Page images
PDF
EPUB

comitiis consularibus, quae ipse fecisset; eaque re ab auguribus ad senatum relata, iussu eius C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam redierunt, et se consulatu abdicaverunt.

4. Consimili ratione P. Cloelius Siculus, M. Cornelius Cethegus, et C. Claudius, propter exta parum curiose admota aris deorum immortalium, variis temporibus, bellisque diversis flaminio abire iussi Bunt, coactique etiam. At Sulpicio inter sacrificandum apex e capite prolapsus sacerdotium abstulit.

5. Occentus autem soricis auditus, Fabio Max. dictaturam, C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.

6. Adiiciendum his, quod P. Licinio pontifici max. virgo Vestalis, quia quadam nocte parum diligens aeterni ignis custos fuisset, digna visa est quae flagro admoveretur.

7. Maximae vero virginis Aemiliae discipulam, extincto igne, tutam ab omni reprehensione Vestae numen praestitit; qua adorante, cum carbasum, quam optimam habebat, foculo imposuisset, subito ignis emicuit.

8. Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quod tam scrupulosa cura, parvula quoque momenta religionis examinare videtur: quia nunquam remotos ab exactissimo cultu caeremoniarum oculos habuisse nostra civitas existimanda est. In qua cum Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti, Clastidio prius, deinde Syracusis potitus, nuncupatis votis debitum consecrare vellet, a collegio pontificum impeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari. Futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dignosceretur, utri rem divinam fieri oporteret: nec duo

[ocr errors]

bus nisi certis diis una sacrificari solere. Ea pontificum admonitione effectum est, ut Marcellus, separatis aedibus, Honoris ac Virtutis simulacra statueret. Neque aut collegio pontificum auctoritas amplissimi viri, aut Marcello adiectio impensae impedimento fuit, quo minus religionibus suus tenor, suaque observatio redderetur.

9. Obruitur tot et tam illustribus consulatibus L. Furius Bibaculus, exemplique locum vix post Marcellum invenit. Sed pii simul ac religiosi animi laude fraudandus non est: qui praetor a patre suo col. legii Saliorum magistro iussus, sex lictoribus praecedentibus, arma ancilia tulit: quamvis vacationem huius officii, honoris beneficio haberet. Omnia namque post religionem ponenda semper nostra civitas duxit: etiam in quibus summae maiestatis conspici decus voluit. Quapropter non dubitaverunt sacris imperia servire: ita se humanarum rerum futura re. gimen existimantia, si divinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.

10. Quod animi iudicium in privatorum quoque pectoribus versatum est. Urbe enim a Gallis capta, cum Flamen Quirinalis virginesque Vestales sacra onere partito ferrent, easque, pontem Sublicium transgressas, et clivum, qui ducit ad Ianiculum, descendere incipientes, L. Albinius, plaustro coniugem et liberos vehens, aspexisset, propior publicae religioni, quam privatae caritati, suis, ut plaustro descenderent, imperavit: atque in id virgines et sacra imposita, omisso coepto itinere, Caere in oppidum pervexit: ubi cum summa veneratione recepta, grata memoria, ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testantur. Inde enim institutum est, sacra caeremonias vocari, quia Caeretani ea, infracto Reip. statu perinde ac florente coluerunt. Quorum agreste illud et sordidum plaustrum tempestive capax, cu

iuslibet fulgentissimi triumphalis curfus vel aequaverit gloriam, vel antecesserit.

11. Eadem reipub. tempestate C. Fabius Dorso me. morabile exemplum servatae religionis dedit. Namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, Gabino ritu cinctus, manibus humerisque sacra gerens, per medias hostium stationes in Quirinalem collem peryenit: ubi omnibus solenni more peractis in Capitolium post divinam venerationem victricium armorum, perinde ac victor, rediit.

12. Magna conservandae religionis etiam P. Cornelio et Baebio Tamphilo Coss. apud maiores nostros acta cura est. Siquidem in agro L. Petillii scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius versantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompilii Pomponis filii fuisse, in altera libri reconditi erant, Latini septem de iure pontificum, totidemque Graeci de disciplina sapientiae: Latinos magna diligentia asservandos curaverunt: Graecos, quia aliqua ex parte ad solvendam religionem pertinere existimabantur, Q. Petillius praetor Urbanus ex auctoritate senatus per victimarios igne facto, in conspectu populi cremavit. Noluerunt enim prisci viri quicquam in hac asservari civitate, quo animi hominum a deorum cultu avocarentur.

13. Tarquinius autem rex M. Tullium Duumvirum, quod librum secreta civilium sacrorum continentem, custodiae suae commissum, corruptus Petronio Sabino describendum dedisset, culeo insutum in mare abiici iussit. Idque supplicii genus multo post parricidis lege irrogatum est. Iustissime quidem: quia pari vindicta parentum ac Deorum violatio expianda est.

14. Sed in his, quae custodiam religionis attinent,

nescio an omnes M. Attilius Regulus praecesserit, qui ex victore speciosissimo, insidiis Asdrubalis et Xanthippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captivi fortunam deductus, ac missus ad S. P. Q. R. legatus, ut ex se, et uno et sene, complures Poenorum iuvenes pensarentur, in contrarium dato consilio, Carthaginem repetiit: non ignarus, ad quam crudeles quamque etiam merito sibi infestos deos reverteretur. Verum his iuraverat, si captivi eorum redditi non forent, ad eos se rediturum. Potuerunt profecto dii immortales efferatam mitigare saevitiam: ceterum quo clarior esset Atilii gloria, Carthaginenses moribus suis uti passi sunt: tertio Punico bello reli giosissimi spiritus tam crudeliter vexati, urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.

15. Quanto nostrae civitatis senatus venerabilior in Deos! qui post Cannensem cladem decrevit, ne matronae ultra trigesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent: quia, maiore paene Romanorum virorum parte in execrabili ac diro solo iacente, nullius penates moeroris expertes erant. Itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum, abstersis lacrymis depositisque doloris insignibus, candidam induere vestem, et aris dare thura coactae sunt. Qua quidem constantia obtinendae religionis, magnus coelestibus iniectus est rubor ulterius adversus eam saeviendi gentem, quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu abstérreri potuerat.

NEGLECT A.

16. Creditum est, Varronem consulem apud Cannas cum Carthaginensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos Circenses aedilis faceret, in Iovis Opt. Max. templo eximia facie puerum histrionem ad excubias tenendas posuisset: quod fa

ctum post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est.

17. Hercules quoque detractae religionis suae et gravem et manifestam poenam exegisse traditur. Nam cum Potitii sacrorum eius ritum (quem pro dono genti corum ab ipso assignatum, velut haereditarium obtinuerant) auctore Appio Censore, ad humile servorum ministerium transtulissent: omnes qui erant numero super XXX. puberes, intra annum extincti sunt, nomenque Potitium in duodecim familias divisum prope interiit: Appius vero luminibus captus

est.

18. Acer etiam sui numinis vindex Apollo, qui Car thagine a Romanis oppressa, veste aurea nudatus, id egit, ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscissae invenirentur. Brennus Gallorum dux Delphis Apollinis templum ingressus, Dei voluntate in se manus vertit.

19. Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius Aesculapius, qui consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii, ad naves ei faciendas, magna ex parte succisum dolens, inter ipsum nefarium ministerium devictis partibus Antonii, imperio Caesaris destinatum morti Turullium, manifestis numinis sui viribus eum in lucum, quem violaverat, traxit: effecitque deus, ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus, eodem exitio et eversis iam arboribus poefas lueret et adhuc superantibus immunitatem consimilis iniuriae pareret: suamque venerationem, quam apud colentes maximam semper habuerat, multiplicaret.

20. Q. autem Fulvius Flaccus impune non tulit,quod in censura tegulas marmoreas ex Iunonis Laciniac templo in acdem Fortunae Equestris, quam Romae faciebat, transtulit. Negatur enim post hoc factum mente constitisse; quin etiam per summam aegritu

« PreviousContinue »