Page images
PDF
EPUB

DICTORUM FACTORUMQUE

MEMORABILIUM

LIBRI IX.

AD
1

OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM

EDITI.

EDITIO STEREOTYPA.

LIPSIAE

EX OFFICINA CAROLI TAUCH NITIL

1830.

BODLEIAN

13 JAN 1928

IBRARY

VALERII MAXIMI EXEMPLORUM MEMORABILIUM

LIBER PRIMUS

AD TIBERIUM CAESAREM AUGUSTUM.

PROLOGUS.

Populi Romani exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius diffusa sunt, quam ut breviter cognosci possint, ab illustribus electa auctoribus deligere constitui: ut documenta sumere volentibus longae inquisitionis labor absit. Nec mihi cuncta complectendi cupido incessit. Quis enim omnis aevi gesta modico voluminum numero comprehenderit? aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem, felici superiorum stilo conditam, vel attentiore cura, vel praestantiore facundia traditurum se speraverit? Te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse voluit, certissima salus patriae Caesar, invoco: cuius coelesti providentia virtutes, de quibus dicturus sum, benignissime foventur: vitia severissime vindicantur. Nam si prisci oratores ab love Opt. Max. bene orsi sunt, si excellentissimi vates a numine aliquo principia traxerunt: mea parvitas eo iustius ad favorem tuum decurrerit, quod cetera divinitas opinione colVALER. MAX.

A

ligitur: tua praesenti fide paterno avitoque sideri par videtur: quorum eximio fulgore multum caeremoniis nostris inclytae claritatis accessit. Deos enim reliquos accepimus, Caesares dedimus. Et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de conditione eius summatim disseram.

CAPUT I.

DE RELIGIONE.

Observata: a populo Rom.

max

L. Metello pont.

Ti. Graccho et Coss.- Sacerdotum collegiis.

M.Mar

Q. Fabio dict. et C. Flaminio mag. equ. P. Crasso Aemiliae Vestalis discipula. pont. max. cello V. Cos. - L. Furio Bibaculo praetore. L. Atbinio. C. Fabio Dorsone. Q. Petillio Spurino L. Tarquinio rege. praet. M. Atilio Regulo. Senatu Romano. Neglecta: a C. Terentio Varrone. Ap. Caeco et gente Potitia. - Milite Romano et Brenno Gallo. - P. Turullio praefecto clasQ. Fulvio Flacco cons.

sis.

propr.

[ocr errors]

Q. Pleminio legato

EXTERNA EXEMPLA OBSERVATAE VEL NEGLECTAE RELIGIONIS.

Pyrrhus Epirotarum rex. Massanisa Numidarum.- Dionysius mor Siculorum. Thymasitheus Liparitanorum. Alexandri regis milites.

[merged small][ocr errors]

Per

Athenienses. Diomedon Atheniensium dux.

OBSERVATA.

Maiores nostri statas solennesque caeremonias, Pontificum scientia; bene gerendarum rerum auctoritates, augurum observatione; Apollinis praedictiones, vatum libris; portentorum depulsa, Etrusca disciplina explicari voluerunt. Prisco etiam instituto rebus

divinis opera datur, cum aliquid commendandum est, precatione: cum exposcendum, voto: cum solvendum, gratulatione: cum inquirendum vel extis vel sortibus, impetrito: cum solenni ritu peragendum, sacrificio. Quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur.

Tantum autem studium antiquis non solum observandae, sed etiam amplificandae religionis fuit, ut e florentissima tum et opulentissima civitate decem principum filii S. C. singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur.

Cereri quoque, quam more Graeco venerari instituerant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum nondum civitatis nomen accepisset, Calcitanam peterent, vel, ut alii dicunt, Calliphennam; ne deae vetusti ritus perita deesset antistes. Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris, ut vetustissimam Cererem placarent, Ennam (quóniam sacra eius inde orta credebant) decem viros ad eam propitiandam miserunt. Item matri deum saepenumero imperatores nostri, compotes victoriarum, suscepta vota Pessinuntem profecti solverunt.

2. Metellus vero pont. max. Postumium consulem, eundemque flaminem Martialem, ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa indicta, urbem egredi passus non est; religionique summum imperium cessit: quod tuto se Postumius Martio certamini commissurus non videbatur, caeremoniis Martis desertis.

3. Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium: laudabilior quatuor et viginti in consimili re obedientia: a Tib, enim Graccho ad collegium augu. rum literae sunt ex provincia missae, quibus signifi cabat, se, cum libros ad sacra populi pertinentes legeret, animadvertisse, vitio tabernaculum captum

« PreviousContinue »