Page images
PDF
EPUB

Evangelium elegerunt; sed eos Christus Dominus elegit, et in mundum universum misit, ut sacramenta cœlestia, et mysteria regni Dei enuntiarent atque docerent. Cum autem doctrinæ veritati, operum etiam sanctitatem mirifice copulaverint; missos a Deo ad mundi conversionem se probarunt, et sine fraude, sine æmulatione, sed sancte ac religiose ministerium suum impleverunt. Pudeat Lutherum et Calvinum, eorumque in cathedra pestilentiæ successores apostolicum nomen sibi arrogare, pudeat se velle gerere populorum pastores. Quis eos misit, nisi superbia et ambitio ? Quid de eorum prædicatione, præter impia dogmata, famigeratum est, nisi horribiles incendisse seditiones, sacrilegasque

tres ad occasum respiciebant. « Hæc civitas, inquit A habent, Apostoli enim non seipsos ad prædicandum A. N., sancta Ecclesia est: isti muri; et isti lapides pretiosi homines sunt, homines utique nobiles, et clari virtutibus, et sapientia præditi, quales apostoli fuerunt, et martyres, et cæteri qui per fidem, et sanctam conversationem Deo placuerunt. Hæc est illa Jerusalem quæ sicut scriptum est, ædificatur ut civitas, cujus participatio est in idipsum (Matth. 1x, 22); illorum enim, explicat S. Bruno, est participatio in idipsum, quibus est cor unum, et anima una inter quos discordia nulla est. et concordia firmissima est. » Omnes idem sentiunt, quasi diceret, de fide, de doctrina, de communicatione pacis inter se, et de vinculo cum centro unitatis, cum capite supremo Ecclesiæ, quod est, Romanus pontifex. << Notandum, sequitur idem S. doctor, quod iidem B perpetrasse fœditates? Quibus nam fraudibus usi

SS. apostoli et fundamenta hujus civitatis, et portæ dicuntur; fundamenta quidem, quia in toto ædificio et primi sunt, et cæteros ferunt. Portæ vero, quia nemo nisi per ipsos, id est per eorum doctrinam Ecclesiæ societati conjungitur, vel cœli palatium ingreditur, ipsis datæ sunt claves regni cœlorum, ipsi et portæ, et ostiarii sunt. » Qui ergo a magisterio Ecclesiæ dissentiunt, qui opinionum sen. tentiarumque novitates spargunt, qui sua figmenta tueri nituntur, ab hac sancta societate sejuncti sunt, et tanquam rami ab arbore vitæ et salutis avulsi habentur. Summa rerum capita, ne in immensum protrahatur oratio mihi percurere libet ; quare omissis reliquis,ad caput 8, quod De basilicis inscribitur, descendam, et brevis quoad potero, fiam. In eo exponit A. N. ritum consecrationis ecclesiæ, de quo cum alias locuturi simus, modo ea prosequi abstinemus. Quia vero ad inculcandam .magis magisque Ecclesiæ unitatem intentus est S. Bruno, quid pro ea sit intelligendum admonet. << Ecclesia, ait, nomen Græcum est; significat autem populi collectionem ; sed ut proprietates ejus designet, addit: populi utique Dominum timentis, et Domino servientis. Sicut euim ex multis lapidibus ordine, et ratione compositis una domus efficitur ; ita ex multis hominibus dilectionis, et fraternitatis amore sociatis una Ecclesia constituitur. Duos hic præcipue characteres populi hujus collectioni assignat S. episcopus, sine quibus Ecclesiæ formam habere nequit ; scilicet quod hic populus Deum timeat eique honorem, et obedientiam præstet, et inter se perfecte consential. Qui ergo verbo Dei refragatur, qui fidei custodes, et præsides a Deo constitutos non audit, sed eos contemnit, Deum ipsum spernere, et nihil habere demonstrat; propterea ipse sua inobedientia ab Ecclesia scinditur, quemadmodum qui dissentiones in doctrinis fovent mutuamque charitatem offendunt, sanctæ ejus societati renuntiant.Tandem extremo hujus primi libri capite, quod De Evangeliis inscribitur, ut extorres ab Ecclesia dignoscantur, dicit, fructus eorum, id est opera inspicienda esse ; quæ si apostolorum exemplis opponuntur, in corpore Ecclesiæ partem non

non sunt, ut incautos caperent, suorumque errorum pestem ubique divulgarent? Nunquam fuit pax, et concordia inter ipsos, sed perpetuo invicem dissiderunt; quia in æmulatione, et audacia nullus alteri cedere voluit; ideoque eorum communiones ab Ecclesia catholica penitus alienæ, pelago similes sine requie fluctuanti assimilantur.

Cum secundus Ecclesiæ character sit sanctitas et sancta in Symbolo Ecclesia proponatur credenda, totus secundus sententiarum liber circa Ecclesiæ sanctitatem versatur ; in eo enim de præcipuis virtutibus agit, quibus Christiani sancti fiunt, et Ecclesiam suis eximiis et gloriosis gestis illustrant. Librum hunc in 12 capita dividit auctor; primum est De fide, 2. De spe, 3. De charitate, 4. De virC tutibus cardinalibus, 5. De humilitate, 6. De misericordia, 7. De pace, 8. De patientia, 9. De castitate, 10. De obedientia, 11. De abstinentia, 12. Ubi, id est in quibus Ecclesia ornatur. Incipit ergo in capitis 1. exordio statuere, quod primum Ecclesiæ ornamentum, seu primus sanctitatis gradus sit fides, totoque in virtutum exercitu principatum teneat. Ubi illa abest, quamvis reliquæ virtutes reperiantur, nihil ad æternam salutem prosunt, hominem in corpore Ecclesiæ non constituunt, et Christi membrum facere neutiquam valent. « Gentiles enim et philosophi, inquit S. Bruno, quamvis multis virtutibus claruissent; tamen perierunt omnes, quia fidem non habuerunt. Merito igitur S. Ecclesia neminem ad se venientem recipit, nisi prius fidei ornamentum indutus fuerit. Quilibet ergo petat ingressum in Ecclesiam, id est baptismum, interrogatur, an credat, an catholicam fidem teneat ? Si se credere, si fidem catholicam se tenere responderit, suscipitur, baptizatur, et filiis Ecclesiæ sociatur, Si vero aliter dixerit, nequaquam suscipitur, sed quasi profanus abjicitur. » Deinde, ut fidei excellentiam ostendat, ipse Dominus suæ virtutis potentiam, ut animadvertit A. N., non sibi, sed fidei ascribit, et quod ipse facit, fidem facere affirmat. Multos viros, et mulieres eum sanasse, et ut languoribus liberasse legimus, quibus hoc tantum dicere solebat, fides tua te salvam fecit, vade in

D

pace (Matth. x1, 22). « Venit aliquando (est idem A gloriæ ambitio. Quam lactuose, quam misere vita

S. Bruno) dicit Evangelium, in patriam suam, et
cum homines illi de ejus omnipotentia dubitarent,
et fidem non haberent, non multas, ut verbis Evan-
gelicis loquar, virtutes ibi facere potuit, nisi quia
infirmos, impositis manibus, curavit, et mirabatur
de infidelitate eorum. Ergone tantum potest fides,
ut omnia qui potest, a potentia suæ virtutis illius
absentia impediatur? » Quantum vero idem Christus
Dominus discipulos suos ad hanc fidem habendam
excitaverit plura sunt evangelistarum testimonia,
quibus adeo illis hujusmodi virtutem commendavit,
nt si perfecte, pleneque crediderint, non solum
infirmitates omnes curare, et mortuos vitæ reddere ;
sed montes ipsos de loco ad alium locum transferre
voluissent. Ita apud Matthæum cap. xxi, et apud B
Marcum cap. xi, 23: Habete fidem Dei: amen dico
vobis quia quæcunque dixerit huic monti: Tollere,
et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo,
sed crediderit quia quodcunque dixerit, fiat, fiat ei.
Hoc tam excellenti tamque sublimi fidei merito sem-
per clarificata est Ecclesia catholica, ut ea solum
sancta haberi debeat, in qua potentorum operatio,
quæ nunquam defuit, cum opus fuerit, veritatis et
sanctitatis insignia præbuit testimonia. Non me
latet quidquid pro infirmandis miraculis ab hetero-
doxis prolatum est, qui invictissime confutati sunt;
hac potissima ratione, quod successiva tot sæculo-
rum lapsu portenta fieri haud potuissent, nisi ubi
vera esset Ecclesia, et ab his, qui eximiis meritis
ab omnipotenti Deo ea operari impetrassent. Pergit
autem S. Bruno de spe agere in secundo capite, de
qua statim ait: « Magnum Ecclesiæ Dei ornamentum
spes est, quam qui non habet omni bonitate nudus
est, omnique creatura infelicior.... Est autem spes
futurorum bonorum exspectatio; et hanc quidem
exspectationem illi habent, qui certissime se ali-
quando recipere sperant quæcunque promissa sunt
eis. » Hinc prosequitur memorans justos qui primi-
tivam Ecclesiam formabant, scilicet Abraham,
Moysen, David, Ezechiam, Danielem, Machabæos,
Judith, Esther, tres pueros in fornacem immissos,
qui per spei virtutem non solum salvi facti sunt;
sed gloriosissimis factis claruerunt. Si vero ad Eccle-
siam nostram oculos convertamus, et apostolos,
martyres, confessores et virgines, qui in ea florue-
runt, contemplemur; cum totam spem in Deum
collocarint, de omnibus tormentis, adversitatibus,
et inimicis victores videbimus; adeoque propter
spem meruisse calcare super serpentes, et scor-
piones, atque impavidos omnem malignantium
spirituum nequitiam superare. Quare optime cecinit
propheta David: Mirabilis Deus in sanctis suis,
Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem ple-
bi suæ, benedictus Deus (Ps. LXVII, 36). Conferant
modo novarum sectarum auctores cum nostris suos
heroes; videant quem in finem perduxit eorum,
dum incolumes viverent, jactantia, falsa sapienia,
veritatum Christianarum contemptus, mundanæque

excesserunt ; quorum non pauci tristitia, et desperatione laborantes, tanta capti sunt insania, ut sibi ipsis mortem consciverint. Accedit tertio in capite tractatus de charitate, cujus sublimitatem, et amplitudinem D. Paulus prædicans adeo evehit ut sine ea dicat, nihil prorsus esse reliquas virtutes, quamvis apicem ipsarum quis videatur sibi in speciem attigisse (I Cor. xi, 2). Tanti ergo præceptoris sequens A. N. documenta, quas ille assignat hujus excellentissimæ virtutis proprietates, explicat, et quantum perfectionis eam habentibus conferat, dissertissime tradit. Charitas, inquit S. Bruno, patiens est, quia nulli irascitur, et nullis injuriis movetur, sed pro suis ipsis inimicis intercedit. Et quia benigna est, quibuscunque potest benignitatem, et misericordiam facit. Cum igitur per patientiam cunctis ignoscat, et per benignitatem misereatur, quid est, quod amplius facere possit ? Quia enim benigna est, ideo non æmulatur, non invidet. Non agit perperam, quod est temere, et injuste aliquid agere. Non inflatur in superbiam. Non est ambitiosa, quia mundi honores non appetit. Non quærit quæ sua sunt, sed quæ sunt omnium, ut salvi fiant. Sua postponit, et aliena procurat. Non irritatur, alioquin patiens non esset. Non cogitat malum, quod est contra benignitatem. Non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; quod utrumque ab benignitatem spectat. Omnia credit, quæ credenda sunt ; quæ autem sunt illa, quæ credenda sunt? Vis audire quæ ? Omnia illa, quæ C utrumque testamentum credere, et sperare, et sustinere præcipit. Charitas nunquam excidit. Hoc estautem, in quo duabus virtutibus superius dictis; id est fide et spe, charitas major est; unde et subditur, major horum est charitas. Major quidem, quia nunquam excidit ; quia æterna est, quia semper est, et finem non habet. Aliæ autem post hanc vitam necessariæ non erunt, quia ad ea solummodo spectant, quæ exspectantur, et nondum apparent. Est enim spes exspectatio futurorum. Fides vero est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Prolixa fortasse videtur hujusmodi proprietatum charitatis elucidatio; attamen opportuna est ad confundendos hæreticos illos, qui suæ societatis mutuum amorem jactant et dilectionem. Quamvis enim omnia officia civilia suis præstare curent; non ex amore Dei, qui proximum, sicut nos ipsos diligere mandat, permoventur, neque ad finem supernaturalem actus suos dirigunt; sed totum terrenum est, atque humanum quidquid agunt. Cum ergo eorum charitas cœlestis non sit, sed mundana omnino, plerumque excidit, et sua potius sollicita est quærere, quam aliena; adeoque ad gradum Christianæ charitatis evehi non potest; neque ullum ex ea provenit Ecclesiæ ornamentum. His autem a Brunone absolutis, in quarto capite declarandas assumit quator virtutes cardinales, prudentiam nempe, justitiam, fortitudinem, temperantiam, quæ Ecclesiæ

D

B

sanctitatem promovent et maxime amplificant. A dine dicam? sine qua et sapientia, et justitia inutiles De prudentia ita disserit : « Est autem prudentia, quæ alio quoque nomine sapientia dicitur, divinarum humanarumque rerum cognitio. Dico antem non sapientiam hujus mundi, quæ stultitia est apud Deum, de qua et Apostolus ait, quia stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. 1, 20); sed eam sapientiam dico, quæ ad morum honestatem et ad salutem pertinet animarum. Non eam quam philosophi docent et oratores, sed eam quam apo. stoli prædicant et doctores. Et isti quidem soli habent cognitionem divinarum rerum; sicut ipse Dominus ait: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Hæc est autem vera cognitio Divinitatis, vel illum cognoscere qui est vera sapientia, et sine quo nulla est sapientia. Quot nam purissimis animabus se manifestans Deus, ad sui comtemplationem illas abripuit, et elevavit, ut ipsis suæ magni. tudinis arcana antea in mysteriis involuta intelligerent, suisque doctissimis scriptis Ecclesiam illustrarent. Quam Joannes evangelista de Verbi divinitate nondum tam perspicue exploratam doctrinam tradidit? Quæ documenta salutis, quamque sublimiorum luminum notitiam Paulus apostolus suis in Epistolis manifestam fecit? Qualis quantusque est SS. Patrum chorus, qui catholicæ fidei custodes, et propagatores fortissimos se præbuerunt, qui hæ. reticorum monstra contriverunt, qui philosophantium deliramenta conculcarunt? His ergo irradiata splendoribus, quid mirum, si catholica fides tam c cito universum, per orbem diffusa, de Judæis, de idoloatris, de malis omnibus hominibus triumphavit? Regnum itaque cum super omnes gentes sibi comparaverit prudentia, sive vera sapientia, facile ei fuit sociam sibi adscisere justitiam, quæ cardinales inter virtutes secunda est. Ecclesia enim quæ Dei sunt optime noscens, et quæ debent homines erga ipsam quibus actibus internis, et externis sit exercendus ejus cultus, præscribit, ministeria distribuit, regulas vel a traditione servatas, vel pro opportunitate temporum noviter institutas observare facit. Ecclesia est justitiæ vindex; cumque dominatio ejus, non sicut terrenæ omnes postestates immutetur, juris administrationem firmam, stabilemque tuetur. Quapropter S. Bruno postquam de sapientia disseruisset, hæc de justitia prosequitur. « Intelligite sæculi potentes, et sapientiæ operam datæ. Justi. tia quoque quam necessaria sit, ipsæ leges imperatorum, et canones, et decreta sanctorum, quæ ad ejus custodiam facta sunt, satis ostendunt. Tolle justitiam, et perit mundus. Ubi justitia non est, iniquitas dominatur: ibi fraudes, et rapine, furta, homicidia, timor, et angustiæ, et securitas nulla. Timor iniquorum justitia est, et securitas honorum ipsa. Hæc doctor Ecclesiæ pro Ecclesia loquitur; ejus doctrina a divinis Scripturis, et a sanctioribus Patribus tota derivat. Audiamus ergo eum de fortitudine etiam disserentem: «Sed, ait, quid de fortitu

D

esse videntur. Est autem fortitudo non corporis, sed mentis constantia, qua injurias superamus, adversa omnia toleramus, et prosperis non elevamur. Hanc fortitudinem non habet quicunque superbia, ira, avaritia, luxuria, ebrietate, et his similibus superatur. Illi quoque fortes non sunt, qui in adversis positi contra salutem animæ liberari satagunt. Unde et Dominus ait: Nolite timere eos quioccidunt corpus,animam autem non possunt occidere (Matth. x, 28). Similiter et illi, qui in prosperis se extollant, et superflua lætitia resolvuntur, fortes dici nequeunt. Quomodo fortes snnt, qui cordis impetum celare, et retinere non valent? Fortitudo non vincitur, et si vincitur, non est fortitudo. Hanc fortitudinem habuerunt sancti, qui nec vitiis, nec tormentis, nec blanditiis superari potuerunt. » Affert deinde S. Bruno plura sanctorum tum Veteris cum Novi Testamenti exempla, qui pro veritate, pro justitia, pro religione fortissime decertarunt, quique gloriosas palmas, maxima cum Ecclesiæ laude retulerunt. Ad temperentiam autem cum A. N. procedere velit, confestim eam definit, dicens eam esse virtutem quæ suis in actionibus modum non excedit, quoniam superflua nulla quærit. Hujusmodi recte agendi æqualitas, et in neutram partem inclinatio adeo necessaria visa est Apostolo, ut nimiam sapientiam, hoc est nimiam sciendi ambitionem ad Romanos scribens damnaverit (Rom. XII, 3); Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et Salomon ipsa in justitia temperantiam habendam esse dixerit. Noli esse justus multum (Eccle. vn, 17). Hac de ratione jure meritoque Bruno noster S. patriarcham suum Be-nedictum commendat, qui nihil nimis suis in legibus præcipit, ut qui sanctitatem colere velint, habeant unde proficiant, nec naturam opprimant, aut in sanitate deteriores fiant; memor certe D. Pauli sententiæ, Quod rationabile sit apud Deum obsequium nostrum (Rom. x11, 1). « Illud enim, subdit A. N. obsequium rationabile est, quo non ipsa natura, sed vitia perimuntur. » Postquam S. episcopus quatuor virtutem cardinalium expositionem absolvit, in capite 5 de humilitate disserit; in 6, de misericordia in 7, de pace; in 8, de patientia; in 9, de castitate; in 10, de obedientia; in 11, de abstinentia; et tandem in 12, Ubi, id est in quibus Ecclesia ordinatur.Singulæ hujusmodi virtutes,cum sua quælibet excellentia et proprietate ad Ecclesiæ conferant perfectionem et ornamentum, de illis singillatim compiosissime agit; sed nobis sufficiat eas copendiose collectas in capite 12 addiscere. Incipit ergo « Diximus superius de Ecclesia et ornamentis ejus. Restat ut suis ornamentis eam indutam videamus, etin ejus specie et pulcherrime delectemur; de quo Psalmista ad Dominum dicit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, cir. cumdata varietate (Psal. XLIV, 10). Hæc regina ipsa est, de qua loquimur Ecclesia Dei. Multa sunt ejus

vestimenta, multa sunt ejus ornamenta; et ideo A impie profanarent. Inquit enim S. Bruno « cun

omnes Christiani continentiam, et castitatem haber debeant; maxime tamen clericos hancvir tutem te nere, et observare oportet. Unde et Dominus Moys præcepit (Lev. xvi,4), ut Aaron sacerdoti et filii: ejus feminalia facial, sine quibus ad altare nunquam accederent, ne moriantur. Feminalia autem castitatem significant; quia illa membra, in quibus luxuria maxime dominatur, coercent, et casta custodiunt. Illi sacerdotes et clerici feminalia non habent, qui hæc membra non constringunt, sed per illicita vagari permittunt. Sed valde timendum est, quod dicitur, ne forte moriantur. Si vís non mori, aut castitatem custodias, aud ad altare non accedas. » Multa alia de castitate ab A. N. eximie dicta recensere omitto, ut aliqua de obedientia referantur, de qua in Cap. 10 præclaris utriusque Testamenti innixus auctoritatibus et exemplis lectores instruit. Præmittit ergo ipsum Dominum et Salvatorem nostrum docuisse, quantum sit obedientiæ bonum; cum de eo scriptum sit ab apostolo Paulo, quod Christus factus est obediens Patri usque ad mortem (Philip. 11, 8). « Per inobedientiam, ait S. Bruno, primi hominis perierat mundus; per obedientiam secundi hominis Jesu Christi salvatus est mundus. Ille inobediens ad lignum vetitum accessit, ille obediens usque ad lignum crucis se ostendit. Et D. Petrus idem documentum dedit illis verbis. Christus passus est pro nobis, vobis reliquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. 1, 21); » quibus subdit S. Bruno : « Quid est, ut sequamini vestigia C ejus, nisi ut discatis et custodiatis obedientiam ejus. >> Cum enim Ecclesia militans corpus agens sit, et perfecte constituta. nisi membra sibi invicem officia præstent, et cum capite, a quo reguntur, uniantur, finem ad quem coalescunt, nempe Dei gloriam, suamque salutem nulla ratione consequi possunt. Quare divinus Sponsus Ecclesiæ sponsæ alloquens, eam aciem ordinatam appellavit, quo ordine terribilis hostibus redditur, et est tanquam turris a quam ille clypei pendent (Cant. vi, 3), defensores scilicet, qui pro ea fortiter pugnant, eamque firmam stabilemque conservant. Sed hoc in agone contendentibus, monente D. Paulo, nobis est necessaria abstinentia, non ut corruptam, sed incorruptam coronam accipiamus. « Duæ autem sunt abstinentiæ, inquit A. N., una carnalis, altera spiritualis, utræque magnæ, sed major altera, quia majus est abstinere a vitiis, quam a cibis. Quamvis et ciborum abstinentia tam magna sit, ut non solum a prophetis, verum etiam ab ipso Domino sit confirmata. » Quod hic compendiose dicit S. episcopus, per longam exemplorum seriem SS. Patrum, tam Veteris quam Novi Testamenti, demonstrat, qui omnium virtutum honestatem prosequentes, totam vitam in jejuniis carnisque maceratione consumpserunt, ideoque tanquam sanctitatis miracula in Ecclesia coruscarunt, Magaum Antonium celebrat, Paulum cremitarum patriarcham, Hila

varietate circumdata perhibetur: sed nullum orna-
mentum habet,quod vel aureum, vel argenteum non
sit. » Si quidem si humilitatem inspiciamus, quis
Maria Christi matre, a qua opus redemptionis cœ-
pit humilior; cum non ejus virginitatem, sed humi-
litatem Dominum repexisse ipsa fateatur? De
Christi Filii ejus humilitate. post Apostolum, qui
eum se exinanisse dicit, et hujus virtutis se exem-
plar præbuisse, nihil ultra addi potest. In humilitate
autein Christum Ecclesiam fundasse constat; cum
apostolos pauperes, rudes, et idiotas verbi sui præ-
cones fecerit, eosque veluti sui ædificii fundamen-
tum posuerit, et ad omnes gentes illuminandas mi.
serit, sicut ipse a cœlesti Patre missus fuerat. Hac
igitur virtute ornatur Ecclesia, quam sequitur mi- B
sericordia, quæ est affectus beneficentiæ erga in-
digentes. Ecclesia enim fideles omnes tanquam filios
amplectitur, eos spiritualibus cibis, nemope sacra-
mentis nutrit atque confortat, eos protegit, ab
hostibus malignis defendit, et si a viis suis malis
resipuerint, pœnitentes in sinum suum recipit, et
consolatur. Nec deserit sollicita prosequi pacem,
quam primum in Christi nativitate angeli mundo
annuntiarunt, et Dominus mundum relicturus apo-
stolis dedit et confirmavit; quippe hierarchichum
ordinem servans, leges sartas tectas tenens, sua
munera pro justitia largiens et ministeria dispen-
sans, his præsidiis Ecclesia pacem conciliat atque
custodit. Quid de patientia dicam, cujus tanta fuit
in Christi sectatoribus virtus, firmitas et constantia,
ut potestates omnes nomini ejus infensas vinceret,
erectoque crucis vexillo debellaret. Quis recensere
potest infinitum martyrum numerum omnigenæ
ætatis et conditionis, qui pro fide atque justitia
immaniora tormenta, et supplicia sustulerunt, quo-
rum sanguis quanto plus effundebatur, tanto magis
populus Christianus germinabat, atque florebat?
Eadem commendatione illi se dignos reddidere,
qua Apostolus fortissimo Israelitas exornavit, qui
per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam,
adepti sunt repromissiones,obturaverunt ora leonum,
exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii,
convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello
castra verterunt exterorum (Hebr. x1, 23), etc. Præter
æternam incomprehensibilemque remunerationem
quam isti testes et propugnatores veritatis sibi com-
pararunt,splendidissima semper erunt insignia victo.
riæ, quibus Ecclesiam exornarunt,ejusque sanctita-
tem proprio sanguine obsignarunt. Sed et castitate,
de qua A. N. capite 9 disserit, maxime refulget
Ecclesia, cujus filii propter vitæ puritatem similes
angelis Dei fiunt; dum carnis et concupiscentiæ
frena invicte contineant, animas suas ab omni im-
munditie immunes servent, et se Deo acceptabiles
reddant. Qui omnibus Christianis hanc virtutem
veluti tesseram religionis commendat; multo magis
eam viris ecclesiasticis inculcat, ut si eam con-
temnerent, atque violarent, sacrum ministerium

D

rionem, Benedictum, etc., quorum deliciæ jeju- A ipsum edisse, ut nos redimeret ab iniquitate, et nium, quorum vita abstinentia fuit. Hac pulchritudine induta, hisque ornamentis, virtutibus nempe Ecclesia refulgens Sponsi sui dilectionem ita promeretur, ut eam immaculatam totamque pulchram admirans asserat, ejusque commendet sanctitatem. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. iv, 7).

Tertia Ecclesiæ prærogativa illa est, quam catholicam esse confitemur, cujus ornamentum adeo pulchrum et excellens est, ut ad illud expoliendum, collectis ex sacra Scriptura propriissimis figuris ac similitudinibus quatuor priora capita tertii sententiarum libri A. N. consecravit, et sex reliquis Ecclesiam apostolicam ostendit. Magistrum cœlestium dogmatum Christum Dominum venisse in terram considerans, penitus renovata ab ipso visa est, ut novus mundus, novus ordo, novus rerum apparatus exsurgeret, faciemque alteram seu imaginem repræ. sentaret. Tertii libri priora quatuor capita sunt. 1, De novo mundo. 2, De cælis novis. 3, De nubibus novis. 4, De montibus novis. Quomodo novus mundus Christo in terram adveniente, oriretur, ab illa Baruch prophetia primum repeti S. Bruno, in qua de Christo scriptum est: Hic est Deus noster; et non æstimabitur alius adversus eum. Hic adingenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus ́est {Barrie. III, 36). Promissus ergo fuerat mundo, id est hominibus novus doctor, novusque magister, qui omnem scientiæ viam aperiret, omnemque veritatem doceret. Ante eum, ut ait Apostolus (I Cor. x, 1), omnes Patres sub nube fuerunt; et mare transierunt, et sub nube et mari baptizati sunt; videbant futura sacramenta in ænigmate, et in figuris ; sed eorum excellentiam et veritatem non assequebantur. Præterea ad scientiam hanc, quamvis obscuram et imperfectam Deus non nisi populum Israeliticum elegerat, relictis gentibus in tenebris et umbra mortis. Venit igitur Christus, Verbum scilicet caro factum, et ut evangelista Joannes testatur, plenitudinem gratiæ, et veritatis in mundum attulit: quare si prius per Moysen legem acceperat, per Jesum Christum factam gratiam, et veritatem agnoscere debuit. Gratia enim Christi mundum a peccato, et a diaboli potestate qua tenebatur liberavit, ac cœlestem scientiam bonorumque æternorum cognitionem in eum introduxit. Quare ipse Dominus, ut omnia nova faceret se venisse dixit: Ecce nova facio omnia (Apoc. xx1, 5); novum mundum suam scilicet creavit Ecclesiam, segregatis illis et vocatis ad se aliis, quos ad tantum opus perficiendum elegerat. Non vos elegistis, sed ego elegi vos, dixit Jesus apostolis primis sectatoribus suis et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan.xv,16). Et apostolus Paulus eadem testatur dicens, gratiam apparuisse Salvatoris nostri, et ut doctrinam suam effunderet, semet

mundaret sibi populum acceptabilem,sectatorem bonorum operum (Tit. 11, 14). « Quod si, ait S. Bruno, nova in hoc mundo facta sunt omnia, habet igitur Ecclesia novum cœlum, novum solem, novam lu nam, et stellas novas, et nubes, et pluvias, fulgura, et tonitrua, montes, et silvas, et homines novos, cæteraque omnia, quæ tamen per illa vetera significata fuerant, et quamdam cum illis similitudinem habent. His præmissis, de cœlis novis incipit agere A. N. eosque apostolos esse dicit; cum enim cœlum, quod in principio Deus creavit, maxima et nobilissima pars sit mundi, et supra cæteras res creatas Dei sapientiam et omnipotentiam manifestet, ita apostoli principes populorum constituti, B omni scientiæ claritate præfulgentes, ad regimen Ecclesiæ et ad propagationem veritatis electi, Dei gloriam et opera manuum ejus enarrare dicuntur. Cæli enarrant gloriam Dei, el opera manum ejus annuntial firmamentum (Ps. xvII). Ipsi sunt, ita sequitur S. episcopus, quibus Dominus ait: Vos estis lux mundi (Matth. v, 14); sic eorum fide et doctrina tota Ecclesia illuminata est, sicut solis hujus, et splendore tota terra illuminatur; in quibus et virtutum, omnium pulchritudo quasi stellæ quædam coruscant. Quomodo autem apostoli ad similitudinem cœli illuminati fuerint eximie exponit idem auctor; imaginem rumens ab illuminatione firmamenti, quod non statim ac creatum est, lumen accepit; sed tantum divisit Deus aquas ab aquis, et terra apparuit arida, congregationesque aquarum factæ sunt. Tertio autem die factis a Deo, positisque in eo magnis luminaribus, sole, luna et stellis collucere cœpit firmamentum, terramque suis splendoribus collustravit. Nostri quoque cœli, ait S. Bruno, ad similitudinem firmamenti nequaquam simul et vocati, et illuminati sunt; sed jam tertio anno postquam vocati Spiritus sancti illuminationem accipere meruerunt non enim, ut beatus Lucas ait, Scripturas intelligebant,quod Christus a mortuis resurgere oportebat (Luc. xxiv, 46). Erant enim sine lumine, tanta adhuc oppressi caligine. Sicut ergo firmamentum illuminatum est die tertio; sic et apostoli anno tertio illuminati sunt. In eo etiam, quod aquæ, quæ supra firmamentum dividuntur ab aquis, quæ sunt sub armamento, firmamenti similiᎠ tudinem Apostoli habere videntur. In medio quodam modo positi, aquas ab aquis dividunt, quia Novum a Veteri separant Testamentum. » Ex D. Paulo, qui ad Galatas scribens, circumcisionem post Christi gratiam inutilem prædicavit, id plane ostendit, sicut ex abolitione legalium, quæ eo tempore finem habuere. Apostoli igitur sunt illi cœli, qui ennarrant gloriam Dei, eos docente, et informante ipso Christo Domino, quoniam ipse lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. In omnem illi terram missi sunt, ut veritatis lumen effunderent, et omnes homines verum Deum agnoscerent, legem ejus sanctam acciperent, unam fidem profiterentur,

c

C

[ocr errors]
« PreviousContinue »