Page images
PDF
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[graphic]

VALERII MAXIMI

EXEMPLORUM MEMORABILIUM

LIBER PRIMUS

AD TIBERIUM CAESAREM AUGUSTUM.

PRÓLOGOS.

ir opuli Romani exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quae apud alios latiusdiffusa sunt, quam ut breviter cognosci possint, ab illustribuselectaauctoribus deligere constitui: ut documenta sumere volentibus longae inquisitionis labor absit. Nec mihi cuneta complectendi cupido incessit. Quis enim omnis aevi gesta modico voluminum numero comprehenderit? aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem, folici superiorum stilo conditam, vel attentiore cura, vel praestantiore facundia traditmími se speraverit? Te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse voluit, certissima salus patriae Caesar, invoco: cuius coelesti Providentia virtutes, de quibus dicturus sum,benignissime foventur: vitia severissime vindicantur. Nam si prisci oratores ab love Opt. Max. bene orsi sunt, si excellent issim i vates a numine aliquoprincipia traxerunt: mea parvitas co iustius adfavorem tu um decurrerit, quod cetera divinitas opinione colVal.rn. Max. A

ligitur: tua praesenti fidepaternoavitoquesideripar videtur: quorum eximio fulgore multum caeremoniis nostris inclytae claritatis accessit. Deos enim reliquos accepimus, Caesares dedimus. Et quoniam injtium a cultu deorum petere in animo est, de conditione eius summatim disseram.

CAPUT I.

DE R E L IG I O N E.

Obserrata: a populo Rom. L. Metellopont. tnax Ti.Graccho etCoss.Sacerdotumeollegiis.— Q. Fabio dict. et C. Flaminio mag. equ. P..CrassO pont. ma.x. Aemiliae Vestalis discipula. M.Mar- cello V.Cos. L. Furio Bibaculo praetore. L.Albinio. — C Fabio Dorsone. — Q. Petillio Spurino praet. L. Tarquinio rege. M. Atilio Regulo. Senatu Romano. — NegleGta: a C. Terentio Varrone. Ap. Caeco et gente Potitia. Milite Romano et Brenno Gallo. P. Turullio praefecto classis. — Q. Fulvio Flacco cons. — Q. Pleminio legato propr.

EXTERNA EXEMPLA OBSERVATAE VEL NEGLECTAE RELIGIONIS.

Pyrrhus Epirotarum rex. Massenisa Tiumidarum. Dionysius mtior Siculomm. Thymasitheus Liparitanorum. Alexandri regis milites. Pertae. Athenienses. Diomedon Atheniensium dux.

O B S E R V A T A. Maioresnostristatassolennesqueca'eremonias,Pontificum scientia; bene gerendarum rerum auctoritates, augurum observatione; Apollinis praedictiones, vntum libris; portentorum depulsa, Etrusca disciplina explicari voluerunt. Prisco etiam instituto rebus divinis opera datur, cum aliquid commendandumest, precationc^ cum exposcendum, voto: cum solvendum, gratulatione: cum inquirendum vel extis vel sortibus, impetrito: cum solenni ritu peragendum, sacrificio. Quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur.

Tantum autem studium antiquis non solum obsorvandac, sed etiam amplificandae religionis fuit, ut e florentissima tum et opulentissima civitate decem principum iilii S. C. singulis Etruriae populis percipiendac sacrorum disciplinae gratia traderentur.

Cercri quoque, quam more Graeco venerari institucrant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum nondum civit.itis nomen accepisset, Caleitanam peterent, vel, ut alii dicunt, Calliphennam: ne deae vetusti ritus perita deesset antistes. Cuius cum in urbe pulcherrimum templum huberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris, ut vetustissimam Cercrem placarent, Knnam Cquoniam sacra cius inde orta credebant) decom viro» ad eam propitiandam miserunt. Item matri deum saepenumero imperatores nostri, compotes victoriarum, suscepta vota Pessinuntem profecti solverunt.

2. Metellus voro pont. max. Postumium consulem, eundemque flaminem Martialem, ad bellum gerendum Afrioam petentem, ne a sacris discederet, multa indicta, urbom ogredi passusjum est; rcligionique summum imperium cessit: quod tuto se Postumius Martio certumini commissurus non videbatur, caeremoniis Martis dosortis.

3. Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium : laudubilior quatuor et viginti in consimili re obedientia: a Tib. enim Graccho adcollogium augu. rum literae sunt ox provincia missao, quibus significabat, se, cum libros ad sacra populi pertinentes legeret, animadvertisse, vitio tabernaculum captum

« PreviousContinue »