 in 8 publicavit. Cum in bibl. Vatic. comperisset codi. cem sign. num. 5046 hac epigraphe : SS. Ecclesiæ ritum divinorumque officiorum explicatio ab anonymo scriptore elucubrata,dignum censuit ut publici juris faceret, adnotationibus illustraret, et Pio VI. P. O. M. feliciter regnanti dicaret. Ex diversis liturgicarum rerum scriptoribus videtur auctor anonymus opus suum collegisse; imprimis vero a Brunone Signiensi, quem de verbo ad verbum exscribit, incipiens agere de consecratione ecclesiæ. Quantam approbationem et existimationem tractatus. ille sibi conciliaverit, ex hoc apparet quod tanquam sacrorum ritum magister legendus propositus fuerit, ejusque doctrina de sacramentorum essentia, deque eorum effectibus, de mysteriis et de cæremoniis in illis agendis Ecclesiæ Romanæ praxi perfecte consonans exhibeatur. Hinc est quod cum S. Bruno noster plura hoc in opere concinnando ex conciliorum canonibus, et ex decretis pontificum desumpserit, ejus illustrator Zazzera, singulas regulas et decreta suprema auctoritate firmata adnotat, multaque eruditione Commentarium suum exornat. Præcedit autem Brunonis opusculum epistola ad Gualterium Magalonensem episcopum, ro

gatu cujus illud scripserat; ejusque partes sunt A esse. Non omissæ sunt rogatu nostro a diligen ti

D. Jo. Bapt. Fredericio archivi Casinensis præfecto curæ, ut integra gestorum ejusdem S. Petri series, quam ex multis conjecimus a Brunone exaratam produceremus, sed frustra labor omnis insumptus est. Tandem hanc collectionem absolvent quatuor epistolæ A. N. : prima est ad pontificem Paschalem II, secunda ad Petrum cardinalem et episcopum Portuensem, tertia ad omnes S. R. E. cardinales, quarta ad monachos congregationis Vallis Umbrosæ. Duæ priores variis in editionibus reperiuntur; reliquas ex codice Riccardiano a nobis exscriptas in lucem nunc primum emittimus.

In cap. 5 Prolegom. 1 diximus in cod. Vallicellano, qui continet Expositionem S. Brunonis Si

sequentes. 1, Expositio ritus consecrationis Ecclesiæ; ubi mysteria sub diversis symboli adumbrata declarantur. 2, Sacramentorum baptismi et confirmationis documenta, tam pro administrantibus quam pro suscipiendis compendiose traduntur. 3, Singularum vestium episcopalium significatio exhibetur; cumque sacer ille ornatus summi sacerdotis dignitatem repræsentet, plurima a pontifice veteris legis usitata indumenta in novam Ecclesiam novumque sacerdotium exornandum traducta videntur. Sextum locum hoc in volumine dedimus Vitæ S. Leonis Papæ IX, quam Bruno noster ejusdem S. pontificis jussu elucubravit, eique adjecit tractatum ita inscriptum : De statu corrupto Ecclesiæ. Hujusce quæstionis hæc fuit origo. Cum sæculo x1 B gniensis super Psalmos sub fine ejusdem voluminis Simoniaca labe longe lateque diffusa; episcopatus et sacerdotia pretio venderentur, dubitatum est utrum ordinatio valida in Ecclesia remaneret; quod juxta canonicas sanctiones ordines sacri, per quos confertur Spiritus sanctus, gratis accipiendi sint, et gratis dandi, S. Bruno Signiensis, quia ea florebat ætate, hac de controversia egit, probavitque Ecclesiam Simonia non adeo esse corruptam, ut in ea sacerdotium defecerit. Damnatquidem vehementerque redarguit Simoniacos, quo infami lucro in sacris ministeriis utebantur, eosque analhemate perculsos declarat; asserit tamen, peste illa quamvis grassante, ministrorum ordinationem sanctam Ecclesiam non amisisse. Satis hac de quæstione hic prælusisse videor, cum jam clarissimus Petrus Lazzarius in Præf. et in adnotationibus ad Comment. in Evang. (6) plura docte complexus sit, aliaque a me in ejusdem quæstionis expositione sint adnotanda. Optime meritus etiam fuit Bruno noster de vita S. Petri Anagniæ episcopi, quam scripsit, eamque gestis S. Leonis adjunximus; sed dolendum maxima est nonnisi compendiosam virtutum actorumque S. Petri narrationem superstitem

(6) Vid. Comment. in Matth. cap. xxi, n. 10.

haberi opusculum, inscripto ipsius S. episcopi no. mine, cujus titulus est: Quæstiones super libros Regum. Jam nobis compertum erat post anonymum historiographum Signiensem, scriptores aliquos, Jacobum videlicet Le Long, Calmetum et Mabillonium, auctorem quæstionum illarum Brunonem nostrum dixisse, nec ignorabamus his doctissimum cardinalem Sirletum consensisse, quippe in lectionibus propriis ejusdem sancti, inter S. Brunonis scripta hoc etiam opusculum retulit. Attamen cum Joannes Hervegius typographus Basileæ an. 1563 in editione Opp. ven. Bedæ tom. VII, col. 357, hasce quæstiones illi tribuerit, nec in catalogo scriptorum S. Brunonis Signiensis, quem ex codicibus CaC sinensibus olim diligentissime elaboravit eminentissimus Borgia, tunc S. congreg. Propagandæ fidei a secretis, ulla mentio habeatur, lucubrationem illam omittere deliberavimus. Nulla enim ratio vel ex styli affinitate, vel ex simili Scripturarum interpretatione, vel ex connexione cum reliquis ejusdem S.episcopi Commentariis nos movet, ut inter dubia ejus scripta referamus.

PETRI LAZZARI S. OLIM THEOLOGI
PRÆFATIO

IN COMMENTARIA SUPER IV. EVANGELIA S. BRUNONIS ASTENSIS.

Urbem hanc omnium principem, quæ multis præ- D clarissimisque rebus communi hominum judicio cæteras antecellit, hac ego nulli arbitror quantumvis amplissimæ ornamentissiæque concedere ; quod plurimas habet instructissimasque bibliothecas codicum præsertim mss. copia abundantes; ut ex hoc quasi litterario penu, mult Græcorum, Latinorum, exterarum gentium opera,multa præsertim doctissimorum Ecclesiæ Patrum scripta, vel ab interitu vindicata in lucem aspectumque hominum prodierint, vel maculis quibus inquinata apparuerant,

detersis, ad eum quem ab auctoribus suis splendorem habuerant, et nativam veluti elegantiam potuerint eruditorum virorum opera revocari. Quod quidem ego non colligi modo posse puto ex majoribus et insignibus ejusdem bibliothecis, quas externi ipsi homines peritissimi harum rerum, Mabillonius, Montfauconius, aliique commendarunt, et quantum sint vel ædificii magnificentia, vel librorum copia, vel codicum mss. præstantia eximiæ, nemo paulo eruditior ignorat; sed maxime ex minoribus aliis quibusdam, quæ vix in hominum famam cognitio.

« PreviousContinue »