Page images
PDF
EPUB

Tuo honori tuisque meritis, vir clarissime, hanc novam Salustii editionem dedicavi, ut summæ meæ adversus Te reverentiæ aliquod exstaret monumentum. Cum enim paucis abhinc annis non minus fama ingenii clarus quam eruditionis atque doctrinæ laude nobilitatus, Germania peragrata Helvetiam ipsamque Basiliam adiisses, coram nobis probasti, quantum ornatum ingenio scientiæque afferat animi candor morumque elegantia. Tu quidem in clarissima Musarum sede collocatus, toti fere Britanniæ ad antiquitatis studia novo ardore suscipienda colendaque facem prætulisti, Te otii litterati auctorem atque suasorem tamquam patrem veneratur studiosa iuventus, Tuum nomen doctissimi labores æternæ gloriæ commendarunt. Sed tantam illam dignitatem atque amplitudinem non superbia et arrogantia, sed animi moderatione atque pudore tueris. Itaque quæ honoris insignia alii prima habuerunt, ad quae summis laboribus atque periculis contenderunt, ea Tu despicere et pro nihilo putare videris. Illi enim laudis studio trahuntur, sed tanta Tua est modestia tantaque comitate condita gravitas, ut laudum Tuarum praeconia prohibeas et novis usque meritis et beneficiis animos hominum Tibi concilies atque devincias. Ea vis humanitatis est, quem præstantissimum studiorum antiquitatis fructum percipiunt, qui casta mente numen Musarum adorant. Quodsi igitur humanitatis præcipua pars est honestissimum quemque complecti atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare, profecto Tua felicitas summis laudibus celebranda est, qui in omni genere doctrinæ et litterarum studio versatus, id assecutus es, ut Tuum nomen omnibus carum sit, nullam habeat invidiam. Sit igitur Tua vita, quam in præclaris laboribus, in optimis studiis, in bene faciendo, in bene merendo consumis, omnibus bonis cumulata, quæ viris honestis et sapientibus contingere possunt. Cuius quidem voti ut me compotem faciat, Deum optumum maxumum omnibus precibus oro et obsecro.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quid in hac nova Salustii editione secutus sim et quæ mei consilii ratio fuerit, paucis exponam. Id igitur potissimum mihi fuit propositum ut, cum per hos proximos viginti annos multorum virorum doctorum studia in hoc scriptore edendo elaborarint, et satis longum temporis spatium elapsum sit, ex quo primam eius editionem evulgavi, Salustium iterum iterumque retractatum ederem quam emendatissimum. Quod quidem consilium ut prospere cederet, non modo varias librorum manu scriptorum lectiones sæpius inter se contuli et comparavi, sed etiam interpretum coniecturas et explicationes denuo excussi, ut quod maxime probabile esset reciperem et, in quantum fieri posset, integritatem orationis Salustianæ ubique restituerem. Et praecipuam quidem curam in Codice Basiliensi primo diligentius examinando adhibui eiusque laboris fructum cepi maximum, quod et verborum ordo, qui multis locis turbatus fuerat, . restitutus est, et novæ lectiones satis multæ inventæ sunt, quæ adhuc aciem oculorum fugerant. Præterea multos novos libros inspexi, quos enumerare longum est, neque operæ pretium duco, quippe ex quibus nihil novi adiumenti ad emendandum Salustium accesserit. Id solum lucri fecimus, ut quod iam olim suspicati eramus, novis utique argumentis confirmaretur, Codicem Basiliensem primum omnium librorum manu scriptorum longe esse præstantissimum. Sed ut certa via atque ratione opus institueretur, primum quæ de Salustii vita et scriptis constanti antiquitatis memoria et certissimis veterum scriptorum testimoniis satis explorata videbantur, breviter exposui omissis omnibus, quæ meris suspicionibus et coniecturis continentur. Importunis enim et audacibus argutiis, quibus multi interpretes scriptores magis onerarunt quam illustrarunt, finis aliquando ponendus est. Contra melius visum iudicia veterum Grammaticorum intexere, quippe ex quibus et certissimam normam atque regulam eruere possis, ad quam omnis de Salustiana oratione disquisitio dirigatur, et optime intelligas, quem dignitatis locum scriptor ille in litteris Latinis tenuerit. His præmissis omnibusque, quæ ad rectius de Salustio faciendum iudicium pertinere videbantur, diligenter expositis, ipsos auctoris libros, Catilinam, Iugurtham, atque Orationes et Epistolas ex Historiarum libris excerptas emendatius edidi. Sed ne quid desideraretur, quod aut ad Salustii orationem illustrandam aut ad eius ingenium moresque explanandos facere videretur, Epistolas quas Salustius ad Caesarem senem de ordinanda re publica scripsisse fertur, ad exemplar Vaticanum expressas, præterea Invectivas Ciceronis et Salustii, quæ dicuntur, ipsamque Porcii Latronis, ut falso perhibent,

Declamationem in Catilinam iterum typis exscribendam curavi. Sequuntur minora Salustii fragmenta, denuo examinata, multis locis emendata et passim melius disposita. Ad calcem libri addere placuit veterum Historicorum Romanorum, qui inde ab antiquissimis temporibus usque ad Augusti ætatem floruere, reliquias a Carolo Ludovico Rothio, viro mihi amicissimo et communitate studiorum conjunctissimo, qui in nova hac Salustii editione paranda utilissimam operam mihi commodavit, colleetas, auctas, emendatas et apte dispositas, ita ut omnia veteris Historiæ Romanæ monumenta inde a Q. Fabio Pictore usque ad Titum Livium modicum corpus conficiant, utilissimum harum litterarum cultoribus instrumentum, cuius ope de Historiæ Romanæ initiis et incrementis rectius iudicium facere possint. In Adnotatione Critica omnia loca diligentius examinavi, ubi lectio dubia esse videbatur, sive ab auctoritate Codicis Basiliensis recedendum locusque coniectura sanandus fuit, sive reliquorum interpretum inventa impugnanda et reiicienda esse putabam. Qua quidem in re hoc instituto usus sum, ut integra Codicis Basiliensis lectio cum notabiliori optimi cuiusque libri discrepantia exhiberetur. Sed quam habuerim regulam, qua in oratione Salustii vera et falsa iudicarentur, optime ex commentario de proprietate stili Salustiani intelligetur, in quo toto eius dicendi genere examinato, omnia collegi, quæ ad Salustianæ elocutionis rationem explanandam facere videbantur. Accedunt denique Indices, primum historicus, rerum et nominum, qui memoriam rerum gestarum retineret; tum grammaticus, quo verborum copia, collocatio et conformatio, sententiarum ornamenta et dictionum ratio contineretur. Cum

enim de singulis verbis eorumque structuris plurima obser

« PreviousContinue »