Page images
PDF
EPUB

in Apocalypsim, de qua pauca sunt prænotanda, A et omnibus mundanis oblectamentis gravisuros jus

cum ipse S. Bruno interpres quid animadvertere deberent lectores admonuerit.

tos effutiebant; catholici autem spirituales delicias, perfectioris nempe amoris Dei ampliorisque cœlestium bonorum congitionis possessionem felicibus illis electis tribuerunt. Si vero ex prava iniquorum interpretatione sacræ litteræ rejiciendæ forent ; cum ab ortu Ecclesiæ, teste D. Petro ep. II, cap. II, ipsæ Pauli Epistolæ ab indoctis quibusdam et instabilibus depravarentur; vix aliquis divinus, liber in Ecclesia auctoritatem obtineret. Ad postremum objectum, quod traditio Apocalypsinon faveat; respondeo primo, non ita seusisse Grotium, Flaccium Illiricum, Richardum Simonium heterodoxos criticos, qui antiquiores Ecclesiæ Patres, Justinum scilicet, Iræneum, Tertullianum, Origenem, Clementem

Hæc versantur circa objecta, quibus Abauzitius Genevensis Calvinistra auctoritatem libri Apocalypsis labefactare nisu est; sed frustraneo conatu. Cum paucis ab hic annis clariss. Vincentius Fassinius 0. P. in Lycæo Pisano S. Scripturæ professor, S. Joan. evangelistæ prophetiæ vindicias doctissime egerit, non nisi summa capita ad controversiæ cognitionem referam. Primo igitur dixerat Abauzitius, neminem ignorare quot Evangelia, revelationes, et Acta apostolis attributa primis Ecclesiæ sæculis fuerint, quæ dein ut apocripha scripta damnata sunt ab Ecclesia. Secundo adnotabat, Apocalypsim inter libros protocanonicos minime receptam fuisse. Tertio, perpetua B Alexandrinum, Theophilum item Alexandrinum,

Cyprianum, aliosque plures memorant, qui S. Joannis prophetiam de futuro mundi statu, tanquam librum divinum agnoverunt. Respondeo 2. a secundo Ecclesiæ sæculo, usque ad nonum, perpetuum Patrum tam Græcorum, quam Latinorum in asserenda divinitus inspirata Apocalypsi consensum perspicue ostendi, atque probari; quare optimo jure processit Ecclesia in condemnationem eorum, qui ejus decreto refragati fuerint. Cæterum qui hac de controversia plura videre cuperet, adeat Natalem Alex. tom. III Histor. Eccl., ar. 2, § 5; August. Calmet in præfat. ad Apocalyp. Joan. Lanium De erudit. apost., part. п, cap. 6; Vincentium Fassinium De auctoritate libri Apocalypsis.

C

libri hujus obscuritas, eique perversæ, ac malignæ interpretationes multis in locis affixæ, non leve præstant argumentum, prophanum potius quam divinitus inspiratum auctorem extitisse. Quarto nos provocat ad ostendendam Patrum traditionem,quorum testimoniis palam fiat Apocalypsim inter apostolicas Scripturas jure meritoque locum obtinuisse. Præmitto semper fuisse hæreticorum consuetudinem, cumab auctoritate divinarum Scripturarum se obrui sentirent, nec haberent quo ab earum oraculis evaderent, illas ab albo canonicorum librorum eripere, et inter commenta referre. Ita Lutherus et Calvinus epistolas Pauli et Jacobi suppositas dixerunt, quod suis erroribus palam adversarentur. Apocalypsim itaque primis Ecclesiæ temporibus rejecere Marcionilæ, Theodosiani, Alogi, quos illius ævi Patres invictissime refutarunt. Eorum cineres cum excitasset Abauzitius, inulta non fuit ejus audacia, atque a fortiori manu elisa penitus, contritaque jacula ejus. Primi igitur argumenti vis contra ipsum abauzitium statim retorquetur; si enim, eo fatente Ecclesia fabulosas commentitiosasque scriptiones nunquam recepit; sed eas refutavit damnavitque; cum prophetiam S. Joannis evangelistæ inter canonicos libros recensuerit, et fidelibus commendaverit, eam germanum apostoli opus, Spiritu sancto afflante conscriptum agnovisse, dicendum erit. Quod autem 2. protulit, Apocalypsim cum reliquis Novi Testamenti libris protocanonicis non statim admissam fuisse, dico: summæ hoc Ecclesiæ curæ, ac prudentiæ esse adscribendum, quæ prius Latinorum Græcorumque Patrum Opera expendere voluit, ut eorum auctoritate munita, Apocalypsim librum divinum declararet. Id certe egit Gelasius pontifex in Romana synodo, itemque concilium Carthaginense 1, et postea Patres Tridentini solemni decreto confir marunt. Nullius autem momenti facienda est tertia oppositio; siquidem constat ab hæreticis Chiliastis, sive Millenariis longe abfuisse Papiam, Justinum, Iræneum, paucosque alios, qui mille aunis justos cum Christo regnaturos post primam resurrectionem juxta Apocalyp. cap. xx, opinati sunt. Nam hæretici illi, quorum dux Corinthus, carnis voluptatibus,

Compendiose persolutis responsionibus ad hæreticorum objecta, quibus libri Apocalypsis auctoritatem infirmare conati sunt, silentio non præteribo quæ ad hanc novam ejusdem libri editionem illustrandam quæsita sunt, et non exiguo cum labore comparata. Primo igitur dicam singularem sibi promeruisse laudem S. Brunonem, quod paucos inter Patres fuerit, qui totam Apocalypsim explanarunt. Secundo loco commemorabo me hac in editione non mancam, et interpolatam, ut Marchesius publicavit, sed integram totamque perfectam lectoribus præbere antistitis nostri in Apocalypsim interpretationem. Post quam pluribus in bibliothecis frustra cum mss. codicibus conferre studuerim Marchesii lectionem; tandem quid in ea deest, et quid sensum præficere potest ex codice Vaticano comperi, cui fidem ex descriptione modo facienda nemo negabit. Codex ille membranaceus est in fol. parvo sæc.x, charactere Romano admodo eximie exarato, qui olim fuit Christina Suecorum reginæ, gestatque in fronte hanc epigraphen: S. Brunonis Signiensis episcopi. Incipit a præfatione ejusdem commentatoris, eademque Apocalypsis divisio inspicitur, non in capita, ut Vulgata, sed in septem libros ab ipso Brunone dispositos.

D

Tertio loco verba facturus de homiliis atque sermonibus S. Brunonis nostri, fateor equidem maximas gratias eminentissimo cardinali Zelada habendas esse, quod ipse sua munificentia ejusdem

S.episcopi Commentaria in Evangelia in lucem pro- A impressas, oblatasque clarissimo viro Gabrieli Boduci curavit, qua editione penitus contrivit, atque verio Ecclesiæ Andegavensis episcopo xiv Kal.Junii. delevitcommentum illud, nescio cujus imperiti libra- quarum ipsi copiam fecerat doctor quidam ordinis rii qui cumin ms. volumine seriem quamdam homi- Fratrum prædicatorum, dignas eas affirmans,quæ liarum atque sermonum, nulli auctori attributam prelio committerentur, non abnuo, quin epus istud comperisset, Eusebii Emiseni nomen ei inscripsit. probum sit, et aliquantam saltem antiquitatem, styDiu hujusmodi suppositio invaluit, et tres eo sub lique congruitatem aliquam sæculo xu ascipulannomine factæ sunt editiones. De priore mentionem tem secum habeat: sed cum priscis Ecclesiæ doctofecit Casimirus Oudinius, cujus testimonium infra ribus comparari queat, et sæculi Ecclesiæ quarti, afferemus. Altera hunc titulum in fronte præsefert. vel quinti leporem, dicendique formam sapiat, nullus D. Eusebii Emiseni homiliæ in Evangelia, quæ cun- opinorest, qui id asserere audeat. Hæc plena colleetis diebus Dominicis totius anni, ac feriis quadra- ctio hodiernæ consuetudini pontificiæ tam belle gesimalibus legi solent,nunc primum in lucem editæ, adaptata sæculum Ecclesiæ XI vel xi etiam præcequibus adnecticuravimus ejusdem homilias in præci- dere haudquaquam potest.Quamvis igitur istud opus puis anni festivitatibus. Antuerpiæ apud Joannem episcopo Emiseno Eusebio attributum fuerat, ut in Steelsium A. D. 1555. in 8. Post indicem homilia- B magnum inde Scriptorem accresceret : tam merito ram, quæ sunt omnes CXLII, additur homilia: De tandem, jureque exceptum, legitur parenti S. Brupenitentia Ninivitarum Eusebii ejusdem.Hæc poste- noni Signiensi episcopo (ut vocant) restitutum est rior editio ita inscribitur. Divi Eusebii episcopi Ope- ex fide mss. codicum, et auctoritate Petri Diaconi ra,videlicet homiliæ id Evangelia, quæ cunctis diebus Casinensis bibliothecarii. Contigit hæc nostri EuseDominicis totius anni, et feriis quadragesimalibus bii Emiseni exspoliatio, atque Brunoni Signiensi legi solent.Præterea homiliæ de præcipuis anni festifacta restitutio anno 1651, per accuratam operum vitatibus:postremo homiliæ ad populum eloquentis- hujusce Brunonis editionem in-folio procuratam, sime, ac religiosissimerecens in lucem emissæ. Pari- nunc satis obviam. Ab hoc tempore nullus, quem siis apud Hieronimum de Manef, el Guillelmum de sciam, fuit, qui vel has homilias Eusebio Emiseno Cavallat sub Pelicano, monte D. Hilarii anno 1575. ascribere, et Brunoni auferre voluerit; ita apud in 8. Ambæ illæ editiones exstant in bibliotheca criticos hæc veritas obtinuit. » Quæ opinio de hoc Ghisiana, easque cum vulgatis a Marchesio homiliis Eusebio Emiseno haberi debeat, idem Oudinius tracomparavi. Hic opportune incidit Theophili Ray- didit. (2)« Eusebius, inquit, Emisa episcopus in naudi testimonium, qui de malis ac bonis libris p. Syria sive Phoenicia, quem Phoenicem episcopum 1, Eres. x, § 2, num. 217, Opp. tom. XI, Lugd. an. Theodoretus vocat, Arianæ signifer factionis tempo1665, pag. 282, hæc habet : «Eusebio Emiseno per ribus imperatoris Constantii vixit, de quo S. Hieromagnam hallucinationem suppositi sunt sermones nymus in Chron. ad ann. Christi 348, Olymp. 281, de tempore, et sanctis, qui primo loco habentur in tum in Catalog. De script. eccl., cap. 101 (3). » opere, quod Eusebio ascribitur, qui sunt Brunonis Latrocinium ab Eusebii Emiseni editoribus factum Signiensis, magni in Berengarium Concertatoris sub apertissime ostendunt tres præcipue codices, CasiGregorio VII. Ita enim habetur ex indicibus Casi- nensis nempe, Vallicellanus, et Mediceo Laurennensibus, ac Vaticanis, et ex Petro Diacono biblio- tianus, qui quantum sibi vindicent auctoritatem, thecario, qui omnes illos sermones ex nomine demonstrabo. Prioris notitiam mihi suppeditavit notatos ascribit S. Brunoni Signiensi, cujus ætate persæpe commendatus D. Thomas Capomatius vixit. » Copiosior adhuc fuit in tradendo hisce de archicœnobii Casinensis præsul; duos reliquos mea homiliis judicio Casimirus Oudinius de Script, Eccl. manu versavi, et cum Marchesii editione diligen tom. I, sæc.iv, col. 393. « Anno, ait, 1554 primum tissime contuli. Codex Casinensis sig. num. 184, inClaudius Fremy Parisiensis typographus sub falso fol. minori, membran., charcteribus Langobardicis Eusebii Emiseni nomine edidit. Centum quadraginta exaratus sæc. XII, continet homilias in Evangelia quinque homilias de tempore ac de sanctis in 8. totius anni, et incipit ab evangelio: Hoc est præ

C

(2) Vid. doctissimum Mamachium quid sentiendum sit de critice Oudinii, tom. IV Orig. et antiq. Christian. pag. 377 et pag. 406.

(3) Eusebius Emisenus, ut immerito de Ariana hæresi accusatus, commendatur a clar. Paulo Ant. Pauli Cler. Regul. Matris Dei, et Præside Accad. Eccl. in Urbe dissert. 3 de sanctitate, et martyrio Felicis papæ II. pag. 250, ubi affert testimonia Socratis histor. Eccl. lib. 11, cap. 9, 10, pag. 74 et seqq., ac Sozomenis lib. 1, cap. 6, pag. 92, 93 qui eum catholico dogmati addictum asserunt. Attamen orthodoxia Eusebii Emiseni episcopi non adeo explorata est, ut de ea dubitari nequeat. Doctissimus enim Carolus Sebastianus Berardi Taurinensis juriscon., occasione discussionis canonis 35, De cons. dist. 2, a Gratiano sub nomine ejusdem Eusebii producto, hæc de illo tradidit. «< Cum Ariani subdolo callidoque

consilio diversas fidei formulas in indoctum vulgus spargerent, quibus hæreseos suæ notas; et characteres, quoad fieri posset, dissimularent, vulgo ex iis nonnulli credebantur catholici, imo per illas catholicorum plures ad se pertrahebant. Hæc ratio est quare Eusebius Emisenus episcopus vir cæteroquin omnium litterarum genere eruditissimus, non tantum apud veteres scriptores variam sui nominis famam retulerit, nimirum apud quosdam vir sanctus, et clarus miraculis existimatus, apud alios inter Arianos hæreticos damnatus, nec defuerunt, qui Arianorum patronum et principem vocarent. Fuit ille Athanasio, ab Alexandrina Ecclesia ab Arianis expulso, substitutus, forte errore facti deceptus etc.» Vid. tom. IV, part. 3, pag. 43, ubi de homiliis sub Eusebii nomine vulgatis judicium profert.

septum meum. Recentiori manu hic titulus inscriptus legitur: Homiliæ S. Brunonis Signiensis, et abbatis Casinensis falso tamen attribuuntur D. Eusebio, cum sint Brunonis. His subjiciam judicium clariss. D. Erasmi Gattulæ abbatis Casinensis, qui tom. I Histor. Casinen. ait : « Ut Marchesius ostendit Eusebio Emiseno tributæ sunt CXL homiliæ in Evangelia totius anni, quæ S. Brunoni nostro sunt vindicandæ, teste Petro Diacono, qui eas singillatim enumerat, eodemque ordine descriptas videre est in cod. bibl. nostræ Langobardicis characteribus exaratas, ut videtur sign. num. 194. Nullus certe ex veteribus Eusebio hasce homilias tribuit, illique abjudicat stylus, qui non Græcum hominem, sed Latinum,et Brunonem ipsum refert. » Dein sequitur homiliarum catalogus, quem nos alibi dabimus. Secundus codex est Vallicellanus pariter membranaceus in fol. eodem charactere Langobardico descriptus. Casinensi non posterior ætate. Non eumdem ordinem servat, sed incipit prima homilia a feria iv Cinerum his verbis: Tristes enim dicuntur hypocritæ. Brunonis episcopi nomen defert, sicut reliquæ eodem in codice insertæ in quo tamen plures desunt, et reliquæ partim S. Gregorio,partim Ven. Bedæ attributæ leguntur.Ab optimo archetypo homiliæ illæ traductæ sunt; cum multis in locis Marchesii editionem corrigant, eamque suppleant; quod mihi certo constat ex lectione commentarii ejusdem S. Brunonisin Evangelia, ex quo major homiliarum pars desumpta est, ut suo loco ostendam. Tertius codex est homiliarium, olim bibl. S. Crucis Minor. Florent. in Laurentianam bibliothecam translatum, membran., in fol., sig. num. III, Plut. xxx, p. 5, in cujus rubrica ad calcem posita, manu ejusdem scriptoris legitur. Explicit liber iste Brunonis episcopi : quo tempore scriptum est, sic notatur. A tempore Christi mille quaterque decem sex deciesque decem. Deinde manu recentiore subjicitur. Iste liber est ad usum fratris Thedaldi,post cujus mortem remanere debet armario Fratrum Minorum Florentini conventus, et fuit D. Philippi de Villanis de Florentia sub tali conditione dicto fratri Thedaldo concessus ab eodem. Hoc idem adnotatur in catalogo edito bibl. Laurent. a clariss. Canonico Angelo M. Bandinio bibl. præfecto tom. IV, pag. 247. Continet autem Codex iste homelias CXLVII, quarum pars major S. Brunonis episcopi nomine insignitur; sed fere D omnes,ut comperi,in editione Parisiensi homiliarum Eusebii Emiseni, mutatis vel adjectis aliquibus in principio, etin fine eorum reperiuntur. Absque du bio, ut diximus, S. antistiti nostro sunt ascribendæ, quod ab ejus Commentariis in Evangelia decerptæ videantur. Qui eas collegit, optimo exemplari usus est; cum ordinem codicis Casinensis sequatur; incipit enim a Dominica 1 Adventus, et procedit usque ad Dominicam xxvIII post Pentecosten; complectens ferias Quadragesimæ, et præcipuas totius anni festivitates, quas eo tempore celebrabat Ecclesia. His tribus codicibus integris, optimeque servatis

C

B

addere possum codicem quem possidet capitulum Ecclesiæ cathedralis Signiensis, et est membran.in folio charactere Romano exaratus sæc. xi, sed in principio nonnullæ desunt paginæ, sicut in fine, quemadmodum observavi cum anno 1786 Signiam in feriis autumnalibus me contuli, ut votum solverem S. episcopo patrono me, qui sub finem præcedentis anni mihi lethaliter decumbenti sanitatem a Deo impetraverat. Continet autem homilias per totum annum distributas, eodem ordine quo de superioribus codicibus dictum est. Tandem exstat alius codex ms. in archivo basilicæ S. Petri, membran. etiam, et in fol. ævum S. Brunonis Signiensis, et nomen adnotans, ejusque sacras conciones pariter continet. His luculentissimis tot codicum mss. testimoniis, non tam ab Eusebio Emiseno vindicantur homiliæ S. Brunonis Astensis, quas rursum producturi sumus; sed confirmatur judicium insertum in Bibl. PP. edit. Lugd. tom. VI, pag. 986, ubi easdem conciones olim etiam S. Eucherio Lugd. episcopo attributæ diserte Brunoni nostro asseruntur. De doctrinæ præstantia atque erudtiione quibus auctor noster homelias suas exornavit, supervacaneum arbitror dicere, cum id cumulatisse petrus Lazzarius præstiterit in præliminari dissertatione ad Commentaria S. Brunonis in Evangelia, et quidquid observandum erat, adnotaverit. Homiliarum et ser monum seriem præcedet catalogus earum, ubi sub numeris paginarum obsignatæ erunt quæ eodem in Commentario continentur, ideoque omittuntur; nec iterum imprimere curavimus,nisi illas, quæ omnino desunt, vel aliquas perspicuas additiones in principio, aut in fine referunt.

Post homilias et sermones, quos expositionibus S. episcopi Signiensis in Evangelia et in Apocalypsim adjecimus, quarto loco veniunt libri sex,qui Sententiarum inscribuntur. Antequam de his eloquar, spectatissimo ac beneficentissimo cardinali Stephano Borgia me gratissimum profiteor, quod habito cum eo consilio de hac operum S. Brunonis editione, non tam me ad illam perficiendam confirmavit, suisque monitis adjuvit, sed quidquid jam de eodem S. episcopo Signiensi ex archivo Casinensi ipse collegerat liberalissime mihi donavit. Inter multa ab illis ms. codicibus excerpta de hisce sententiarum libris mentionem faciam, quod cum illi nota esset diu Benedictinos inter et Carthusianos agitata controversia, utrum Bruno Signiensis, an vero Bruno Carthusianorum institutor eorum auctor habendus sit, codicem sig. 196, alias 317, diligentissime observavit, characterem Langobardicum, ætatem ejus sæculi nempe x11, titulosque singulis capitibus appositos descripsit, plenamque notitiam de illo antiquitatis monumento, quod S. Brunonis episcopi nomen præsefert, accepit. Nec satis sibi factam putavit idem doctissimus præsul, nisi alterum codicem, qui est 619 attente perpendisset, in quo cum pluribus aliis S. Brunonis Commentariis et elucubrationibus iidem sententiarum libri, titulis

1

iisdem inscripti reperiuntur. Hæc veluti prælimina- A titulo donentur, cum omnes quos consului codices, ria statuere duxi antequam memoratam discutiam controversiam, de qua peculiari in dissertatione agam, ut etiam recenti cuidam auctori anonymo Carthusiano Neapolitano respondeam, qui an. 1788 data epistola ad D. Xaverium Matthæium ictum suo patriarchæ S. Brunoni illos sententiarum libros vindicare contendit. Fortasse quis requiret, cur hujusmodi opuscula sententiarum libri inscribantur?Nullam profecto video rationem, qua a Marchesio hoc

vel de laudibus, vel de ornamentis, aut de figuris Ecclesiæ tractatus annuntient. Verius equidem hujusmodi inscriptiones indicant, quid agendum S. Bruno sibi proposuerit, ejusque finis, ad quem respexit, perlucide noscitur, si partes omnes, id est capita et sermones inter se conferantur, habita præcipue ratione temporis, quo S. episcopus Signiensis. hæc scripsit.

PARS ALTERA.

c

Vigebant adhuc in Ecclesia reliquiæ diuturni fa- B custodiret illum.Non sint otiosi, quia custodes sunt. talisque shismatis, Simonia et audacia calamitatem augebant, morum corruptio habenas omnes solverat et spiritualis potestas oppressa et pene contempta jacebat. His igitur ut occurreret malis A. N., demonstrandam suscepit Ecclesiam, unam, sanctam, catholicam et apostolicam; quas prærogativas, seu characteres, et si alias, ut in Prolegomenis diximus, asseruerit, in hisce libris amplius latiusque de illis egit, atque Ecclesiæ gloriam suam vindicavit. Sub speciosis figuris et imaginibus argumentum unitatis Ecclesiæ in primo libro prosecutus est ; in secundo Ecclesiam sanctam probavit ; tertium ad ostendendam Ecclesiam catholicam et apostolicam consecravit; reliqui vero tres libri, qui vel dogmata fidei, vel martyrum aliorumque sanctorum laudes complectuntur, adeumdem finem conducunt. Primus liber in decem capita dispartitus est, quæ suis titulis distinguntur. Caput1. De paradiso inscribitur. 2. De arca Noe. 3. De tabernaculo fœderis. 4. De templo Salomonis. 5.De muliere quam Joannes in Apocalypsi vidit. 6. De civitate Jerusalem. 7. De ritu consecrationis ecclesiæ. 8. De auctoritate Evangeliorum. Cum igitur sacræ litteræ unum paradisum bonis omnibus et deliciis affluentem a Deo conditum tradant, in quo positus fuit Adam, ut operaretur et custodiret illum, illa Ecclesia est admittenda, non plures, et quicunque hanc unitatem scindunt, hæretici aut schismatici, vel Simoniaci, extranei habentur. Qui vero hoc in paradiso, seu Ecclesia sint operarii, designat S. episcopus, eosque episcopos et sacerdotes asserit, quos ita admonet. Manifestum est quod per hortum, id est per paradisum, Ecclesia significatur. Sed qui per Adam, nisi Ecclesiæ custodes, episcopos et sacerdotes intelligamus? Audiant ergo isti quid de Adam Scriptura dicit, qui ad hoc in paradisum missus est, ut operaretur et

Per arbores vero in paradiso plantatos intelligit A. N. apostolos, qui multiplices fructus ediderunt, et reliquos etiam Christianos, qui eorum præcepta sequuntur, eorumque gloriosa gesta imitantur. Quemadmodum in fonte, a quo prodierunt quatuor flumina,dicit figuratum Christum Dominum,a cujus scientiæ plenitudine omnis doctrina fidei per quatuor Evangelistas emanavit. Corrupto autem per Adæ peccatum humano genere, et in deteriorem vitiorum conditionem prolapso, ne Ecclesia penitus interiret, arcam a Noe viro justo fieri Deus præcepit, in qua, dum totus mundus in diluvii aquis perdendus erat, ipse cum sua familia Salvus esset, et ab ea nova generatio hominum procrearetur. Arcam igitur S. Bruno Eeclesiæ symbolum asserit, extra quam nemo salvatur, in qua, qui in die ultionis inventus fuerit, non peribit. Multi in ea esse videntur, qui extra eam invenientur ; sicut illi, quibus Dominus ait: Nescio vos (Matth. xxv, 12). Hanc in arcam, sive Ecclesiam (idem S. episcopus) nemo ingreditur, nisi per ostium, quod Christus se esse dixit. Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joan. x, 7). ◄ Non enim salvantur, inquit A. N., qui per ostium non intrant, Nullum animal ingreditur in arcam, nisi per ostium. Sed Simoniaci, et hæretici aliunde in Ecclesiam intrare nituntur. » (4-5) Cum autem Ecclesia ex diversis, præter laicos, ministrorum ordinibus constituatur, in ea formam arcæ quodammodo comperit, adeoque de eadem ita desseruit. << Si quis etiam Ecclesiæ ordines considerare velit, quomodo super laicos clerici, super clericos presbyteri, super presbyteros episcopi, super episcopos archiepiscopi, super illos patriarchæ per ordinem sedeant, ettandem Romanum Pontificem super omnes sedere conspiciat; etiam isto modo intelligere poterit, quo

«

D

(4-5) Quo flagraverit zelo S. Bruno contra Simoniacos ostensum est in Comment. super Matthæum, Lucam, et præcipuit Joannem num. 28, ubi exponit

illa verba: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed aliunde ascendit, ille fur est, et latro.

modo arca Dei in inferioribus ampla, paulatim se A animi constantia, zelo propagandæ veritatis veram angustando in uno cubitu consumetur. Plures aliæ analogiæ, et similitudines arcam inter et Ecclesiam hoc in capite 2 afferuntur, quas nos brevitatis gratia omittimus.Tertium unitatis Ecclesiæ argumentum AN. petit ex tabernaculo fœderis, quod est arca tetamenti; in qua, ut ait S. Paulus (Hebr. 1x, 4), urna erataurea continens manna, et virgam Aaron, quæ fonduerat, et tabulas Testamenti. Cum in ea majestas Dei præsentis repræsentaretur, ædificium ad illam custodiendam totum ex auro constabat, atque aate arcam perpetuo candelabrum aureum, multis luminibus ab uno astili pendentibus ardebat. Insuper mensa reperiebatur super quam panes propositionis ponebantur, et thurribulum aureum, quo incensum coram Deo comburebatur. Quemadmodum B Moyses auctor fuit veteris tabernaculi ; ita Christus institutor, et fundator fuit novi, non manu facti, nec hujus creationis,sed per proprium sanguinem, ut inquit Apostolus, introivit semel in sancta æterna redemptione inventa (ibid., 12). Populum enim propria passione sibi acquisitum, primum ex Judæis, deinde ex gentibus congregavit et in una fide, et baptismate suæ hæreditatis participem fecit. Unum candelabrum, unum doctrinæ magistrum, nempe Christum significavit, a quo illuminati apostoli dogmata ejus omnia, et præcepta in universam Ecclesiam propagarunt. Una mensa, in qua unum offertur corporis, et sanguinis Christi Domini sacrificium, de quo non participant, nisi qui intra tabernaculum sive Ecclesiam sunt admissi. In Ecclesia C etiam veluti pretiosa thymiamata, orationes fidelium nunquam intermissæ ad Deum elevantur, ejusque benedictionem sibi acquirunt. Alteram Ecclesiæ nostræ agnoscendæ imaginem in templo Salomonis nobis describit S. Bruno, ubi 4 loco facta nobilio. rum partium hujusce splendidissimæ molis dinumeratione, ait: Hoc templum Ecclesia est, hoc templum nos sumus; de nobis Apostolus dicit: Templum sanctum, quod estis vos (I Cor. m, 17). Fideles profecto, qui unum corpus credentium constituunt, quo perfectiores sunt, tanto magis hoc spirituale ædificium ornant, atque illustrant, et quia cum Christo eorum capite perfecto communicant, gratiæ ejus plenitudinem accipiunt. Sed quid sibi volunt, interrogat A. N., illæ duæ columnæ, quæ ante fores templi positæ, cum Nihil sustineant, otiosæ videntur ?» Respondet: nihil in templo otiosum esse, easque templum ingredientibus has primas occurrere. In una illarum intelligit patriarchas, et prophetas, cæterosque veteris testamenti duces, et principes; quales fuere Abraham, Isaac et Jacob, Moyses, Josue, David, et Daniel; in altera repræsentari dicit apostolos, martyres, confessores, et episcopos, qui sua fortitudine, et firmitate contra omnium adversantium conatus religionem sanctam impavide sustinuerunt; et primi justi per fidem in futurum reparatorem, et posteriores per Christi gratiam justificati optime de Ecclesia meruere, quod amore justitiæ,

D

religionem, hoc est supremi Dominatoris cognitio-
nem,etcultam,obsistentibus nequidquam falsorum
deorum cultoribus, et iniquitatis magistris, non ser-
varint modo, sed longe lateque propagarint. Alia
plura A. N. de templo Salomonis ad unam Ecclesiam
significandam traducit, quæ ne longior fiam præter-
mitto. Cum vero progredimur ad caput 5 ejusdem
1 libri, quod est de muliere per quam figuratur Ec-
clesia, satis aperte indicat auctor quid sibi agendum
proponat. Incipit ergo. « Narrat beatus Joannes
evangelista se videsse sanctam Ecclesiam in specie
mulieris quæ erat amicta sole, et luna sub pedibus
ejus, et in capite coronam stellarum duodecim, et
pariens cruciabatur, ut pareret. » Hujusmodi ergo
mulieris insignia sunt claritas, et splendor, quo solis
instar circumdatur, corona duodecim stellarum in
capite, luna sub pedibus ejus, atque in pariendo
cruciatus, et labor. «< Magna laus Ecclesiæ Dei, ait
A. N. quæ sole amicta perhibetur; sole quidem
amicta est, quia omni splendore, omnique claritate
decorata est. Habet Ecclesia lunam sub pedibus,
quia mundum despicit, et pro nihilo ducit. Merito
mundus luna vocatur, quia ad lunæ similitudinem
semper in motu est, semper mutatur et variatur. »
Anne Ecclesia splendidissima non est sole justitiæ,
nempe Christo Domino ejus institutore, qui eam
tantis locupletavit muneribus, ut ille totam pul-
chram, et ab omni macula immunem vocaverit,
qui terrenis rebus, hoc est a mundo, cœlestium
promissione bonorum retrahit, atque æternæ felici-
tatis spe eam recreat, et consolatur? Habet etiam,
sequitur idem S. antistes, in capite coronam stel-
larum duodecim, per quas duodecim apostolos in-
telligimus; ipsi eam coronaverunt, ipsi in æterni
Regis thalamum eam introduxerunt. » Quæ autem
alia Ecclesia nisi catholica hac corona a duodecim
stellis, id est a duodecim apostolis insignita coru-
scat? Sive enim dogmata fidei inspiciamus, ab illis
omnem veritatem accepit; sive exempla virtutum,
ipsi perfecta Christi magistri sui exemplaria se red-
diderunt, sive testimonia magnanimitatis, idem
apostoli vitam cum sanguine pro Christo effuderunt.
Nulla sanc nec ex veteribus, nec ex recentibus se-
ctis hanc coronam tam sanctam, tam splendidam,
tamque divinam originem habentem sibi tribuere
potest; cum omnes posteriori tempore, vel ab auda-
cia, aut ab errore, aut ab impietate ortum suum
acceperint. Pulcherrimam alteram significandæ c-
clesiæ imaginem exhibet S. Bruno in sancta civi-
tate Jerusalem, quomodo ab eodem Joanne evange-
lista descriptam habemus, positam scilicet supra
montem magnum, et excelsum atque novo opere,
mirabilique artificio ædificatam. Vidit igitur muros
ejus ex lapide pretioso, et ipsam plateam civitatis
ex auro purissimo, tanquam vitro clarissimo con-
structam, cujus erant duodecim portæ, singulæ ex
singulis composite margaritis, quarum tres ad
orientem, tres ad aquilonem, tres ad meridiem, et

« PreviousContinue »