Valerii Maximi Dictorum factorumque memorabilium libri ix. Ed. stereotypa

Front Cover
ex officina Caroli Tauchnitii, 1830 - 388 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 43 - Reguli exercitum usu amnis prohiberet ; multisque militibus ingenti ore correptis, compluribus caudae voluminibus elisis, cum telorum iactu perforan nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis verberibus procubuisse, omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Carthagine visam terribiliorem. Atque etiam cruore suo gurgitibus imbutis, corporisque iacentis pestífero afflatu vicina regione polluta, Romana inde summovisse castra.
Page 259 - Caduca nimium et fragilia, puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae vires atque opes humanae vocantur. Affluunt subito, repente dilabuntur; nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt; sed incertissimo flatu fortunae hue atque illuc acta, quos sublime extulerunt , improviso recursu destitutos, profundo cladium miserabiliter immergunt.
Page 62 - ... propositum exsequi passus est. Quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate ю lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito, 'Tibi quidem', inquit, 'Sex.
Page 5 - Saliorum magistro iussus, sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulit, quamvis vacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda semper nostra civitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus voluit. quapropter non dubitaverunt sacris imperia servire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia si divinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.
Page 360 - Allobrogum gentem, se etiam turn in provincia morante, ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per colloquii simulationem arcessitum, hospitioque exceptum, vinxit, ac Romam nave deportandum curavit.
Page 48 - Magistratus vero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae gravitatis indicia illud quoque magna cum perseverantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi Latine responsa darent.
Page 113 - Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta re publica triumphum a senatu non impetravisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris postea exemplum praebuit, proque laurea corona, cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est.
Page 22 - Ei pullum traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleret. Maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alacri accurrere debebant. Aquilarum altera vix convelli a primipilo potuit : altera aegerrime extracta in contrariam, аc ferebatur, partem seipsa convertit.
Page 166 - Pythagoricae prudentiae sacris initiati, tam fidelem inter se amicitiam junxerant ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere vellet, atque is tempus ab eo quo, prius quam periret, domum profectus res suas ordinaret, impetravisset, alter vadem se pro reditu ejus tyranno dare non dubitaret.
Page 371 - ... exsecrationis satis efficacibus verbis adegerit? tu videlicet efferatae barbariae immanitate truculentior habenas Romani imperii, quas princeps parensque noster salutari dextera continet, capere potuisti? aut te compote furoris mundus in suo statu mansisset?

Bibliographic information